[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XCIX.]

De sancta Catherina
Sermo primus cum legenda

Concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus. Ps. XLIV. 1 Ad honorem huius festivitatis. (A)

Sicut videmus, quod in mundo quanto aliquid est caelo propinquius, tanto est clarius, pulchrius et Deo pro conformitate proximius. Sicut patet in aqua respectu terrae, in aere et igne ac caelesti corpore stellisque et maxime caelo empyreo, quod super alia est clarius, pulchrius et pro Dei habitaculo ac beatorum gloria convenientius est proximo, sic hominis anima quanto est caelestis conversationis per castitatem, tanto est pulchrius coram Deo, et ad inhabitandum amabilius. Nam Augustinus dicit, quod castis mentibus illabitur Deus. Item Ambrosius De virginibus: Pulchritudinem maiorem quis extimare poterit decore virginis, quae amatur a rege, scilicet Christo, probatur a iudice, dedicatur Deo. Sed quoniam beata Catherina fuit virgo castissima, et ideo Christo dilecta, merito de ipsa dicuntur verba praemissa: Concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro hoc sermone, secundum quod de tribus beata Catherina commendatur et in exemplum nobis proponitur:
· Primo de Deo grata complacentia, ibi: concupiscet rex Christus
· Secundo de decora munditia, cum subditur: decorem tuum
· Tertio de praeclara patientia, scilicet amore Christi, ideo dicitur: quia ipse est Dominus Deus tuus (B)

Circa primum de complacentia
castae mentis, scilicet apud Christum quaeritur: Quare Christus concupiscit specialius mentem castam inhabitare? Respondetur, quod praecipue quadruplici ratione:
· Prima ratio dulcis refectionis
· Secunda ratio caelestis virtutis
· Tertia ratio divinalis conformationis
· Quarta reginalis desponsationis
Prima ratio refectionis. Nam videmus, quod quilibet homo delectabiliter manet in hospitio, ubi reficitur cibo, potu, quiete, sed mens vel anima casta dulciter reficit Christum. Unde Can. II.: Qui pascitur inter lilia,
2 id est virginalia et casta corda. Augustinus: O quam dulces sunt fructus charitatis, nam in eis singulariter reficitur Dominus maiestatis.
Nimirum legitur Heb. IX., quod in arca testamenti erat haec, scilicet urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti, 3 scilicet in quibus erat Decalogus descriptus digito Dei. Ista autem arca significabat mystice cor humanum. Erat enim de lignis Setim imputribilibus et deaurata intus, et foris repraesentans locum divinum. Nam et Deus ipse ibi dabat responsa. Sic cor humanum debet esse imputribile per peccatum mortale, quia ut dicit Sap. I.: Non habitabit Deus in corpore subdito peccatis. 4
Debet etiam esse deauratum intus et foris per charitatem Dei et proximi. De quo Apoc. III.: Suadeo tibi emere aurum, scilicet charitatem, ut sic sit locus Deo dignus. 5 Sed in hoc hospitio cordis debet homo habere primo manna verbi divini, quo tamquam dulci cibo reficitur Christus, quanto melius decoquitur per ardorem charitatis. Gregorius homilia VIII.: Cibus mentis est verbum Dei. Unde Christus dixit Ioh. III.: Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me. 6 Et loquitur ibi de conversione animarum ad verbum Dei, secundum Lyram. Secundo debet habere homo virgam poenitentiae, quae est pro dulci potu Christi. Bernardus: Lacrimae poenitentium vina sunt angelorum, quibus delectantur cum Deo. Tertio debet habere quietem conscientiae bonae in observantia praeceptorum Decalogi. Bernardus: Lectulus Christi floridus est bona conscientia, in qua dulciter requiescit. Ex his patet, quod sicut in arca Domini fuerunt illa tria praedicta, sic in anima casta debent esse haec tria, scilicet verbum Dei, poenitentia et bona conscientia in observando omnia praecepta. Et ubi haec tria fuerint, Christus dulciter reficitur cibo, potu, quiete. Recedit autem, ubi haec non fuerint. Et quia casta mens haec observat, ideo Christus ibi habitat.
Secundo ratione caelestis virtutis, quia caelestis vita est in virginitate. Unde Hieronymus in sermone de assumptione: Profecto in carne sine carne vivere non terrena, sed caelestis vita est. Deus autem in caelo habitare vult, sic et in templo castitatis. Ps.: Dominus in templo sancto suo, Dominus in caelo sedes eius. 7 Unde Beda expresse super Luc. dicit, quod Christus in summa pace et virginali utero incarnari ac nasci voluit, ut monstraret, quia pacem in hominibus et castitatem diligit. Nam quare in caelo Christus Deus habitare diligit, nisi quia ibi est summa munditia et pax sempiterna in Dei charitate? Ps.: In pace factus est locus eius. 8 Et iterum: Tu autem sancto in mundo habitas, laus Israel. 9 Et sic patet, quod in pace et castitate habitare vult Deus, tamquam in caelo, sed in discordia et immunditia, sicut in Inferno, habitat diabolus.
Tertio ratione divinalis conformationis, quia assimilatur homo per virginitatem Christo Dei Filio et Virgini Matri eius. Similitudo autem est causa dilectionis secundum Philosophum secundo De anima. Amabilis ergo virtus est, quia Sap. VI.: Incorruptio proximum facit Deo. 10 (C)
Quarto ratione reginalis desponsationis. Nam ut dicit Cyprianus: Virginitas est regina virtutum, soror angelorum, possessio omnium bonorum. Sed quare castitas reputatur regina virtutum, cum fides et charitas praecellant, sine quibus nil valet castitas? Respondetur, quod primo propter dignitatem, quia est a Christo, rege omnium desponsata. Propter quod castitatem tenentes sponsae Christi nominantur. Unde canit Ecclesia: Veni sponsa Christi, accipe coronam, quam tibi Dominus etc. Secundo propter mirabilem sublimitatem. Nam ut Augustinus docet: Rara et insolita faciunt mirari. Et declaratur: Nonne maius est hominem creari in utero matris, quam mortuum hominem resuscitari? Constat, quod maius est, quia in ortu hominis Deus ex nihilo creat animam, sed in resurrectione solum renuit ante creatam et tamen ortus vel nativitas hominis non reputatur pro miraculo, quia hoc est consuetum secundum cursum naturae. Sed mortui resuscitationem omnes mirantur, quia hoc est rarum et insolitum. Ad propositum: Virginitas vel castitas in hominibus est virtus valde rara. Unde Bernardus super Cantica sermone LXVII.: Rara in terris est continentia. Et Gregorius dist. L. „Quia sanctitas” dicit, quod pauci inveniuntur sine carnali delicto, ergo est virtus mirabilis et regia, per quam regit anima corpus, ne in eo regnet luxuriae vitium. Tertio propter coronam reginalem, quia virginitati debetur in caelo aureola secundum doctores super IV. Ad propositum: Beata Catherina virginitatem castissimam tenuit, et ideo a Christo rege dilecta et miraculose desponsata fuit. (D)

Legitur de ortu, quod in Alexandria erat quidam rex, Costus nomine, praedives et gloriosus, sed multo tempore prole caruit. Unde diis impendebat multa sacrificia ut paganus pro prole habenda, sed quia daemones non possunt creare animam humanam, nil sibi haec profuerunt. Interea quidam philosophus, nomine Alphorabius fuit in Graecia, magnus et famosus. Quem rex audiens missis litteris ad se accersivit, et ipsum interrogavit, unde hoc sibi foret, quod prolem ex regina non haberet. Qui consideratis sapienter regis et reginae complexionibus iudicavit, quod non ex defectu naturae hoc esset, sed divina providentia. Consuluit ergo sacrificia fieri. Cumque rex dixisset sibi multa iam facta diis sacrificia, philosophus ait: „Licet plures deos dicamus, tamen unum esse prae omnibus ratio dictat.” Nimirum et Aristoteles concludit XII. li. Metaphysicorum, quod mala est pluralitas principum, sit ergo unus princeps et rector omnium. Etiam enim nolunt male disponi, et ideo bonum universi consistit in uno primo principio, scilicet Deo, ad quod omnia ordinantur, a Deo namque dependet caelum, terra et tota natura. Haec ibi.
Consuluit ergo Alphorabius regi ex auro optimo fundere imaginem magno Deo deorum, et illi pro habenda prole sacrificare. Adquievit rex, et dedit aurum artificibus, qui disposuerunt fundere imaginem magni regis purpurati et coronati, ac nomen imposuerunt Deus deorum. Sed quod homo proponit, Deus aliter disponit. Excussa enim lima, in qua imago fuit fusa, ecce praeter artificis intentionem inventa est fusa imago crucifixi Salvatoris. Stupefacti omnes, cum vellet destruere, philosophus prohibuit dicens, quod ex quo magno Deo talis placuit imago, maneat sic. Cumque in templum idolorum induxissent erigendum, ecce omnia idola ibi exsistentia corruerunt.
Sacrificiis completis visa est post aliquot dies regina a rege gravidata, et peperit puellam mirae pulchritudinis, quam laetus rex de consilio philosophi nominavit ab illo miraculo ruinae idolorum hoc nomine Catherina, quod interpretatur ’universalis deorum ruina’. Quae educata talis fuit ingenii, ut usque ad XIII. annum aetatis omnes septem artes liberales sciret. Unde pro magnitudine scientiae magistrorum Graeciae gemma est nuncupata. Tandem pater eius ad mortem infirmatur, et vocata Catherina commisit sibi in testamento: Primo, quod illum magnum Deum deorum et eius imaginem coleret in sua vita. Secundo, ut sponsum non acciperet, nisi talem, qui generis nobilitate, corporis pulchritudine, scientia et divitiis similis sibi foret, et sic resignato regno ipsi pater migravit. Non multo post, ut in eadem historia legitur, etiam regina, scilicet mater Catherinae migravit a saeculo. Catherina autem gubernabat regnum prudentissime. Haec secum semper XXIV virgines et XII matronas centumque armigeros exceptis pedissequis et camerariis ad magnificentiam habuisse dicitur. (E)

Accidit autem quadam vice, ut pro certis causis ad metas Alexandriae cum suo magno comitatu transeuntes inter silvas iter rectum amitterent, et errando huc atque illuc divina providentia invenerunt quendam sanctum senem in cella orantem, qui supra cacumen cellae habebat imaginem Crucifixi erectam. Qua visa ait Catherina intra se dicens: „Iste senex et ego unum Deum colimus.” Tunc intrans cellam senis coepit eum de variis interrogare. Senex autem coepit eidem de perditione hominis et divina incarnatione ac passionis eius redemptione loqui. Cumque Catherina non curaret utpote pagana, senex inspiratus a Deo interrogavit eam, cur tanto tempore sponsum accipere noluisset. Quae narravit, quod sibi pater suus mandaverit, et quod ideo non acceperit sponsum, quia non inveniret sibi comparem nobilitate, formositate, divitiis et sapientia. Ad quem senex ait: „Quid te iactas de mundanis, numquid audivisti de quodam regis magni Filio, qui est super omnes reges et dominos, cuius pulchritudinem sol et luna et omnia mirantur, qui omnia scit praeterita, praesentia et futura, cuius divitiae numquam decrescunt, qui non vult habere sponsam nisi semper castam manentem, cuius mater virgo est, et pater feminam nescit, cui angeli serviunt?” Tunc nutu Dei coepit Catherina desiderare ardenter, quis esset ille, et ubi aut quomodo ad eius notitiam posset venire. Coepit autem senem de hoc rogare instanter, ut eidem hunc manifestaret. Ait senex: „Ecce in tabula parva imaginem matris illius virginis et filii tibi dabo, quam diligenter custodi, et nocte futura coram ista imagine provoluta genibus rogita matrem hanc virginem, ut tibi ostendat filium, nam benigna est, et te exaudiet.”
Accepta tabula illa et a sene de recta via edocta venerunt ad villam in hospitia, et nocte eiectis omnibus Catherina coepit cum lacrimis coram imagine precari, et tandem lassata fletibus obdormivit, et videbat ecce quasi se in prato amoenissimo esse, et a longe virginem elegantem et filium in ulnis tenentem secundum similitudinem picturae in tabula. Appropinquans Catherina volebat videre faciem illius, sed ille divertit. Dixit ei mater: „Videsne, fili, quanto desiderio flagrat haec puella, Catherina te videre?” Respondit puer matri dicens: „Tu nosti, quod pedissequae nostrae praecellunt istam, et quomodo potest haec me videre, cum non sit lota facie, sed sordida.” Et visio disparuit.
Evigilans ergo mane facto ardentiori desiderio ad senem rediit. Interim angelus seni apparuit dicens, quod eam de fide instrueret et baptizaret. Cum ergo venisset et visionem narrasset, senex respondit, quod nisi crederet et lavaretur baptismo, videre illum non posset. Baptizatam ergo dimisit mandans, ut in hospitio iteratis orationibus instaret coram dicta imagine. Quod cum fecisset, iterum obdormiens vidit se esse in prato amoeno, quo prius viderat, et ibi virgo cum filio eodem modo cum fulgore gloriae in multitudine angelorum apparuit. Et ait virgo filio: „Fili, videsne Catherinam mandatis oboedientem? Oro, ut eam exaudias, et in sponsam suscipias.” Filius ait: „Si placet tibi, mater mi, accipiam.” Tunc Virgo Maria anulum de filii sui digito accepit, et dextram manum Catherinae subarravit. Tunc Christus de gremio matris descendit, et apparuit quasi spinis coronatus, et apertis quinque vulneribus sanguinem fundens et dicens: „Ecce tanta passus sanguine te redemi. Si ergo venire vis post me, sequere me ad coronam perpetuam.” Et eidem Christus valedicens angelicis cantibus ascendit in caelum. Tunc Catherina evigilans anulum in manu repperit, et mira spiritus dulcedine repleta gratias egit Deo. Tandem quoque ad domum suam rediens coepit servos et ancillas in fide catholica informare, et suas facultates pauperibus distribuere, orationi et contemplationi iugiter vacare. Patet ergo etc. (F)

Circa secundum de decora munditia sit pro conclusione verbum Bernardi in Epistola ad Senonem dicentis: Nil castitate decorius, quae de homine facit angelum, scilicet Deo dilectum. Ideo Ecclesia canit illud ex Ps. CXXXI.: Elegit eam Deus, et praeelegit eam.
11 Haec pro themate. Sed iuxta hoc quaeritur, utrum Deus amet magis decorem angelicae puritatis, quam humanae castitatis, an econverso. Ad hoc respondet Magnus Albertus super „Missus est”, quod scilicet virginitas in homine magis diligitur et praeponderatur quadruplici ratione. Primo ratione multiplicitatis. Nam angelica virginitas est simplex, scilicet in eorum simplici natura spirituali, sed humana est duplex, scilicet in corpore et anima. Unde XXXII. q. V. „Sicut enim” dicit Chrysostomus: Illa est gloriosa in corpore virginitas, quam complectitur sancti propositi voluntas. Secundo ratione nobilitatis, quia virginitas vel castitas in homine est ex Dei gratia, in angelis autem est ex natura, sed nobilior est gratia, quam natura. Hinc Bernardus dicit: Plus gaudeo, bone Iesu, angelis superferri ex gratia tua, quam angelum fuisse ex natura. Haec ille. Tertio ex ratione gloriositatis, quia virginitas humana est cum gloriosa pugna victoriae, angelica autem est sine omni pugna. Unde Glossa I. Cor. VII. dicit: Maior est victoria virginum, quam angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, virgines in carne triumphant. Item Hieronymus sermone de assumptione dicit: In carne angelicam gloriam adquirere maioris est meriti, quam habere. Esse enim angelum felicitatis est, esse vero virginem virtutis. Haec ille.
Quarto ratione fructuositatis, quia angeli non merentur per virginitatem essentiale praemium, cum non sint in statu merendi. Sed homo meretur aureolam et stolam duplicem, scilicet corporis et animae. Et sic patet, quod castitas hominis est Deo multum grata et amabilis, ac per contrarium carnalitas est multum odibilis, plus quam daemonum perversitas, hisdem rationibus per contrarium. Primo, quia homo peccat in corpore et anima. Secundo, quia abicit gratiam Dei, quam posset habere, et promisit in baptismo se observare. Tertio, quia posset vincere, sed diabolus non potest bonum velle. Quarto, quia maiorem poenam demeretur homo, scilicet in corpore et anima, non sic diabolus. O ergo infelices carnales, cur poenitentiam non agitis? O casti, gaudete in Domino semper, quia magis vos diligit Christus, quam angelos pro puritate. Exemplum de sancta Catherina, cui propter munditiam angeli ministraverunt in vita pluries et in morte ac corporis tumulatione, ut patet. (G)
Circa tertium de praeclara gloria passionis sit conclusio, quod beata Catherina inter omnium sanctarum virginum agmina fulget praeclara passionis gloria. Et sufficit prosequi ex legenda.
Legenda de passione
Cum enim Maxentius imperator, qui regnare coepit circa annos Domini CCCX, convocasset omnes ad Alexandriam, ut idolis immolarent, et Christianos immolare nolentes puniret, tunc Catherina XVIII annorum in palatio audiens mugitus animalium et plausus cantantium, et quid hoc esset, didicisset, assumptis secum aliquibus signo crucis se muniens illuc accessit. Videns quoque plures Christianos metu mortis ad sacrificia duci condoluit et imperatori ait: „Salutationem tibi proferre et dignitas et ratio praemonebat, si creatorem caelorum agnosceres, et a diis animum revocares.” Coepitque mira sapientia disputare et probare, quod idola sunt vana, et stulti, qui colunt ea. Sed Deus solus, qui creavit omnia, et cui famulantur caeli, sit adorandus verus ipse Deus, ac de incarnatione Filii Dei sapientissime prosecuta est plurima. Stupefactus imperator nec potens eidem respondere praecepit eam interim ad palatium duci et custodiri. Admirabatur namque eius pulchritudinem et prudentiam incredibilem. Tandem veniens imperator ad palatium interrogavit eam de progenie. Cui illa ait: „Confiteor meam progeniem non ex iactantia. Ego enim sum Catherina Costi regis unica filia, quamvis in purpura nata et omnibus artibus liberalibus plene instructa, tamen omnia contempsi amore Christi, qui verus Deus solus est. Et quos colitis, nec se, nec alios iuvare possunt.” O quam infelices talium daemonum sunt cultores.
Videns caesar, quod eius sapientiae non posset obviare, mandavit occulte per litteras, ut omnes doctores et rhetores Alexandriae in praetorium convenirent munera regia accepturi, si suis assertionibus possent Catherinam superare. Adducti sunt autem quinquaginta oratores, qui in mundana sapientia omnes mortales praecellebant. Qui cum ab imperatore rem hanc audissent, unus ait: „O quale hoc consilium imperatoris tot sapientes vocasse, cum unus ex nostris posset talem puellam confutare.” Interim Catherina haec cum audisset, Domino se totam commendavit, et ecce angelus Domini astitit dicens: „Constanter age, quia hos omnes vinces, et ad martyrium destinabis.” Tandem Catherina adducta coram imperatore et oratoribus dixit imperatori: „En contra unam puellam quinquaginta oratores statuisti, quos pro victoria remunerandos promittis, et me sine mercede disputare compellis, erit tamen mihi merces Dominus Iesus.”
Coeperunt autem philosophi arguere, quod impossibile est Deum fieri hominem passibilem. Qualia fuerint argumenta ista et responsiones ac obiectiones, in
alio sermone prosequemur. Tam sapienter autem et apertis rationibus Catherina disputavit et omnes eos confutavit, ut penitus muti fierent non invenientes, quid dicerent. Iratus imperator ait: „Cur tam turpiter vinci vos permittitis ab una puella?” Responderunt: „Antea non fuit, quem continuo non vicissemus, haec autem puella spiritu Dei loquitur, et tam veraciter, quod nil contradicere possimus, ecce ergo omnes in Christum credimus.” Tunc furore repletus caesar iussit omnes illos in medio civitatis concremari. At virgo confortavit eos. Positi autem in ignem nec capillis aut vestimentis sunt adusti, sed animas Domino reddiderunt. (H)
Post haec ait caesar ad Catherinam: „O virgo generosa, consule tibi et adquiesce mihi et post reginam in palatio meo secunda vocaberis, et imaginem tuam faciam, et a cunctis velut dea adoraberis.” Cui virgo: „Desine talia dicere, quae scelus est cogitare. Ego me Christo sponsam tradidi.” Tunc eam iussit scorpionibus caedi, et post in obscurum carcerem includi ac fame cruciari.
Interea rex processit extra regionem, et regina amore videndi succensa cum principe militum Porphyrio media nocte ad carcerem virginis intravit, videruntque carcerem inextimabili claritate fulgentem, et angelos plagas virginis perungentes. Incipiensque virgo Christum praedicavit, et reginam ac Porphyrium cum ducentis militibus convertit. Infra autem duodecim dies de caelo missa columba candida caelesti cibo Catherinam refovebat. Deinde Dominus cum multitudine angelorum et virginum eam visitavit et dixit: „Agnosce creatorem tuum, constans esto, quia tecum sum.” Tandem rediens imperator sibi Catherinam praesentari iussit, et videns splendidiorem coepit custodes torqueri, putans, quod eam aliquis pavisset. At illa: „Christus per angelum me nutrivit.” Cui imperator: „Aut sacrifica diis, aut tormentis peribis.” Et virgo: „Parata sum omnia sufferre pro Christo Deo meo.”
Tunc consilio cuiusdam iussit rex quattuor rotas serris ferreis et clavis acutissimis circumsaeptas praeparari, quae mutuo sibi ordine contrario volverentur, et Christianos applicatos discinderent horribiliter coram beata Catherina. Quae videns oravit Dominum, ut ad laudem sui nominis et conversionem circumstantis populi ipsam machinam contereret. Mox angelus Domini impetu concutiens quattuor milia gentilium per partes molae illius interemit. Tunc regina descendit, et imperatorem durius increpavit. Rex iratus cum sacrificare illa contemneret, iussit, ut extra civitatem duceretur, et mamillis cum ferreis hastilibus prius extractis decollaretur.
Cuius corpus Porphyrius rapiens sepelivit. Quo audito caesar quasi amens rugiebat dicens: „Ecce et Porphyrius unicus animae meae custos deceptus est.” Ad quem commilitones ducenti dixerunt: „Et nos Christiani sumus.” Omnes ergo cum Porphyrio decollari praecepit. Post haec persuasit Catherinae, ut sacrificaret, et prima in palatio fieret. Illa contempsit. Unde caesar sententiam dedit, ut decollaretur. Educta ergo oravit dicens: „O salus credentium, o decus et gloria virginum, Iesu, obsecro te, ut quicumque passionis meae memoriam egerit, seu in exitu animae aut quacumque necessitate me invocaverit, tuae propitiationis consequatur effectum.” Facta est vox ad eam dicens: „Veni, dilecta mea sponsa, ecce tibi ianua caeli aperta est, et tibi devotis optata promitto praesidia.” Deinde decollata ex eius corpore pro sanguine lac emanavit. Angeli autem corpus eius accipientes ab illo loco ad montem Sinai itinere plus quam viginti dierum deduxerunt, et ibi honorifice sepelierunt. Ex cuius ossibus indesinenter oleum manat, quod cunctorum languidorum membra sanat.
Rogemus ergo Dominum Iesum, ut ipsius meritis det nobis gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Amen.



1 Ps 44,12
2 Ct 2,16
3 Hbr 9,4
4 Sap 1,4
5 Apc 3,18
6 Ioh 4,34
7 Ps 10,5
8 Ps 75,3
9 Cf. Ps 21,4
10 Sap 6,20
11 Cf. Ps 131,13




Kezdőlap