[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CI.]

De sancta Catherina
Sermo tertius

Non est talis mulier super terram in aspectu, in pulchritudine et in sensu verborum. Iudith c. XI. 1 (A)

Haec verba ad litteram de Iudith casta sunt dicta, tamen optime conveniunt praedicari et dici de sancta Catherina. Primo quia ipsa legitur fuisse speciosa valde, et incredibili pulchritudine omnium oculis admirabilis videbatur et gratiosa. Secundo quia in ea apparuit admirabilis sapientia et eloquentia facundissima adeo, quod superavit quinquaginta philosophos et oratores sapientissimos in orbe. Tertio quia ipsa per amorem castitatis virginalis maximas prae ceteris sanctis virginibus et mulieribus obtinuit a Deo praerogativas et privilegiorum gratias, ut super omnes post Virginem Matrem Christi fuerit dignificata. Unde de ea convenienter pro sermone accipimus haec verba: Non est talis mulier etc. In quibus commendatur beata Catherina praecipue de tribus, et secundum haec ad honorem eius tria mysteria pro sermone notemus:
· Primum de pulchritudine puritatis, ibi: Non est talis mulier in pulchritudine
· Secundum de altitudine sagacitatis, ibi: Et in sensu verborum
· Tertium de suffragamine celebritatis, ibi: In aspectu, scilicet devotorum (B)

Circa primum de pulchritudine puritatis
quaeritur: Quare in castitate dicitur consistere pulchritudo animae, ut quanto homo castior, tanto coram Deo iudicetur pulchrior? Haec quaestio elicitur ex hoc, quod iuxta praemissum thema iudicatur beata Catherina prae ceteris mulieribus pulchrior, nedum ob pulchritudinem corporis, sed potius ob amorem castitatis, ut notat Franciscus de Mayronis in sermone. Nam ex Scriptura Sacra pulchritudinem castitatis admirabilem insinuat dicens Sap. IV.: O quam pulchra est casta generatio cum claritate,
2 scilicet sapientiae divinae, quae consistit in cognitione fidei Christi. Sequitur: Immortalis est enim memoria illius, quia et apud Deum nota est, et apud homines, et sic patet. Sed ad haec respondetur, quod ut colligitur ex doctorum dictis ac Sacra Scriptura, omnis animae Christianae pulchritudo merito attribuitur castitati ratione quadruplici:
· Prima accipitur ex parte diligentis Dei
· Secunda ex parte conformitatis Christi
· Tertia ex parte pulchritudinis humanae faciei
· Quarta ex parte similitudinis angeli
Primo quia Deus et Dominus Iesus in castitate hominis delectari legitur tamquam in floribus delectabilibus et pulcherrimis, iuxta illud Canticorum II.: Qui pascitur inter lilia, 3 scilicet castitatis, ut exponit Bernardus. Unde Augustinus: O quam dulces sunt fructus castitatis et charitatis, quia in eis singulariter reficitur Dominus maiestatis. Item Chrysostomus super Matth.: Bonae voluntates, scilicet et castae, sic suaves sunt apud Deum, quemadmodum odoriferi flores. Sed certum est, quod Deus veritatis non potest delectari nisi in vero bono sancto et deiformiter pulchro, quia Deus non potest errare, ut patet per Anselmum, ergo vere pulchra est castitas, et vere pulchrificat animam, ut sit Deo amabilis. Prover. XXII.: Qui diligit cordis munditiam, habebit amicum regem, 4 scilicet Christum Deum. Sed per contrarium Deus abominatur immundos ut putrida cadavera et foetida in stercoribus suis iacentia. De quibus Ioel. I.: Computruerunt iumenta in stercore suo. 5 Gregorius: Iumenta computrescere in stercore suo est carnales homines in foetore luxuriae vitam finire.
Secundo ex parte conformitatis Christi. Nam castitas est divinae pulchritudini conformativa et per gratiam assimilativa, ac Christi Iesu et eius matris imitatrix specialissima, ergo est pulchrificativa. Unde Hieronymus de decem abusionibus dicit: Pudicitia est ornamentum nobilium, exaltatio humilium, nobilitas ignobilium, purpura regalis, augmentum omnis pulchritudinis. Nimirum quanto aliquid assimilatur summe pulchro, Deo et Christo, qui est candor lucis et speculum sine macula et bonitatis divinae imago, Sap. VII., 6 tanto constat esse clarius et pulchrius. Sic in proposito. Ad id accipe exemplum tale: videmus, quod si persona aliqua de se non sit tam pulchra, tamen vestibus regiis ornata cultioribus pulchra redditur. Sic anima ornata veste regia Christi et reginali Mariae, hoc est decorata castitate praefulgentem sumit pulchritudinem. Unde Hieronymus ad Nataliam dicit: Virginitas purpura est regalis, scilicet Christi, qua quisque indutus fuerit, eminentior ceteris erit. Sed per contrarium immunditia luxuriae reddit hominem deformem et turpissimum, sicut nudum hominem iacentem in luto et scaeno vel cloaca diaboli. Unde Isidorus De summo bono li. II. dicit: Principaliter diabolus dominatur homini per luxuriam, qui teste Iob dormit in locis humentibus, hoc est lutosis et scaenosis carnis spurcitiis. Exemplum de Magdalena, in qua prout dicitur in evangelio, habitaverunt septem daemonia, quo universaliter omnia comprehenduntur secundum Gregorium, quia ipsa plene possidebatur a daemonibus, quamdiu vixit in luxuria, sed posteaquam Christus eam convertit, per vitae sanctitatem Christo accepta et Mariae pedissequa divini splendoris pulchritudine mirabiliter refulsit.
Tertio pulchritudo castitatis ostenditur ad similitudinem pulchrae, scilicet faciei humanae. Nam videmus, quod hominis pulchritudo praecipue consideratur et agnoscitur in facie ipsius hominis, et ibi relucet. Sic pulchritudo castitatis agnoscitur et relucet in facie animae exsistentis in Christi fide. Unde canit Ecclesia de virginibus et castis sic: Pulchra facie, sed pulchrior es fide, beata Catherina, respuens mundum, laetaberis cum angelis, intercede pro nobis. (C)
Sed quare Ecclesia commendat sanctas virgines et castas mulieres de pulchritudine? Nam et de eis adaptat et cantat illud Ps.: Specie tua et pulchritudine tua intende prospere.
7 Lyra: Id est: ad prosperitatem tui et aliorum te imitantium procede per viam mortalis vitae et regna feliciter in caelo cum Christo, qui est speciosus forma prae filiis hominum, ut eodem Ps. 8 dicitur. Respondetur, quod potissima ratio huius est, ut per pulchritudinem faciei exterioris discamus adquirere et desiderare pulchritudinem interiorem castitatis. Unde in eodem Ps. dicitur: Omnis gloria filiae regis, id est virginitatis et castitatis, ab intus, 9 scilicet in virtute animae, per quam regnum cum Christo adquiremus. Advertendum ergo, quod secundum Augustinum li. De Trinitate aliosque doctores ad pulchritudinem faciei requiruntur praecipua tria, sic spiritualiter in pulchritudine castitatis haec tria requiruntur:
Primo requiritur, ut facies sit bene proportionata et pariliter dimensionata. Secundo, ut facies sit serena et vivaciter affecta. Tertio, ut sit luculenter colorata sine aliqua macula. Spiritualiter ut anima casta sit et pulchra coram Deo, requiritur primo, ut sit in virtutibus pariliter et bene proportionata, scilicet in fide, spe et charitate ac bono opere. Unde Apoc. XXI.: Iohannes vidit, quod civitas superna erat in quadro posita pulchra aequalitate laterum. 10 Glossa ibidem dicit, quod quattuor latera sunt fides, spes, charitas et bona operatio, quae debent esse aequalia, ut quantum quis credit, tantum speret, et quantum sperat, tantum diligat, et quantum diligit, tantum operetur. Unde si unum horum defuerit in anima, non dicitur pulchra, quia non bene dimensionata. Secundo requiritur, ut anima casta sit vivax et serena per puram conscientiam, ita quod nullo peccato sit infecta. Unde Ps.: Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Dominus tuus oleo laetitiae. 11 Tertio requiritur, ut sit luculenter colorata habens candorem puritatis et ruborem ignitae charitatis Christi et cogitationis sanguinis Christi. Unde Cant. V. scribitur, quod dilectus est candidus et rubicundus. 12 Hinc etiam sancta Agnes virgo dixit: Sanguis Christi ornavit genas meas. Talis ergo castitas, scilicet sine macula et operibus probata ac charitate devota pulchram reddit animam.
Quarto pulchritudo castitatis ostenditur ex similitudine angelica, quia ut Chrysostomus dicit: Licet omnes sint res spirituales, praecipue tamen castitas res angelica est, per hanc enim singulariter homines angelis assimilantur. Haec Chrysostomus super Matth. Ideoque et Augustinus dicit: Qui non nubunt, nec nubuntur, sicut angeli Dei in terris sunt. Sed quia Dionysio De divinis nominibus c. VI. teste angelus deiformi pulchritudine praeclarissimus, ergo anima ineffabilem pulchritudinem habet per castitatem, ut sit deiformis, sicut angelus beatus. Propterea solent angeli saepe visitare et consolari virgines et castos homines in terris. Exemplum de beata Catherina, quam angeli septem vicibus visitaverunt, immo et ipse Christus eam cum virginibus visitavit. Patet in legenda:
Primo quidem angeli Catherinam visitaverunt, quando cum Christo et virgine Maria sibi apparuerunt, et Christus eam sibi desponsavit. Secundo in carcere, quando angelus sibi praedixit, quod superaret oratores. Tertio, quando fame est cruciata, angelus in specie columbae candidae quotidie cibum afferebat. Quarto, quando fuit verberata et in carcerem posita, angeli multo in lumine eius vulnera perungebant. Quinto, quando Christus cum angelis et virginibus sibi apparuit dicens: „Agnosce, filia, creatorem tuum, pro cuius nomine certamen subiisti.” Sexto, quando oravit Christum, ut rotas comminueret, tunc angelus apparuit confortans eam et rotas destruens. Septimo, quando est decollata, tunc angeli eius corpus deportarunt et sepelierunt. (D)
Sed quare haec, nisi quia eius puritas septem donis Spiritus Sancti fuit plena, et similis angelis? Hieronymus de assumptione dicit: Bene angelus ad virginem mittitur, quia semper angelis est cognata virginitas, et per consequens multum dilecta propter similem pulchritudinem castitatis. Unde Ecci. XXVII.: Volatilia, id est angeli ad sibi similia conveniunt, et veritas, id est Christus ad eos revertetur.
13 Sed per contrarium fornicatores et immundos daemones visitant propter immunditiam peccati septuplici malo. Primo quidem in vita saepius temptando, et ad varia peccata incitando. Secundo in morte animam rapiendo. Tertio in iudicio divino terribiliter accusando, et sententiam damnationis contra eos expetendo. Unde Heb. XIII.: Fornicatores et adulteros iudicabit Deus, 14 scilicet durius. Quarto ad Infernum pertrahendo, et utpote tortores solent, crudeliter tractando. Quinto in Inferno animam affligendo. Sexto exprobrando et confundendo publice, ac maledicendo. Naum III.: Revelabo pudenda tua in faciem tuam. 15 Septimo post resurrectionem etiam in corpore torquendo. Gregorius: Quos incentores habuimus in culpis, tortores habebimus in poenis. O ergo peccator, age poenitentiam, refrena carnem, dilige castitatem, alioquin peribis in aeternum. (E)
Circa secundum de altitudine sapientiae, quae fuit in beata Catherina, sit pro conclusione, quod in sancta Catherina commendatur altissima et mirabilis sapientia in suae disputationis victoria. Declaratur, nam si unus sapiens disputans cum alio sapiente magno convincat eum, magnus illi honor est. Si autem in una disputatione, ubi sunt multi sapientes et doctores, unus convincat omnes, maior honor est. Quia autem una iuvencula puella convincat quinquaginta oratores sapientissimos et philosophos toto orbe clarissimos, numquam hoc auditum fuit, nisi de ista sancta Catherina. Propterea bene de ea dicitur, quod non est talis mulier super terram in sapientia.
Sed quaeritur: Quales conclusiones et qualia argumenta vertebantur in ista disputatione oratorum cum Catherina? Ad hoc respondetur, sicut narratur in historiis quibusdam, quod quattuor erant conclusiones. Nam cum ventum fuisset ad disputandum, unus sapientum dixit: „Proponat Catherina coram omnibus, quid dicere velit, ut audiamus, quoniam propter eam nos sumus hoc vocati, ut disputemus.” Tunc sancta Catherina dixit: „Initium sermonis mei est de Domino Iesu crucifixo, qui cum Patre et Spiritu Sancto unus Deus mundum creavit, et in eo hominem condidit. Quem diabolus invidens decepit et in peccatum induxit, ac aeternae morti obligatum reddidit. Cumque non posset homo aliter liberari, misertus eius Dei Filius Christus carnem assumpsit, in qua multis miraculis comprobavit se vere Dei Filium pro nostra salute incarnatum, et sua passione ac morte pro peccato hominis satisfaciens hominem redemit, et in caelum reduxit.” Ex his ergo philosophi acceperunt quattuor praecipuas conclusiones improbandas:
· Primam de mundi creatione
· Secundam de Dei vere unitate
· Tertiam de personarum in Deo trinitate
· Quartam de divina incarnatione et passione
Prima ergo conclusio fuit de mundi creatione. Contra quam philosophi arguunt sic: Deus habuit voluntatem producendi mundum, vel ergo illa voluntas in Deo fuit ab aeterno, vel non. Si dicis, quod ab aeterno fuit, ergo mundus ab aeterno fuit, quia Dei voluntas semper impletur et posita causa sufficienti et actuali ponitur effectus, II. Physicorum. Sicut ergo Deus voluit ab aeterno, ita fuit ab aeterno. Si autem dicas, quod voluntas illa in Deo non fuit ab aeterno, sequitur, quod Deus de non volente factus est denuo volens, ergo Deus mutatur in voluntate. Mutatur etiam ab otio in actum, quia incepit creare aliquid, qui antea nil creaverat, sed haec sunt impossibilia in Deo. Ergo sequitur, quod mundus numquam est creatus. Ad haec respondit Catherina, sicut respondent etiam catholici doctores, praecipue Bonaventura super II. dist. I. q. II. ar. I., quod Deus id, quod vult facere, ab aeterno voluit illud, sed non nisi in tempore secundum suam sapientiam praeordinato producere in effectum, et tunc producit. Sicut si ego a principio adolescentiae semper habuissem voluntatem intrandi religionem, anno aetatis meae XXX. ita, quod illud non faciam ante, et sic in Deum nulla cadit mutatio voluntatis, quia ab aeterno voluit facere, sed sic et isto tempore, quo perficere illam voluntatem decrevit, et ab aeterno, ut non antea produceret. Nec etiam Deus de otio mutatur in actum, cum de non producente fit producens, sicut non mutatur et nunc quotidie aliqua denuo producendo. Quia Deus est ens simplicissimum agens seipso, quidquid agit. Unde Boethius De consolatione dicit: Stabilis in se manens dat cuncta moveri. Exemplum tale ponitur secundum Scotum: Videmus, quod Sol semper luminosus, si cras habebit cristallum vel vitrum aut huiusmodi sibique obiectum, illuminabit illud ita, quod nil novum erit in Sole ad hoc, quod ab ipso fiat nova illuminatio, sed fit in vitro. Sic in proposito. (F)

Quia autem mundus sit creatus, probatur sic, quia si mundus esset sine principio, durasset in infinitum. Scilicet secundum Philosophum I. Caeli c. ultimo: Infinito nil plus potest addi, quia quod recipit additionem, fit maius. Infinito autem nil potest maius fore, ergo durationi mundi nil potest addi. Sed constat hoc esse falsum, quia omni die additur revolutio caeli revolutioni, et mira semper succedit variatio mundi ex tempore. Ergo mundus non est aeternus, sed temporalis. Nam nullum mutabile est aeternum, quia mutabile et aeternum contraria sunt. Item: Infinita comprehendi est impossibile, VIII. Physicorum in fine. Si ergo mundus est aeternus, ergo sequitur, quod in eo fuerunt infinita iumenta et animalia per continuam generationem, et infiniti homines, cum mundus numquam fuit sine homine et animalibus. Nam propter hominem sunt omnia, II. Physicorum. Et sic sequeretur, quod essent infinitae animae intellectivae eo, quod sunt incorruptibiles, quarum numerum nec Deus numerare posset, alia essent determinato numero. Sequeretur etiam, quod omnia corpora animalium et hominum cum sint infinita, nec caelum, nec terra capere possent. Ergo sequitur, quod mundus est factus, et quia non a se, quia nil habet fieri a se, ergo a Deo. Et sic convicti sunt de hoc philosophi.
Secunda conclusio de Dei veri unitate, contra quam philosophi arguebant sic: Plura bona sunt meliora paucioribus, sed de Deo est credendum omne, quod melius. Ergo melius est ponere plures, immo innumerabiles deos, quam unum, sicut philosophi et gentiles ab antiquo tenuerunt. Ad haec Catherina, sicut Bonaventura super I. dist. II., respondit, quod in creaturis, ubi est augmentum bonitatis per additionem alterius boni, veritatem habet, quod plura bona sunt meliora, quam pauca. Non autem habet veritatem in bono infinito, quod est Deus. (G)

Unde quod unus solus est Deus omnium, probatur sic, quia Deus est summum bonum, quo maius excogitari non potest. Si ergo plures essent dei, aut unus haberet aequalem bonitatem, quam alter habet, aut non. Si haberet, sequitur, quia quod per superlativum dicitur, uni soli convenit, et unus non est melior altero. Ergo neuter esset summum bonum. Et per consequens non esset deus nec ille, nec iste. Si autem non habet unus aequalem bonitatem alteri, ergo iste non est deus. Item cum Deus sit omnipotens. Si ergo unus poterit facere de alio, quod ille nil possit, ergo ille alius non erit deus. Vel si non potest, ipse non est omnipotens, et per consequens nec deus. Ideo Philosophus XII. Metaphysicorum dicit: Entia nolunt male disponi, et ideo omnia ordinantur ad unum primum principium, a quo dependet caelum et tota natura. Mala est enim pluralitas principum, sit ergo unus princeps omnium Deus. Et sic convicti sunt.
Tertia conclusio de trinitate personarum in unitate essentiae divinae, contra quam philosophi arguebant sic: Deus est simplicissimae naturae, ergo non potest ibi esse trinitas personarum. Ad quod Catherina respondit, sicut et doctores catholici, quod hoc non repugnat divinae simplicitati, quia divina essentia unica est in tribus personis, quae suis proprietatibus distinguuntur. Sicut in unica anima humana sunt tres potentiae distinctae suis proprietatibus, scilicet memoria, intellectus et voluntas. (H)

Quod autem trinitas personarum sit in Deo, probatur, quia Deus ab aeterno habuit in se sapientiam vel verbum, sicut concipiens habet in se conceptum, et hoc verbum est Dei Filius. Est etiam amor, quo Deus ab aeterno dilexit suam sapientiam, id est Filium, et Filius Patrem. Sed in Deum nullum potest cadere accidens, VII. Metaphysicorum, ergo sapientia et amor in Deo sunt eadem essentia divina. Sed tantum distinguuntur suis notionibus et proprietatibus personalibus, ergo in uno summo Deo colimus summam sapientiam et summam bonitatem amoris, unicum Deum omnium. Et sic philosophi convicti sunt.
Quarta conclusio fuit de Filii Dei incarnatione et passione. Contra quam philosophi arguebant sic: Deus est impassibilis, et immortalis est, et incomponibilis et impermixtibilis, ergo non potuit incarnari, nec pati aut mori. Ad hoc respondit Catherina, quod Deus sine omni diminutione maiestatis assumpsit humanam naturam manens in sua gloria. Sed in natura humana passus est et mortuus pro nostra redemptione et salute. Et sic suam ineffabilem misericordiam et charitatem nobis exhibuit, ac iustitiae divinae satisfecit, quando poenam pro peccatis nostris in corpore pertulit super lignum crucis. Unde et vester Plato ait deum circumrotundum, et Sibylla: Felix ille Deus, ligno qui pendet ab alto. Conclusit ergo, quod ipse est solus Deus verus, qui fecit omnia. Omnes autem dii gentium daemonia. Et sic omnes philosophos convicit adeo, ut nil possent contradicere, ac eos ad Christum convertit. Quos impius caesar ignibus tradi iussit, ac tandem Catherinam decollavit, prosequere
legendam de passione. (I)
Circa tertium de suffragatione devotorum honorantium beatam Catherinam et eius festum celebrantium sufficiat causa brevitatis narrari unum miraculum, quod refert Discipulus in suo sermone, quod scholaris quidam in Anglia, civitate Cantuariensi sanctae Catherinae devote servivit, et festum eius cum diligentia celebravit, petivitque, ut sibi impetraret a Deo gratiam, quatenus proficeret in scientia ad honorem Dei et proximorum aedificationem, et in moribus. Contulit autem se ad generale studium, et in brevi profecit mirabiliter, ac adeptus est magisterium. Unde rex Angliae audita fama eius ipsum ad se vocavit, et filium sibi commisit ad instruendum. Cumque diligenter illum instrueret, sed ille esset duri ingenii ac rebellis, accidit, ut die quadam vellet disciplinare eum virga. Filius autem regis interim, quod iste virgam quaereret, exsiliit de camera, et per pontem currens cecidit in aquam, et submersus est. De quo territus magister recommendavit illum et se sanctae Catherinae. Tunc piscatores statim accendentes cum navibus requirebant illum, sed non est inventus. Magister ergo incarceratur, et omnis familia regis turbatur. Ille autem in carcere continuo invocabat sanctam Catherinam. Ecce autem hora tertia diei sequentis, cum cantaretur missa in parochia, filius regis ecclesiam intravit habens camisiam albam, in qua aureis litteris scriptum erat illud Ps.: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua.
16 Haec ergo rex et regina audientes accurrunt, et cum gaudio susceperunt filium sanum. Qui interrogatus coram omnibus narravit, quod sancta Catherina eum sustentavit dulciter in aqua per diem et noctem propter sui magistri orationem. Et postmodum idem filius regis optimum semper ingenium studendi habuit. Rex ergo cum omnibus suis gavisus est, et magistrum illum exaltavit ad magnos honores et dignitates. Et rex ac regina eorumque filius ammodo omnibus diebus vitae suae fideliter servierunt sanctae Catherinae. Tunc magister composuit illam collectam Deus, qui dedisti legem Moysi etc., quae canitur de sancta Catherina. Unde claret, quod beata Catherina servientibus sibi suffragatur in omni necessitate. Novi et ego quendam studentem in universitate Cracoviensi, qui cum non bene posset proficere in studio, beatam Catherinam invocavit, et tandem mirabiliter profecit. O ergo gloriosissima virgo Catherina, laetare regnans cum Christo, et ora pro nobis, ut per tua merita det nobis gratiam in praesenti, et gloriam in futuro. Amen.



1 Idt 11,9
2 Cf. Sap 4,1: Melior est generatio cum charitate, immortalitas est enim in memoria illius.
3 Ct 2,16
4 Prv 22,11
5 Ioel 1,17
6 Sap 7,26
7 Ps 44,5
8 Cf. Ps 44,3
9 Ps 44,14
10 Cf. Apc 21,16: Civitas … posita est, et longitudo eius tanta est, quanta est latitudo.
11 Ps 44,8
12 Ct 5,10
13 Sir 27,10
14 Hbr 13,4
15 Na 3,5
16 Ps 118,73




Kezdőlap