[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Legenda sancti Clementis]

De sancto Clemente sermonem vide ex communi1 applicando legendam.

Clemens a clementia
dicitur, quia misericors fuit, ex nobili Romanorum prosapia ortus patre Faustidiano, matre Matidiana, habuit duos fratres, quorum unus Faustinus, alter Faustus dicebatur. Cumque Matidiana esset multum pulchra, frater mariti eam concupivit, et quotidie molestabat, illa non consentiens cum hoc viro timeret revelare, ne inter duos fratres inimicitias suscitaret, cogitavit se per tempus a patria absentare, donec aspectu eius subtracto illius amor conquiesceret. Ut autem a viro suo impetrare posset, callide somnium confinxit dicens viro, quod scilicet per somnii visum vir apparuit praecipiens sibi, ut confestim cum duobus geminis, Faustino scilicet et Fausto ex urbe discederet, donec reditum idem imperaret, alioquin cum liberis periret. Maritus expavens misit eos Athenas, ut ibi interim filios faceret erudiri, minorem autem filium Clementem apud se retinuit. Cumque navigarent, naufragium passi sunt, et mater sine filiis a fluctibus eiecta evasit, clamores dans et ululatus, manusque lacerabat morsibus. Tandem apud quandam viduam recepta hospitio victum quotidie manibus quaerebat, sed modico post tempore manus eius sunt arefactae propter morsus crebros, nec operari potuit, sed et hospita eius paralysim incurrit. Sicque Matidiana mendicare compellitur, et ipsa cum hospita ex his, quae mendicabat, pascebantur. Completo anno vir missis viris coepit requirere semel, secundo et tertio, quo devenisset, nec inveniens ullum vestigium, ipsemet ad quaerendum ivit in navi relicto Clemente filio sub tutoribus. Et sic Clemens viginti annis orbatus Romae stetit, studioque litterarum se contulit, et summum philosophiae apicem apprehendit, vehementer autem desiderabat, qualiter sibi animae immortalitas persuaderi posset. Denique cum Barnabas apostolus Romam venisset, et fidem Christi praedicaret, philosophi eum deridebant, et Clemens pro derisu Barnabae quaestionem fecit dicens: „Cum culex animal sit exiguum, quid est, quod sex pedes habet et insuper alas possidet; elephas autem cum sit immane animal, nec alas possidet, et tantummodo quattuor pedes habet?” Cui Barnabas respondit: „Stultae tuae quaestioni possem respondere, si causa discendae veritatis quaereres. Sed nunc de creaturis dicere vobis aliquid absurdum est, cum conditorem ignoretis. Nam iustum est, ut in creaturis erretis, qui creatorem non cognoscitis.” Hoc verbum cordi Clementis philosophi valde inhaesit, ita quod fidem Christi a Barnaba instructus suscepit, et postmodum in Iudaeam ad Petrum properavit, et eius discipulus factus est, qui de progenie interrogatus a Petro rettulit, quid matri et fratribus ac patri acciderit.
Eo tempore Simon magus duos discipulos habebat, scilicet Aquilam et Nicetam, qui eius fallacias agnoscentes eum reliquerunt, et Petri discipuli sunt effecti. Accidit quadam vice Petrum cum discipulis advenire ad insulam, in qua Matidiana morabatur, scilicet mater Clementis, quam mendicantem videns, cur non operaretur manibus, increpavit. Illa dixit manus insensibiles habere, addiditque: „Melius mihi fuerat in mari mori, et utinam me praecipitassem, ut ultra non viverem.” Et narravit ei omnem suae fortunae eventum. Ad quam Petrus: „Est quidam apud nos adolescens nomine Clemens, qui haec refert matri et fratribus accidisse.” Illa audiens stupore percussa corruit, et tandem cum lacrimis ait: „Ego sum mater adolescentis, rogo, ut eum ostendas mihi.” Quam Petrus duxit ad navem. Videns autem Clemens Petrum manu ducere mulierem ridere coepit. Adveniens illa statim in amplexus Clementis ruit, et crebro osculari coepit, quam ille putans insanientem repellebat. Cui Petrus: „O fili Clemens, noli repellere matrem tuam.” Quam recognoscens flere coepit uterque, et quid patri acciderit ac fratribus enarrantes alternatim suspiria dabant. Tunc ad praeceptum Petri hospita illius, quae paralytica iacebat, adducta ab illo continuo liberatur. Interea Niceta et Aquila percunctantur, quae esset haec mulier, auditisque a Clemente et Petro rebus gestis obstupefacti dixerunt: „Domine Deus, quid est hoc, nos sumus – inquiunt – Faustinus et Faustus, quos ipsa mater nostra extimat in mari periisse.” Et in amplexus matris ruerunt, illaque prae gaudio velut amens effecta corruit, et spiritu resumpto ait: „Obsecro, dulcissimi filii, narrate, quomodo evasistis de mari.” Responderunt: „Resoluta nave nos cum super quandam tabulam veheremur, quidam piratae nos invenerunt, et mutatis nominibus vendiderunt cuidam honestae viduae, quae nos ut filios habuit et erudiri fecit. Tandem Simoni mago adhaesimus, cuius fallacias agnoscentes Petri discipuli effecti sumus.”
Sequenti die Petrus assumptis tribus fratribus, scilicet Clemente, Aquila et Niceta intravit ad secretiora loca insulae causa orationis, quos videns senex quidam pauper alloqui coepit dicens: „Cur sic erratis, ut orandum putetis, cum in mundo nil sit divina providentia, sed fortuitus casus et genesis omnia agunt, sicut et ego omnia in me expertus sum. Sive ergo oret quis, sive non, quod genesis continet, implebitur.” Tunc ex mandato Petri coeperunt illi discipuli contra eum disputare apertis rationibus ostendentes divinam providentiam in mundo, eumque ob reverentiam crebro patrem nominabant in disputatione. Quibus Aquila dixit: „Cur eum patrem vocamus, cum Christus dixit neminem patrem super terram vocare?” Et mox intulit ad senem: „Non iniuriose accipe hos, pater!” Tunc omnes riserunt dicentes: „Facis id, de quo alios culpas, patrem vocans senem.” Tandem senex dixit: „Quomodo possim divinam providentiam credere, cum in mea coniuge et filiis expertus sum accidisse omne illud, quod genesis 2 dictabat?” Et narravit eis omne illud, quod supra dictum est de Matidiana uxore peregre profecta cum duobus filiis et in mari periclitata. Re narrata filii volebant in amplexus eius ruere et rem aperire, sed Petrus prohibuit praecipiens exspectare, et dixit seni: „Si ego coniugem tuam castissimam cum filiis tuis assignavero, credisne, quia genesis 3 nil sit?” Cui ille: „Impossibile est hoc fieri.” Tunc Petrus ait: „Ecce iste filius tuus Clemens, et hi sunt duo gemini filii tui, scilicet Faustinus et Faustus.” Tunc ruerunt in oscula, et omnia, quae acciderant, narrantes. Ecce et uxor advenit cum lacrimis clamitans: „Ubi est vir meus et dominus meus?” Et sic se cognoscentes in ampexus ruerunt lacrimantes. Haec et plura in legenda sunt scripta ex Itinerario Clementis, quae pertranseo.
Post haec Petrus Romam veniens et ibi multo tempore praedicans dum praevidisset imminere suam mortem, ordinavit Clementem in papam successurum, mortuoque Petro cum fuisset electus, talibus moribus pollebat, ut Iudaeis et gentilibus ac omnibus Christianis complaceret. Inopes Christianos mendicare non sinebat, sed singulis nominatim scriptis subveniebat, per omnes regiones praedicabat et multos convertebat, inter quos Domicillam, scilicet virginem neptem Domitiani imperatoris sacro velamine consecravit, et Theodoram, uxorem Sisinnii, amici imperatoris ad fidem convertit, et in castitatis proposito manere fecit, et plura miracula faciens, quae pertransimus causa brevitatis. Tandem comes sacrorum pecunia multis data concitavit seditionem contra Clementem, quem urbis praefectus coepit inclinare ad se et redarguere. Cui Clemens ait: „Non est curandum, quod multi canes latrant contra nos. Nam non possunt facere, ut non simus homines, et ipsi nihilominus manent canes.” Tunc Mamertinus praefectus seditionem populi non ferens scripsit imperatori Traiano, qui rescripsit, quod aut sacrificaret, aut trans mare in eremum Tersonae exsilio mitteretur. Missus est ergo in exsilium, et secuti sunt eum multi clerici et laici.
Veniens autem ad insulam invenit ibi plus quam duo milia Christianorum iamdudum ad secanda marmora damnatorum, qui videntes eum in lacrimas proruperunt. Quos consolans ait: „Non meis meritis ad vos me misit Dominus vestris coronis participem fieri.” Et cum ab eis audisset, quod aquam a sexto miliario humeris deportarent, praecepit, ut orarent. Oratione facta vidit agnum stantem, qui pede dextro erecto quasi locum episcopo ostendebat, et percusso loco statim fons magnus erupit, et in fluvium crevit universis gaudentibus. Ad hanc famam multi confluebant, et una die amplius quam quingenti sunt baptizati, ac per totam provinciam illam infra annum idolorum templa destruentes septuagintaquinque ecclesias aedificarunt, anno Domini centesimo Traianus coepit imperare, qui hoc audiens quendam ducem illuc misit, qui cum conspiceret omnes pro Christo libenter mori, multitudini cessit, et solum Clementem ligata ancora ad collum in mare praecipitavit dicens: „Iam non poterunt ipsum Christiani colere.” Stante autem omni multitudine ad litus Cornelius et Phoebus discipuli praeceperunt orare omnes, ut Dominus corpus sui martyris monstraret, statimque mari per tria miliaria recedente omnes per siccum ingressi invenerunt in modum templi marmorei habitaculum a Deo paratum, et ibi in arca corpus sancti Clementis et ancoram iuxta eum, revelatum est autem discipulis, ne inde tollerent corpus, omni namque anno tempore passionis eius per septem dies ad tria miliaria mare recedebat, et siccum iter advenientibus praebebat. Sed post multorum annorum curricula, ut refert Leo Hostiensis episcopus, miraculum marini recessus ob culpam inhabitantium cessavit, barbari etiam tempore marini recessus venientes templum destruxerunt, et arca cum corpore erat obruta marinis fluctibus, divina tamen revelatione ad orationem episcopi et cleri inventum est corpus et ancora, et deportatum Tersonam, et tandem Romam multis ostensis miraculis, ubi in ecclesia, quae nunc dicitur Sancti Clementis, honorifice est corpus collocatum ad laudem Domini Iesu, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat, unus Deus in saecula saeculorum. Amen.



1 Vide PA 110: De martyre uno vel pluribus communis sermo vel PA 111: De martyre uno vel pluribus communis sermo vel PA 112: De martyre uno vel pluribus communis sermo vel PA 113: De confessoribus pontificibus communis sermo vel PA 114: De confessoribus pontificibus communis sermo.
2 Editio: geneseos
3 Editio: geneseos




Kezdőlap