[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CIV.]

In dedicatione ecclesiae
Sermo secundus

Domum tuam, Domine, decet sanctitudo in longitudine dierum. Ps. XCII. 1 et ad laudem huius festivitatis. (A)

Scimus, carissimi, quoniam regiam magnificentiam non decet habere ad manendum sibi domum foedatum et squalore ac sordibus et foetore infectam, sed mundam et ornatam purpura, aurea ac omni decore, quanto magis domum summi regis, Christi decet esse mundam ab omni sorde vitiorum, et sanctam ac virtutum decore ornatam. Unde Sap. I.: In malivolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis,
2 sed in animas sanctas se transfert. Et Ps.: Tu autem in sancto habitas, laus Israel. 3 Idcirco ecclesia materialis consecratur, quia ut Ps. dicit in themate, domum tuam decet sanctitudo, et addit: in longitudine dierum, quia numquam debet ecclesia consecrata reverti ad saecularem habitationem vel profanos usus, sicut concilium dicit XII. q. III. „Quae semel” et capitulum sequens. Proinde et Christus ait Ioh. II.: Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. 4 Et iterum Matt. XXI.: Domus mea domus orationis vocabitur. 5 Merito ergo ad honorem huius dedicationis verba praemissa accipimus: Domum tuam etc., iuxta quae tria mysteria notabimus declaranda pro hoc sermone:
· Primum de domus Dei sanctitate, quia dicitur: domum tuam, Domine, decet sanctitudo
· Secundum de mysteriali exemplaritate, scilicet: Qualiter Sancta Ecclesia Christi significatur in templo?
· Tertium de indulgentiali utilitate, quae largitur in ecclesia (B)
Circa primum de sanctitate domus Dei quaeritur: Quotuplex est domus Dei, quam decet sanctitudo. Ad quod respondetur secundum Innocentium in sermone aliosque simul doctores, quod quadruplex distinguitur domus Dei, in qua invenitur habitare Dominus Iesus. Et idem quaelibet istarum debet esse valde sancta.
· Prima est domus spiritualis
· Secunda est domus materialis
· Tertia est domus universalis
· Quarta est domus aeternalis
Prima domus spiritualis. Et haec est quaelibet fidelis anima, sive quilibet bonus Christianus, cuius cor dicitur secundum etymologiam litterarum camera omnipotentis regis, quia Deus in eo manet, unde I. Cor. III. Apostolus dicit: Nescitis, quia templum Dei estis vos, et Spiritus Sanctus habitat in vobis? Subdit: Si quis autem templum Dei violaverit, scilicet peccando mortaliter, disperdet illum Dominus,
6 scilicet damnando aeternaliter. Haec ibi, ergo haec domus debet esse sancta, ut inhabitet Deus. Damascenus: Sanctitas est puritas animae sine omni conscientia criminis. O ergo homo, sanctifica animam tuam pro habitaculo Dei. (C)
Sed qualiter debeat anima sanctificari, ut vere sit templum Dei? Notandum est, quod homo circa suam animam debet observare, scilicet spiritualiter, ea, quae solent observari circa ecclesiam materialem, ut docet Bernardus in sermone „Festivitas”. Et haec praecipue sunt septem. Primum est, quod ecclesia aedificata consecratur vel dedicatur, sic anima a Deo creata debet Deo dedicari et consecrari, quod fit in baptismo, unde Glossa I. Cor. III. dicit sic: In nemine habitat Deus, quem non ante Spiritus Sanctus sanctificet et purget, scilicet in baptismali gratia. Et subdit: Diceret aliquis: Antequam Deus faceret caelum et terram, antequam faceret sanctos, ubi habitabat? In se habitat Deus, apud se habitat, et apud se est. Non ergo sancti sic sunt domus Dei, ut ipsa subtracta cadat Deus, immo sic Deus habitat in sanctis, ut si ipse discesserit, cadant. Haec Glossa.
Secundum est, quod reliquiae sanctorum reconduntur, scilicet in altari, quia reliquiis sanctorum reconditis altare consecratur. Nam concilium de consecratione dist. I. c. „Placuit” dicit, quod altaria evertantur, quae sine reliquiis sanctorum esse probantur. Sic spiritualiter anima debet virtutibus et exemplis sanctorum tamquam reliquiis sanctitatis esse probata, Ps.: Custodi innocentiam, et vide aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini pacifico.
7 Bernardus: Anima virtutibus ornata est deitatis cathedra. Nam sicut in altari, ubi reliquiae sanctorum reconditae sunt, corpus Christi et sanguis consecratur et servatur, sic in virtuosa anima Christus manet.
Tertium est, quod ecclesia durabitur, dedicatur et veneratur. Nam amplius numquam potest transferri ad alium usum vel saecularem habitaculum, ut supra patuit, nec potest alienari. Sic anima deberet semper usque ad mortem in sanctitate Christiani nominis manere, unde Lu. I.: In sanctitate et iustitia scilicet serviamus coram ipso omnibus diebus nostris. 8
Quartum, quod excommunicatus in ecclesia dedicata non sepelitur nec infidelis aut paganus vel haereticus, nec quicumque publicus aut notorius peccator, nisi per poenitentiam Ecclesiae reconcilietur. Patet XIII. q. II. „Quibus peccata” et c. „Non extimemus”. Sic in anima nullum debet peccatum sepeliri, id est admitti vel admissum abscondi, sed debent confiteri vere poenitendo coram Deo et sacerdote omnia peccata mortalia. Unde de poenitentia dist. I. dicit Ambrosius c. [„Non potest quisquam”]: Non potest quisquam a peccato iustificari, nisi illud fuerit confessus.
Quintum est, quod festum dedicationis domus Dei singulis annis peragitur, de consecratione dist. I.: Sollemnitates – inquit – ecclesiarum dedicationum per singulos annos sunt celebrandae, ipso Domino exemplum dante, qui ad festum dedicationis templi advenit, omnibus dans formam iuxta scriptum scilicet Ioh. X.: Facta sunt encaenia in Hierosolymis et hiems erat, et ambulabat Iesus in templo. 9 Gregorius: Spiritualiter: anima debet singulis annis ad minus semel in anno celebrare suam dedicationem spiritualem confitendo et communicando, de pe. et re. c. „Omnis”.
Sextum est, quod violata ecclesia vel coemeterium reconciliatur per aquam benedictam, sic spiritualis domus animae per aquam lacrimarum verae poenitentiae. Ps.: Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor, lavabis me et super nivem dealbabor. 10 Nam per hyssopum significatur poenitentia, quia ut dicit Augustinus et Cassiodorus: Hyssopus purgat pulmonem, et radicibus saxorum viscera penetrat, quamvis sit herba humilis, et quia secundum Lyram in Veteri Testamento fieri solebat emundatio leprosi cum hyssopo, ergo poenitentiam significat, quae purgat pectoris peccata et lepram per suam humilitatem.
Septimum est, quod iugiter Deus in ecclesia colitur et laudatur ac a fidelibus invocatur. Sic in animae domo debet semper Deus memorari et laudari, iuxta illud Ps.: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus etc. 11, unde Hugo li. I. de claustro animae dicit: Sicut nullum est momentum, in quo non utimur Dei bonitate, sic nullum momentum debet esse, in quo in nobis non esset Dei memoria, patet ergo, quomodo anima est templum Dei. (D)
Secunda domus Dei materialis est ipsum templum ex lignis et lapidibus fabricatum, cuius hodie in hoc loco dedicationem colimus, et hanc etiam decet sanctitudo. Unde de immunitate ecclesiarum c. „Decet domum Dei” li. VI. dicitur: Decet domum Dei sanctitudo, decet ut cuius in pace factus est locus, eius cultus etiam sit debita veneratione pacificus. Sit itaque ad ecclesias humilis et devotus ingressus, sit in eis devota conversatio Deo grata, inspicientibus placita. Unde non debent ibi fieri risus vel ioci aut confabulationes et huiusmodi, sed omni sanctitudine debet homo ibi se gerere propter plures rationes. Primo propter praesentiam summi regis et divinae maiestatis, unde Gen. XXVIII.: Vere non est hic aliud, nisi domus Dei et porta caeli.
12 Secundo propter reverentiam divinae laudis et adorationis, quia ibi Deus specialiter laudatur et adoratur. Ps.: In templo eius omnes dicent gloriam. 13 Et Matt. XXI. ac Isa. LVI.: Domus mea domus orationis vocabitur. 14 Tertio propter efficaciam nostrae exauditionis, quia Deus tam in Veteri Testamento, quam in Novo promisit, quod quidquid homo in suo templo a Deo postulaverit, exaudiet, ut patet III. Reg. VIII., ubi legitur, quod completo templo dum Salomon inibi Deum orasset, ut scilicet quicumque in templo Deum exoraret, exaudiretur, tandem apparuit sibi Dominus (secundum Lyram in somnis), et dixit: Audivi orationem tuam, quam deprecatus es coram me. Sanctificavi domum hanc, ut ponerem nomen meum ibi, et erunt oculi mei et cor meum ibi, et apertae aures meae, 15 scilicet ad audiendum. Item in Novo Testamento promisit Christus Luc. XI. dicens: Omnis, qui petit, accipit, et qui quaerit, invenit, et pulsanti aperietur. 16 Glossa: Omnis, qui quaerit per affectionem cordis, qui petit per oris supplicationem, et qui pulsat per operationem, sine dubio exaudietur per salutem. (E)
Sed quaeritur: Unde hoc accidit, quod aliquos Deus in templo orantes quandoque non exaudit? Respondetur, quod cum Deus sit summa veritas, et ipse promisit, quod exaudiet, nulli esse potest dubium, quin exaudiet omnes in templo orantes. Sed quod quandoque non exauditur aliquis, hoc est ex culpa hominis vel ex defectu suae orationis. Ex culpa hominis est, quando homo Deum praecipientem non vult audire, sed in peccatis iacet. Unde Gregorius: Non mirum, quod tarde aut numquam exaudimur, quia nos Dominum praecipientem non audimus. Item Augustinus: Qua fronte postulas, quod Dominus promisit, si non facis, quod promisisti Deo? Denique ex defectu orationis est, quando scilicet homo non petit debito modo. Ad quod secundum Lyram super Lu. XI. nota, quod quando haec tria concurrunt in oratione, semper exauditur, videlicet quod aliquis petit primo pie, id est de pertinentibus ad salutem, quia de impertinentibus ad salutem non semper exauditur, eo quod non expedit exaudiri in tali petitione. Secundo pro se, quia pro alio aliquando non exauditur quis, etiam in salutaribus, propter defectum illius, pro quo petit. Tertio perseveranter, quia si petat pie et pro se, non tamen perseveranter, impeditur effectus propter defectum orationis. Praedictis itaque tribus concurrentibus semper homo impetrat, quod petit a Deo, non tamen semper statim datur, sed aliquando differtur, ut congruo tempore detur illud, quod petitur. Haec Lyra. (F)

Tertia domus Dei est universalis Ecclesia, quae est congregatio fidelium, de qua I. Timo. III.: Scias, quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi etc.
17 Haec etiam debet esse et est sancta, quia per sanguinem Christi sanctificata per Spiritum Sanctumque dedicata, ut vivat tamquam corpus Christi mysticum sub capite uno, id est Christo, cui unitur per fidem et charitatem, ut patet I. q. I. „Multae”. Est etiam sancta, id est munda ab omni errore. Et ideo Romanae Ecclesiae, quae est mater omnium, est in omnibus oboediendum Christiano, ut dicit Callixtus papa dist. XII. c. I. Quaeritur hic, utrum Ecclesia possit errare in aliquo. Respondetur secundum fratrem Angelum in Summa, quod Ecclesia universalis, quae est collectio fidelium, non potest errare in fide seu eius articulis, neque in his, quae ad bonos mores necessarios ad salutem pertinent, quia Christus pro ea oravit, ut non deficeret fides eius. In aliis autem potest bene errare, quia sequitur opinionem, quae potest falli. Et sic intelligendae sunt auctoritates de hoc loquentes. (G)
Quarta domus Dei est aeternalis, scilicet mansio caelestis, de qua Ps.: Beati, qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te.
18 Haec etiam est sanctissima, quia soli electi beati intrant in illud. Et sicut dicitur Apoc. XXI.: Nil coinquinatum, scilicet peccato, intrabit in illud. 19 O ergo peccator, desiste peccare, et age poenitentiam, alioquin in Infernum descendes. Sed multi dicunt: Quid mihi curae est de sanctitate, dummodo possim in fine salvari et beatus esse? Ad quod dico cum Augustino, quod poenitentia serotina raro est vera. Et ideo Fulgentius dicit: Habe nunc sanctitatem, si vis habere beatitudinem, nam si carebis sanctitate, carebis et beatitudine, quia scriptum est Isa. IV.: Sanctus vocabitur omnis, qui scriptus est in vita in Ierusalem. 20 O ergo carissime, ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem, subito enim veniet ira illius et disperdet te, Ecci. V. 21 O Christiane, disce fore sanctum templum Dei, ut habites cum Christo in domo caelesti. (H)
Circa secundum de mysteriali exemplaritate, scilicet quomodo Ecclesia Christi significatur in templo materiali, cuius dedicationem celebramus, sit pro conclusione dictum Augustini in sermone dedicationis, ubi dicit sic: Quotienscumque, fratres carissimi, altaris vel templi festivitatem colimus, si fideliter et diligenter attendimus, ac sancte et iuste vivimus, quidquid in templis manufactis agitur, totum in nobis spirituali aedificatione completur. Haec ille. Pro quo notandum recolligendo secundum et Wilhelmum in Rationali, necnon Richardum in exceptionibus suis parte II. li. X. aliosque doctores plurimos, quod ecclesia materialis Spiritu Sancto inspirante constructa est sic, quod significet et figuret exemplariter mysterium Ecclesiae Christi militantis et etiam triumphantis constructam ex lapidibus vivis et electis, ut etiam canit Ecclesia dicens:
Urbs beata Ierusalem,
dicta pacis visio,
quae construitur in caelis
vivis ex lapidibus
et ange[lis] coro[nata]
ut spo[nsata] co[mite]
etc.
Et ideo advertendum, quod in ecclesia materiali plurima exemplariter sunt mysteria (secundum ABC etc., plerumque duplicando).
Primo quidem altare, in quo sunt reconditae sanctorum reliquiae, significat Christum, in cuius visionis contemplatione requiescunt mentes sanctorum, beatorum quoque exsultantium in gloria caelesti. Et altare habet tres gradus, quia in fide Trinitatis ascenditur ad visionem deitatis. Secundo basis, id est fundamentum significat firmitatem fidei Christi, in qua fundatur universalis Ecclesia. Matt. XIX.: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae Inferi non praevalebunt adversus eam.
22 Ideo et Apostolus I. Cor. III. dicit: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, Christus, etc. 23 Tertio basis continet omnes lapides parietum quadrilatrio ordine. Et hoc significat, quod omnes fideles tenentur in fide fundata per apostolos secundum quattuor evangeliorum observantiam, Eph. II.: Superaedificati supra fundamentum prophetarum et apostolorum etc. 24 Qui autem extra huius Ecclesiae unitatem sunt, non salvantur, ut haeretici et huiusmodi, unde Cyprianus XXIV. q. I. „Loquitur” dicit: Ecclesia una est, quae in multitudine latius extenditur, quomodo multi radii sunt, sed unum lumen, et rami arboris multi sunt, sed robur unum radice tenaci fundatum ab arbore, frange ramum, fructus germinare non poterit, sic et qui separatur ab unitate Ecclesiae. Quarto crux in ecclesia parietibus depicta vel in medio ecclesiae erecta significat, ut Christum sequamur in crucifigendo in nobis vitia et imitando eius exempla, I. Pet. II.: Christus passus est pro nobis vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius, qui peccatum non fecit, etc. 25 Quinto campanae tam magnae, quam parvae significant praedicatores, qui sicut campanae excitant homines magis vel minus secundum gratias differentes, ut a vitiis surgant, et Deum laudent. Quibus dicitur Isa. LVIII.: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuncia populo scelera eorum, etc. 26 Sed nota, quod campanae chorda dependente pulsantur ad significandum, quod praedicatores debent humilitatem tenere victu, amictu et moribus, ut sint in exemplum poenitentiae humilis audientibus, sicut fuit Iohannes Baptista et Christus et apostoli. Sexto differentia vel distinctio interstitiorum, quae triplex est, ut videmus, quod ecclesiae navis, id est corpus est pars latior templi, chorus autem est strictior, sed sanctuarium est strictissimum, ideo significat triplicem statum fidelium. Primum coniugatorum, qui sunt latioris vitae. Secundum viduarum, quae sunt artioris continentiae. Tertium virginum, quae sunt perfectioris et artissimae sanctimoniae. Qui autem extra hos status est, ut sunt luxuriosi, non sunt templum Christi. Septimo eminens turris significat praelatos et presbyteros Ecclesiae, qui debent aliis in sanctitate praeeminere, ut Hieronymus dicit I. q. I. „Hi quousque”, quod autem supra turrim gallus super crucem ponitur, significat vigilantiam praelatorum super gregem crucifixi. Octavo fenestrae sunt doctores illuminantes Ecclesiam doctrina. Unde canitur: O doctor optime Ecclesiae sanctae, lumen beate N. Nono gazophylacium sive sacristia significat thesaurum meritorum Christi et sanctorum. Decimo ostium cum clavibus est potestas sacerdotis, Matt. XIX.: Tibi dabo claves etc. 27 Porticus autem ostii est contritio. Undecimo imagines et picturae sunt exempla sanctorum a nobis imitanda. Duodecimo calx sive cementum significat charitatis unionem. Tredecimo columnae sunt septem sacramenta, Prover. IX.: Sapientia aedificavit domum, excidit columnas septem, 28 quia columnae fulciunt parietes ecclesiae, sic sacramenta fideles. Decimoquarto lapides testudinis et trabes sunt contemplativi et religiosi, qui relictis terrenis conversantur in altis, id est caelestibus. Decimoquinto laquearia et tectura sunt activi, qui expositi tempestatibus curarum mundialium tegunt et refrigerant alios per opera misericordiae. Decimosexto mortuorum coemeterium extra ecclesiam significat malos Christianos, qui sunt extra Ecclesiam merito, licet ad eam pertineant numero. Et sicut coemeterium consecratum est, sed sunt in eo foetida cadavera mortuorum, sic mali Christiani consecrati sunt in baptismo, sed foetent mortalibus peccatis multis. O ergo peccator, age poenitentiam, ut sis in Sancta Ecclesia. (I)
Circa tertium de indulgentiis concessis pro praedicatione et visitatione ecclesiarum aliquae quaestiones tractantur.
Prima quaestio, quae sunt impedimenta, propter quae homines visitantes ecclesias non consequuntur indulgentias. Ad quod respondetur recolligendo ex dictis doctorum super IV. dist. XX. et praecipue secundum fratrem Angelum de Clavasio in Summa sua atque Antoninum Florentinum I. parte Summae tit. X., quod huiusmodi impedimenta sunt praecipue quinque. Primum est ex parte dantis, videlicet si ille, qui dedit indulgentias, non habuit auctoritatem ad dandum tantam indulgentiam, sicut sonant. Nam papa quidem habet auctoritatem dandi plenariam indulgentiam et in toto orbe. Alii autem habent limitatam, ut patet de pe. et re. „Cum ex eo” et c. sequenti. In dedicatione enim ecclesiae episcopi possunt concedere indulgentias usque ad summam unius anni, et non plus, sive dedicetur ab uno episcopo vel archiepiscopo, sive a pluribus. In anniversario autem dedicationis quadraginta dierum indulgentias, et ideo si excedant hunc numerum, non valent, ut patet de pe. et re. c. „Indulgentiae” li. VI. Et secundum Glossam intelligitur non valere quoad accessum, quia valent quoad excessum numerum. Secundum est, quando quis non est subditus illius praelati, qui concessit indulgentias, quia episcopi non possunt concedere indulgentias, nisi suis subditis, et non illis, qui sunt de alia diocoesi. Nec legati papae possunt dare illis, qui sunt extra terminos suae legationis, sed solus papa potest quoad omnes, supradicto c. „Cum ex eo” et XXIV. q. I. „Quodcumque”. Tertium impedimentum est defectus fidei, scilicet quando homo non credit tantam potestatem esse apud Ecclesiam. Unde Augustinus De doctrina Christiana dicit: Christus dedit claves Ecclesiae, ut qui credunt indulgentiam, percipiant, et qui non credunt eas, illis peccata non dimittantur. Quartum est defectus gratiae, quia non contritis, sed in peccato mortali exsistentibus non prosunt indulgentiae. Ultimum est, quando homo non facit id, pro quo datae sunt indulgentiae. Nam ad solam voluntatem faciendi non consequitur, nisi in effectu faciat illud, ut est porrigere manus adiutrices et huiusmodi. Haec secundum praedictos doctores. (K)

Secunda quaestio: Quid de illis, qui cum arripiunt iter ad ecclesiam, sunt in peccato mortali, sed postea, cum iam intraverunt ecclesiam, in ea conteruntur? Respondetur secundum Antoninum ubi supra, quod tales consequuntur indulgentias, nec est necessarium iterare ea, quae sunt peracta, sicut nec poenitentias in mortali peractas secundum Scotum.
Tertia quaestio: Quid de eo, qui contritus est, sed nondum confessus? Respondetur secundum fratrem Angelum ubi supra ac Petrum de Palude et Antoninum ubi supra, quod confessus quis intelligitur secundum Ecclesiae interpretationem. Unde ille, qui fuit confessus in Pascha, et postea cecidit in peccatum mortale, si conteratur de ipso, et deliberet confiteri in quadragesima futura, censebitur contritus et confessus, et sic habebit indulgentiam. Et secundum fratrem Angelum additur, quod licet haec opinio sit pia et rationabilis, tamen tutius est – inquit –, ut confiteatur. Antoninus autem sequens Petrum de Palude dicit simpliciter non esse necessitatis, ut tunc confiteatur, etiam si sic in litteris habeatur, scilicet contritis vel vere poenitentibus et confessis, nisi cum aliter constat de mente concedentis secundum tenorem bullae, quia cum forma det esse rei et cognosci, VII. Metaphysicorum, ideo a forma concessionis et intentione concedentis non est recedendum, extra de iudiciis c. „Causam”. Unde quando in litteris sic exprimitur, quod qui infra mensem fuerint confessi, consequantur indulgentiam. Vel sic, quod eligantur confessores, qui ibi absolvant et tantam indulgentiam largiantur, tunc oportet confiteri, et sic consequentur. O ergo homo, stude ecclesias visitare cum contritione. (L)

Legitur exemplum in Vitis patrum, et etiam in Promptuario Discipuli, quod abbas Paulus vidit ingredientes ecclesiam quosdam clara facie et angelos eorum gaudentes, unum autem nigrum, et daemones illum freno misso in naribus hincinde trahentes, angelumque eius delonge sequentem tristem. Super quo Paulus coepit flere et pectus tundere. Vidit tandem illum eundem egredi de ecclesia clarum et daemones a longe sequentes, sanctum eius angelum prope illum gaudentem. Tunc Paulus coepit vociferare gaudens et benedicens Deum. Super his senes admirati interrogarunt eum, et narrans requisivit illum hominem. Qui respondit coram omnibus, quod fuerit maximus peccator, sed in ecclesia compunctus poenitentiam egit, et sic de ecclesia tandem exivit. Omnes ergo audientes Dei misericordiam laudaverunt. Ex quibus patet, quod homo in ecclesia gratiam adquirit compunctionis et emendationis a peccatis. Rogemus ergo, carissimi, ut Christus det nobis gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Amen.

De dedicatione alii sermones sunt descripti
parte prima29, ut sic utrobique deserviant.



1 Ps 92,5
2 Sap 1,4
3 Ps 21,4
4 Ioh 2,16
5 Mt 21,13
6 I Cor 3,16-17
7 Ps 36,37
8 Lc 1,74-75
9 Ioh 10,22-23
10 Ps 50,9
11 Ps 33,2
12 Gn 28,17
13 Ps 28,9
14 Is 56,7; Mt 21,13
15 Cf. II Par 7,12-16
16 Lc 11,10
17 I Tim 3,15
18 Ps 83,5
19 Cf. Apc 21,27
20 Is 4,3
21 Sir 5,9
22 Mt 16,18
23 I Cor 3,11
24 Eph 2,20
25 I Pt 2,21-22
26 Is 58,1
27 Mt 16,19
28 Prv 9,1
29 Vide PH 95: De dedicatione ecclesiae vel PH 96: De dedicatione ecclesiae




Kezdőlap