[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo C.]

De sancta Catherina
Sermo II.

Adamavit eam rex, scilicet Christus, super omnes mulieres, et posuit diadema regni in capite eius. Hester II. 1 (A)

Ista verba leguntur de sancta Ester regina, quae interpretatur ’elevata in populis’, et optime possunt dici de beata Catherina. Primo quia ipsa fuit genere et regni regimine regina. Secundo quia fuit et est elevata in populis, ut sit in caelesti gloria exaltata et in patronam data a Christo omni populo Christiano. Tertio quia ipsam Christus specialius adamavit, ut miraculose in sponsam eam acceperit virginali dignitate et observantia. Licet enim Christus omnes virgines in sponsas spiritualiter accipiat, unde canit Ecclesia de unaquaque: Veni, sponsa Christi, accipe coronam, quam tibi Dominus praeparavit in aeternum, tamen prae ceteris maiori dono gratiarum Catherinam adamavit. Ideo de ea haec verba pro sermone accipiuntur, scilicet: Adamavit eam rex, qui fuit Assuerus, et interpretatur ’beatitudo’, ut dicit Hieronymus. Ergo significat Christum, beatitudinis aeternae regem, qui adamavit Catherinam magnis gratiis. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro hoc sermone, secundum quod de his tribus commendatur beata Catherina in ipsis verbis:
· Primo de speciali Iesu adamatione, cum dicitur: Adamavit eam rex
· Secundo de virginali Mariae assimilatione, quia super omnes mulieres dicitur coronata, quod est privilegium Mariae
· Tertio de caelesti coronatione, quia diadema regni in capite (B)

Circa primum de speciali adamatione Christi quaeritur, unde probari possit, quod beata Catherina inter omnes sanctas virgines sit post Christi matrem primiceria tamquam sponsa Christi praedilecta. Ad quod respondetur, quod hoc satis clare probatur praecipue triplici ratione sumpta ex donis magnae gratiae, quod sic declaratur, quia secundum sententiam Bonaventurae super III. dist. XXXII. q. III.: Dilectio Dei ad aliquem mensuranda est in communicatione alicuius boni potius, quam in affectione, ita quod dilectio Dei est potius dilectio effectus, quam affectus. Unde Deus illum dicitur diligere, cui vult communicare, et dat bona gratiae in praesenti et gloriae in futuro. Nam et Philosophus VIII. Ethicorum et II. Rhetoricae dicit, quod amicitiae dilectio fundatur in benevolentia. Illum autem Deus dicitur odire, cui non dat bona gratiae suae, sicut patet de peccatoribus. Nam scribitur Ecci. XII.: Altissimus odio habet peccatores, et misertus est poenitentibus.
2 Inter sanctos ergo illum dicitur Deus praeamare, cui dedit maiora dona gratiae et gloriae. Sed quoniam inter omnes sanctas virgines post Virginem Matrem Christus Dominus dedisse videtur beatae Catherinae maiorem et specialiorem gratiam ac gloriam, ergo habetur propositum, quod scilicet ipsa super alias virgines probatur praedilecta triplici gratia:
· Prima gratia desponsationis
· Secunda illuminationis
· Tertia gratia praecellentis dignificationis
Primo amavit Christus Catherinam gratia desponsationis mirabilis. Licet quippe omnes virgines sint sponsae Christi, immo generaliter etiam omnes animae Christianae castitatem pro suo modo status tenentes sunt sponsae Christi, secundum quod Apostolus II. Cor. XI. dicit ad omnes: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. 3 Sed miraculosius et specialius beata Catherina prae ceteris est desponsata. (C)
Pro quo notandum, quod quaedam sunt animae humanae omnino desponsatae diabolo, scilicet per fidem alienam a Christo, ut sunt animae paganorum et Iudaeorum, haereticorum et schismaticorum. Unde Augustinus super Gen. ad litteram dicit: Omnis anima aut diaboli est adultera, scilicet per infidelitatem, aut Christi sponsa, scilicet per fidem.
Secundo autem sunt aliae animae, quae licet sint desponsatae a Christo per fidem in baptismo iurantes abrenunciare Satanae et omnibus pompis eius et omnibus operibus eius, tamen fidem violant et cum diabolo adulterantur per varia peccata mortalia, scilicet iram, superbiam etc. Has Christus pie revocat ad poenitentiam, Iere. III. dicens: Tu autem fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, et ego suscipiam te – dicit Dominus.
4
Tertio sunt adhuc animae quaedam, quae omne peccatum cavent, et omne carnale abhorrent amore Christi, quem praediligentes in sponsum eligunt sibi, ut sunt virgines et castitatem diligentes secundum gradum varii status, de quibus Hieronymus in epistola ad Victoriam dicit sic: Locum habet in regno Christi virginitas, castitas et etiam coniugalis continentia, ut sit virginitas aurum, castitas vidualis argentum, coniugalitas velut paupertas stanni vel plumbi. Vel virginitas sol, castitas luna, coniugium stella. Sed super omnes coniugatos, viduas et virgines singulari privilegio beatam Catherinam miraculose desponsavit Christus Dominus sibi visibiliter apparendo, et anulo sibi per virginem Mariam dato, ut patuit in historia sermone primo „E”, ergo est praedilecta. Quid ergo, o anima Christiana, tibi de carnali vita dicam cum Bernardo in Meditationibus, ubi exclamat sic: O anima insignita Dei imagine, desponsata fide, redempta Christi sanguine, deputata cum angelis in beatitudine, quid tibi cum carne, numquam maius sterquilinium invenisti, insuper aeternum supplicium per eam incurristi, ut quid pro vili sterquilinio animam pretiosissimam perdis et cruciatum sempiternum eligis.
Secundo dilexit Christus Catherinam gratia magnae illuminationis, quia prae aliis virginibus eam replevit sapientia, intantum, quod ipsa superaverit sua disputatione quinquaginta philosophos et oratores toto orbe peritissimos. (D)
Sed quomodo in Catherina probatur fulsisse prae ceteris sapientia vera, cum istam victoriam super philosophos ipsa obtinuit per miraculum Christo hoc faciente, ut impleat illud Lu. XXI.: Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri;
5 unde hoc Christus per quemcumque simpliciorem aeque potuisset facere? Respondetur, quod quamvis Christus potuit talem victoriam fecisse per alium, tamen pro privilegio speciali hoc Catherinae voluit donare, ut monstraretur toto orbe mirabilis in sapientia non solum humana, sed etiam divina.
Notandum ergo, quod sapientia est triplex, prima infima, secunda media, tertia summa.
Infima est contemnenda, de qua Iaco. III.: Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis et diabolica. 6 Terrena quidem in rerum cupida exquisitione, animalis, id est bestialis in voluptatum expletione, et diabolica in fraudis et variorum peccatorum adinventione vel sollicitatione. Hanc ergo omnis vere sapiens contemnere debet, sicut contempsit beata Catherina, quae cum esset iuvencula pulchra, dives et libertate praedita ac potestate nobili alta, quae mulieribus sunt causa ruinae, sed haec omnia amore Christi repressit, nec umquam peccato consensit.
Praeterea cum ipsa sollicitaretur ab extra, scilicet ab imperatore, ut sibi iungeretur, et per omnia, quae mulieres multum appetunt, puta divitiarum copia, dignitatis magnificentia, ut esset in palatio imperatoris secunda vel prima, et honoris gloria, qui statuam sibi erigere et adorari facere promittebat. Sed Catherina haec omnia contempsit pro Christo, ut sponsa eius per castitatem semper permaneret. Insuper sollicitabatur per minas et tormenta, nisi consentiret, sed pro Christo mori non timuit. Et sic ipsa fuit plena charitate divina, et per consequens divina sapientia. Unde Bernardus: Invenisti plane sapientiam, si non modo tibi sapiant vitia ut pessima, bona ut bona, et sic Deus super omnia.
Secunda est sapientia media, quae est in scientia humana. Et ista quaedam est physica, ut sunt septem artes liberales, quas Catherina perfecte scivit. Quaedam est ethica, quae docet morum honestatem. Catherina omnibus virtutibus fuit decorata. Quaedam est oeconomica, quae docet domum et familiam regere. Ipsa palatium et familiam sapienter gubernavit. Quaedam autem est politica, quae docet urbes et regna pacifice gubernare. Catherina ut regina regnum optime rexit, ergo ista sapientia plena fuit.
Tertia est sapientia summa, scilicet divinia, quae consistit in Dei cognitione, secundum veritatem fidei catholicae, ac vitae sanctitate, secundum observantiam divinorum praeceptorum, ac perfecta charitate. Augustinus: Infelix ille, qui etsi omnia alia sciat, te Deum nescit. Idem: Sapientia Dei est non tantum eloquia Dei scire, sed secundum eloquia Dei vivere. Beata Catherina verum Deum Christum novit plena veritate fidei, et dilexit charitate.
Insuper tanto lumine sapientiae a Deo est repleta, ut etiam prophetiae spiritum habuit. Nam legitur in historia ab Alphorabio descripta, quod in sui conversione Christus sibi apparuit, et eam miraculose sibi desponsavit, et tunc revelavit sibi, quod pro eius amore esset martyrium passura. Item in legenda: Dum volebat disputare cum oratoribus, angelo revelante didicit, quod illos superatura foret, et ad martyrium destinatura. Item ibidem dicitur, quod dum reginam convertisset ad fidem, futuram eidem martyrii coronam praedixit. Ex quibus patet, quod prophetiae spiritum habuit et sapientiae plenitudinem. O virgo sapientissima, gaude nunc cum Christo, et ora pro nobis!
Tertio Christus dilexit Catherinam gratia mirae dignificationis, quia multis praerogativis privilegiorum eam inter omnes virgines specialius dignificavit, ut patebit articulo subsequenti. (E)
Circa secundum de virginali assimilatione Beatae Mariae sit pro conclusione, quod beata Catherina virginitate sacra prae ceteris Virginem Mariam est imitata, et similitudine eius privilegiorum decorata, et ostenditur ex multis privilegiis.
Primum privilegium, quia regina fuit et pulcherrima, sicut et Beata Virgo Maria, quae est regina mundi et domina angelorum ex stirpe David regis. Sic et Catherina, licet non aequali dignitate, tamen regis filia, quia fuit Costi regis filia, cui regnum successit paternum, quod rexit ut regina. Et secundum Albertum super „Missus est”: Virginalis castitas tanto est commendabilior in femina, quanto est nobilioris generis et pulchra. Unde puritas in purpurea veste pretiosior est, et per contrarium macula turpior, quam in veste rusticana. Sic in proposito.
Secundum, quia electa Christi sponsa, ut Virgo Maria, quae fuit Dei sponsa electa et dedicata, ut iam supra dictum est. Unde de ea canitur: Elegit eam Deus, et praeelegit etc.
7
Tertium, quia gratiis plena, ut Beata Maria, quae fuit omni gratia plena. Sic et de beata Catherina legitur, quod Deus sibi dedit omnia privilegia gratiarum universaliter, quae concessit aliis sanctis in passione specialiter, quia per Christum est in caelum evocata, sicut Iohannes evangelista. Cibo caelesti refecta, sicut et legitur de Magdalena. Nam angelus in specie columbae duodecim diebus cibo caelesti eam pavit in carcere reclusam. Item caelum sibi apertum fuit, ut beato Stephano. Ipsa etiam habuit angelicum obsequium, sicut Martinus, lactis pro sanguine effusionem, ut Paulus, sepulchri praeparationem, ut Clemens, olei emanationem, ut beatus Nicolaus, orationis exauditionem, ut sancta Margaretha, et sic de aliis.
Quartum, quia illuminata divina sapientia, sicut et Beata Maria, ut dictum est.
Quintum, quia nominatur daemonum ruina, ut Beata Maria, quae omnium daemonum caput contrivit. Iuxta illud Gen. III.: Ipsa conteret caput tuum. 8 Sic et Catherina interpretatur ’universalis deorum ruina’ a ’katha’, quod est ’universum’, et ’theos’ – ’deus’, et ruina, quia omne vitium ruit ab ea, et virtutes floruerunt in ea. Nam superbiam contrivit per humilitatem, carnis concupiscentiam per virginitatem, cupiditatem mundanam per mundi contemptum.
Sextum privilegium quia ab angelis amabiliter visitata, ut et Beata Virgo Maria. Unde Hieronymus in sermone de assumptione dicit: Bene angelus ad virginem mittitur, quia semper angelis cognata est virginitas.
Septimum est, quia est fructuosissima, ut Beata Maria, per quam omnibus credentibus salus provenit. Ipsa autem Catherina multos ad Christum convertit, et ad salutem aeternam perduxit. Non tantummodo populares, ut fecerunt aliae quaedam sanctae virgines, sed etiam doctores ac philosophos, reginam, principem, Porphyrium et milites.
Octavum, quia refectione caelesti pasta, ut Maria, de qua Hieronymus dicit, quod quotidie angelus sibi de caelo afferebat cibum. Sic Catherina in carcere posita XII diebus caelesti cibo, quem portabat angelus in specie columbae candidae, pascebatur miraculose.
Nonum visitata a Christo et consolata ac in caelum evocata, ut Beata Maria, quam ipsemet Christus cum multitudine angelorum occurrens in caelum assumpsit, sicut dicit Hieronymus in sermone. Beata quoque Catherina cum esset in carcere, Dominus cum multitudine angelorum et beatarum virginum sibi apparuit dicens: „Agnosce creatorem tuum, constans esto, quia tecum sum.” Tandem cum decollaretur, et oraret, Christus eam in caelum evocavit: „Veni, dilecta sponsa mea! Ecce tibi caeli ianua est aperta.”
Decimum, quia corpus eius, cum esset decollata, fudit lac pro virginitate mundissima declaranda, et in hoc quodammodo Mariae est assimilata, quae lac virginale sugendum dedit Christo miraculose.
Undecimum est, quia translata est ab angelis in montem Sina, et ibi honorifice tumulata, ut et Beata Maria per angelos honorifice in caelum corpore et anima est assumpta cum laetitia. (F)
Quaeritur: Cur voluit Christus Catherinam sepeliri in monte Sina? Respondetur, quod ad commendandum magnam in ea sapientiam et Christi familiarem charitatem. Ideo voluit eam sepeliri in eodem monte, ubi Deus dedit decem praecepta et legem sapientiae divinae Moysi, cum quo ibi familiariter loquebatur ut amicus ad amicum. In quo et nos mystice docemur, quod si volumus Christum habere amicum, debemus sapientiam decem praeceptorum diligenter observare. Unde Ioh. XIV.: Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me.
9
Duodecimum, quia venerabilis est in totius mundi Ecclesia, et omnibus subvenit invocantibus sua suffragia, ut Beata Virgo Maria, quae est mater misericordiae et gratiae ac omnium advocata a Deo constituta, ut canit Ecclesia. Nam quodammodo sibi beata Catherina in hoc est assimilata, ut patet primo ex hoc, quod ex eius sepulchro oleum manat valens in salutem languidorum ad designandum, quod ipsa valet omnibus invocantibus misericordiam a Deo impetrare. Secundo ex hoc, quod dum decollaretur, oravit Deum, ut quicumque memoriam sui ageret, sive in exitu animae, sive in quacumque necessitate eam invocaret, misericordiae effectum consequeretur. Et facta est vox de caelo: „Tibi devotis optata promitto praesidia.” Et sic ipsa, sicut et Beata Maria, habet privilegium suffragandi in exitu animae, ut de hoc leguntur multa miracula, quod hic amore brevitatis pertranseo. O gloriosa virgo, laudetur in te Christus, et sanctissima Maria, mater eius. O praedilecta Iesu sponsa, propter amorem Iesu et sanctissimae eius matris misericordiam nobis impetra! (G)
Circa tertium de corona regni caelestis inquirendum est, quotupliciter, et quam gloriosa corona regnat in caelis sancta Catherina inter omnes virgines praefulgens post Mariam Virginem ex primiceria. Ad quod notandum est, quod ipsa beata Catherina praefulget septuplici corona inter ceteras post Virginem Gloriosam, propter quod corona regni dicitur positata in capite eius.
Prima est corona reginalis, quam promeruit per hoc, quod fuit specialis sponsa aeterni et summi regis Christi. Unde ipsa potest dicere illud Isa. LXI.: Circumdedit me Dominus indumento iustitiae, et tamquam sponsum, decoravit me corona.
10 Hanc quaelibet anima pro suo modulo fidei et charitatis possidere poterit, per quam a Christo desponsatur: Oseae II.: Sponsabo te mihi in fide, sponsabo te in misericordia et iustitia. 11 Et perditur per peccatum.
Secunda est corona virginalis, quia virginibus debetur aureola, ipsa autem virgo mundissima, ergo etc. Hanc homo imitatur per castitatem.
Tertia est corona praedicationis. Nam et praedicatoribus debetur aureola secundum doctores super IV. Ipsa autem praedicavit fidem Christi, et multos convertit, ergo etc. De hac Caesarius: Quot et quantis animabus, o homo, exemplum salutis praebueris, cum tot et pro tot et tantis coronam vitae possidebis. Per contrarium de malis Gregorius: Tot mortibus, quisque dignus est, quot pravitatis exempla reliquit.
Quarta est corona passionis, quae debetur pro martyrio secundum doctores.
Quinta est corona victorialis, de qua Iac. I.: Beatus vir, qui suffert temptationem, quia cum probatus est etc. 12 Bernardus: Quotiens temptationes vincis, totiens coronaberis. Sed beata Catherina multis sollicitationibus est temptata, quas omnes vicit, ut supra dictum est, ergo etc. (H)
Sexta est corona gloriae officialis. Nam ipsa est virginum primiceria, post virginum Virginem, Mariam secunda, ut creditur, et patet per praedicta. Ergo habet coronam gloriae specialis, tamquam primiceria, et hoc persuadetur ratione tali: Quia ut Bernardus sermone de innocentibus ait: Christi pietas maior est, quam cuiuscumque tyranni impietas, ut quos tyrannus trucidat, Christus coronet. Sed quia tyrannus Maxentius promittebat Catherinae, si sibi consentiret, hanc dignitatis coronam, ut esset secunda post reginam, sed illa pro amore Christi hoc contempsit, et omnia insuper tormenta, cum ergo meritum correspondeat praemio in caelesti regno sequitur, quod Christi pietas hanc sibi coronam felicius praestiterit, ut esset secunda post Mariam omnium reginam.
Septima est gloriae aurea corona essentialis. De qua Innocentius in sermone dicit, quod aurea gloriae corona consistit in tribus dotibus animae, scilicet visione Dei, fruitione et tentione. Ex quibus redundant quattuor dotes corporis, scilicet claritas, agilitas, subtilitas, impassibilitas. Haec autem omnia Catherina promeruit excellentissime pro magna sua sanctitate inter virgines.
Merito ergo de ea dicitur, quod iuxta verba thematis Christus eam adamavit super omnes mulieres, scilicet post Mariam, et posuit diadema regni in capite eius. O ergo charissimi, accedamus et oremus dicentes: O virgo gloriosissima Catherina, per tua merita et praemia praeclarissima impetra pro nobis gratiam in praesenti finemque bonum in exitu animae ac gloriam in futuro. Amen.



1 Est 2,17
2 Sir 12,3
3 II Cor 11,2
4 Ier 3,1
5 Lc 21,15
6 Iac 3,15
7 Cf. Ps 131,13
8 Gn 3,15
9 Ioh 14,21
10 Is 61,10
11 Cf. Os 2,19-20
12 Iac 1,12




Kezdőlap