[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CVI.]

Item de apostolis
Sermo communis

Iam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum. Ephe. II. 1 et in epistola huius sollemnitatis, scilicet apostolorum. (A)

In quibus verbis Paulus apostolus docet omnes nos recognoscere Dei magnam gratiam, quam exhibuit nobis Christus, ac proinde Deo referamus laudes et gratiarumactiones, ut tenemur. Primo quippe magnam gratiam exhibuit nobis Christus, quia iam non sumus hospites et advenae, id est alienae a Deo et sanctis Dei, sed cives sanctorum, id est de numero eorum. Secundo in hoc, quod fecit nos domesticos Dei, quia recepti sumus in Ecclesiam, scilicet Dei, et deinde recipiemur in regnum caelestis domus Dei. Tertio magnam gratiam exhibuit nobis Christus in hoc, quod in fide sua fundavit nos, ut simus templum Christi, et habitat in nobis per gratiam, iuxta illud ad Ephe. IV.: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris in charitate radicati et fundati etc.
2 Et hoc est, quod dicit in themate: Superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum, id est firmati in fide, quam docet Novum ac Vetus Testamentum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu loquitur secundum figuram, quam insinuat Ps. dicens: Lapidem, id est Christum, quem reprobaverunt aedificantes id est Iudaei volentes suam synagogam aedificare, hic scilicet lapis Christus factus est in caput anguli, a Domino factum est illud etc. 3 Nam in aedificatione templi Salomonis, ut dicitur, fuit quidam lapis, qui pluries fuit reiectus ab aedificantibus, eo quod non conveniebat loco, cui applicabatur, sed finaliter optime sedit in summitate aedificii in angulo, scilicet duos parietes coniungente, et fuit figura Christi Iudaeos et gentiles tamquam duos parietes in unam fidem et Ecclesiam coniungentis. Unde subdit Apostolus: In quo, scilicet Christo omnis aedificatio, scilicet fidelium constructa crescit per augmentum virtutum in templum sanctum in Domino, id est quousque fit templum Domini sanctum, in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu. 4 Gratias ergo agamus Deo, qui nos elegit in numerum sanctorum pro habitaculo suo fundando in fide apostolorum. Unde ad honorem ipsorum haec canuntur verba. Accipiendo ergo pro sermone isto, iuxta haec tria mysteria notemus, secundum quod de his post sanctos apostolos fideles Christi commendantur.
· Primo de domestica Dei familiaritate, ibi: domestici Dei
· Secundo de civilica sanctorum societate, quia dicitur: estis cives sanctorum
· Tertio de dignifica apostolorum praeclaritate, cum dicitur: supra fundamentum apostolorum (B)
Circa primum de familiaritate domestica sanctorum et fidelium ac praecipue apostolorum cum Deo et Christo Iesu benedicti merito dicuntur et commendantur fore domestici Dei, ut patuit ex verbis Apostoli in themate. Nam licet beati, qui sunt in caelo, congrue domestici Dei possint dici, sed mirum est, unde hoc dicatur de fidelibus exsistentibus in hoc miserrimo saeculo, qui nondum stant in domo gloriae ipsius Dei. Domesticus autem dicitur quasi ’in domo eadem stans’ vel habitans notus et familiaris, ut dicitur in libro Catholicon, ergo quomodo possunt dici domestici Dei? Ad haec respondetur secundum doctores huius rei tractatores per conclusionem scilicet, quod omnes boni et fideles Christiani veraciter dicuntur domestici Dei et Domini Iesu Christi. Declaratur pluribus rationibus, secundum quod quis tenetur suis domesticis curam adhibere. Nam Apostolus dicit I. Tim. V.: Si quis suorum, maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
5 Sed quoniam Deus misericors suis fidelibus adhibet curam praecipuam in omnibus, in quibus debet et solet quis suis domesticis, merito ergo domestici Dei sunt.
· Primo quidem ratione provisionis quoad domum
· Secundo ratione provisionis quoad vitium
· Tertio ratione provisionis quoad amictum
· Quarto ratione provisionis quoad documentum
Primo quidem ratione provisionis quoad domum, quia domesticus quasi ’domo eadem stans’ dicitur, secundum quippe iura. Ut habetur extra de testibus et attest. c. „In litteris”. Ibi in glossa domestici familiares appellantur large omnes habitantes in domo, quibus ratione patriae potestatis vel dominicae imperari potest. Haec ibi. Sed quoniam omnipotens Deus et Dominus Iesus tam in praesenti, quam in futuro cum fidelibus habitat in eadem domo, ut paterfamilias et dominus. Et primo in eadem domo universalis Ecclesiae, de qua I. Tim. III.: Scias, quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi. 6 Secundo in eadem domo materialis ecclesiae, in qua Christus realiter continetur in sacramento Eucharistiae. Tertio habitat nobiscum in eadem domo conscientiae, iuxta illud I. Cor. III.: Nescitis, quia templum Dei estis vos, et Spiritus Sanctus habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Dominus. 7 Haec ibi. Vae ergo peccatoribus, qui corpus et animam peccato mortali inquinant, quia templum Dei violant, et ideo disperdet illos Dominus aeternaliter damnando. Nam in hoc maxima iniuria fit Deo, quod per peccatum eicitur de domo sua, id est de corde, et introducitur in illam hostis eius, scilicet diabolus, quia turpius eicitur, quam non suscipitur hospes, secundum quod dicitur communi proverbio. Denique quarto habitare dignatur tamquam Pater noster et Dominus, scilicet Deus cum filiis, scilicet fidelibus in eadem domo caelestis patriae, de qua Ps.: Beati, qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. 8 Et hanc domum Dei possidemus in spe, quia repromisit nobis Deus, et tandem post mortem habebimus in re, si fideliter perseveraverimus. Merito ergo propter haec dicuntur omnes fideles esse domestici Dei familiares per charitatem et oboedientiam praeceptorum, quibus providet Deus de cohabitationis domibus, ut patuit, tamquam paterfamilias. (C)
Secundo ratione provisionis quoad victum, quia sicut dominus et paterfamilias providet victum sufficientem suis domesticis, sic Deus suis fidelibus providet quadrupliciter. Primo victum corporalem, scilicet necessaria quotidie ministrans. Matth. VI.: Nolite solliciti esse dicentes: quid manducabimus aut quid bibemus. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. Primum quaerite regnum Dei, et haec omnia adicientur etc.
9 Secundo providet victum spiritualem, quod est maius, sicut anima praecellit corpus, et huiusmodi victus est in verbo Dei. Matth. IV.: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. 10 Tertio victum sacramentalem, quod est maximum, quia dat suum corpus et sanguinem pro habenda vita aeterna in sacramento Eucharistiae nobis instituendo. Ioh. VI.: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. 11 Quarto super haec providet victum in caelo beatificum et aeternalem. Luc. XXII.: Ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis supra mensam meam. 12 Merito ergo dicimur domestici Dei ratione provisionis victus. Augustinus: Pascit Christus infidelem contemnentem se, quomodo ergo deserit sequentem se. Rabanus: Quis rex devotis militibus non providet alimoniam, quis dominus famulis suis non ministrat cibaria, quis pater non dat filiis suis necessaria? Haec ille. Sic ergo Deus nobis ut domesticis providet.
Tertio quoad amictum providet Deus suis fidelibus tamquam domesticis. Primo quoad corpus. Matt. VI.: De vestimentis quid solliciti estis? Considerate lilia agri. 13 Et infra: Si ergo fenum agri, quod hodie est, cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto [magis] vos etc. 14 Secundo quoad animam vestimenta providet virtutum. Unde Ambrosius li. De Paradiso, ut notatur de poenitentia dist. II. § „Romanos” in fine: Virtutes sunt animae tegumentum, sine quibus anima nuda est et despoliata culpa sua. Nam castitas est animae candor, charitas eius purpura aurea, humilitas eius decor quasi violei coloris, patientia purpura rubea, et sic de aliis. Tertio in caelo providet amictum gloriae animae et corporis.
Quarto ratione provisionis quoad documentum, quia Ambrosius, ut habetur dist. XLVII. § „Necesse” dicit, quod homo quilibet suis domesticis tenetur verbo et exemplo documenta salutifera virtutum sollicite praebere, vitia corrigere, et illos enutrire in omni disciplina et correctione Domini, alioquin paterfamilias negligens punitur tam temporaliter, quam aeternaliter. Et ponit exemplum de Heli. Sic piissimus Deus suos fideles in praesenti vita castigat amore paternali pro vitiis, et erudit ad salutem multipliciter. Unde Heb. XII. ca.: Flagellat Deus omnem filium, quem recipit. 15 Unde Dei Filius Christus proprio exemplo in seipso docuit nos humilitatem, castitatem, patientiam, charitatem etc., ac omnia necessaria ad salutem proprio ore praedicavit et nunc praedicat per suos sanctos et Scripturas. Merito ergo domestici Dei dicimur. O bone Deus, quantam nobis gloriam contulisti, ut Filii tui domestici nominemur et simus. O quantum deberemus, Iesu pie, te diligere pro tua tantaque charitate illa. Ecce, carissimi, exemplum nobis datur in istis apostolis, qui haec recognoscentes mortem pro Christo libenter sustinuerunt. (D)
Circa secundum de civilica sanctorum societate quaeritur, qualibus signis quis agnoscitur fore dignus civis sanctorum supernae civitatis. Ad quod recolligendo doctorum dicta respondetur, quod per signa plura. Primum signum dicitur assimilatio in observando legem civitatis. Nam per hoc quis probatur esse civis alicuius civitatis, si videlicet legem illius civitatis observat. Sicut enim docet Philosophus II. et III. Politicorum: Cives sunt socii civitatis unius non propter unitatem muri, sed propter eandem politiam et legem. Sed quae est lex civitatis supernae? Respondetur, quod praecipue triplex est. Una est munditia ab omni peccato. Apoc. paenultimo: Nil coinquinatum intrabit in illud.
16 Secunda est oboedientia et conformitas voluntatis Dei, ideo oramus Matth. VI.: Fiat voluntas tua sicut in caelo, et in terra. 17 Tertia est charitas vera. Unde Augustinus super Ps. LIV. dicit: Duas civitates faciunt duo amores. Ierusalem supernam facit amor Dei. Babyloniam, scilicet infernalem facit amor saeculi. Interroget ergo quisque, quid amet, et inveniet, ubi civis sit. Et si invenerit se civem Babyloniae, exstirpet cupiditatem, et plantet charitatem. Si autem invenerit se civem Ierusalem, colat charitatem, et speret libertatem. Haec Augustinus. Secundum signum boni communis amor et promotio. Unde Philosophus III. Politicorum ait: Quicumque politiae intendunt utilitatem communem, recti cives sunt et iusti, qui autem intendunt propriam utilitatem, vitiosi sunt et iustitiae transgressores. Haec ille. Hic etiam I. Cor. X. Apostolus dicit: Non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis. 18 Lyra: id est non quaerens proprium bonum, sed commune. Ad propositum: cum homo propriam gloriam et utilitatem quaerit, non est dignus civilitate caelestis civitatis. Sed si quaerit bonum commune illius civitatis, scilicet gloriam et laudem Dei, civis bonus est. Ideo Christus ait Matt. V.: Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis, alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum in caelis. 19 Lyra: id est nolite opera bona facere, ut videamini ad gloriam propriam, sed ad Dei gloriam et proximorum aedificationem, alioquin meritum in caelo non habebitis. Tertium signum dicitur conscriptio, scilicet civilitatis, unde cum nomen alicuius inter cives conscribitur ad civilitatem alicuius civitatis, civis illius est. Sicut legimus Act. XXII., quod Paulus dixit se natum civem Romanum, eo quod pater Pauli conscribi se fecerat magnis sumptibus, et nobilitatis insigne habuit apud Romanos. Sic cum per baptismum inscribitur in civitatem caelestem, civis efficitur, sed heu quia per peccatum subsequens deletur, iuxta illud Ps.: Deleantur de libro viventium, et cum iustis non scribantur. 20 Et Exo. XXXII.: Quicumque peccaverit in me, delebo eum de libro vitae. 21 Sed talis iterato conscribitur per poenitentiam. Matt. III.: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum. 22 Quartum signum domus aedificatio, scilicet in aliqua civitate pro suo habitaculo. Hoc enim signum est civilitatis, aut habitae, aut consequendae. Hoc spiritualiter pro caelo facit homo per exercitia misericordiae et pietatis. Unde sanctus Thomas apostolus dixit regi Indiae: Innumerabilia – inquit – palatia sunt in caelo ab initio saeculi praeparata, quae fidei precibus et pretio bonorum operum et elemosynis comparantur, divitiae autem vestrae ad illa vos antecedere possunt, sequi omnino non possunt. Haec ille. Ultimum signum expressa idiomatis locutio. Nam Chrysostomus dicit, quod unusquisque per linguagium cognosci potest, de qua gente exsistat. Sic in proposito, qui loquitur saepe de Deo et caelestibus ac salutiferis, signum est, quod sit civis sanctorum. Qui autem loquitur turpia et blasphemias ac vituperia, signum est, quod sit de numero damnandorum. Sic omnes mendaces, detractores Deo odibiles sunt et digni morte, ut dicit Apostolus, Ro. I. (E)
Quaestio occurrit hic: De quibus et qualiter beati in caelo habent loqui? Ad quod notandum, quod in civitate caelesti locutio est multiplex, e quibus aliqua narremus pro simplicibus, unde Gregorius in Moralium li. II. dicit: Aliter loquitur Deus ad angelos, aliter angeli ad Deum. Aliter Deus ad sanctorum animas, aliter animae sanctae ad Deum. Aliter Deus ad diabolum, aliter diabolus ad Deum. Haec ille. Denique secundum alios doctores additur praeterea, quod aliter loquuntur in praesenti animae ad Christum, aliter Christus ad animas. Item aliter loquuntur sancti ad angelos, et aliter angeli ad sanctos, aliter angeli adinvicem, aliter sancti adinvicem. Et sic duodecim modi distinguuntur. Prima ergo locutio est, qua Deus loquitur ad angelos. De qua Gregorius ubi supra dicit: Loquitur Deus ad angelos eo ipso, quo occulta sua iudicia eis ostendit, aut cum quid agere debeant, in contemplatione veritatis legunt. Haec ille. Et sufficiat. Secunda locutio, qua econverso, scilicet angeli loquuntur Deo, de qua Gregorius ibidem dicit, quod vox angelorum in laude conditoris est, et in contemplationis admiratione, de divina virtute et bonitate affectus suos praesentando Deo, hoc addit Aureolus. Tertia locutio est Dei ad sanctorum animas. De qua Gregorius ibidem: Loquitur Deus ad animas, cum eis dona sua infundit. Bonaventura super II. dist. X. dicit, quod scilicet Deus dicitur nobis loqui, quando revelando aliquam illustrationem in anima efficit. Quarta est econverso, scilicet animarum sanctarum ad Deum, de qua Aureolus in Compendio: Anima – inquit – loquitur Deo per desiderium, cuius affectiones nudae sunt et apertae coram oculis Dei. Gregorius ubi supra: Animarum verba sunt desideria. Magnus quippe clamor coram Deo magnum est desiderium. Quinta est locutio Dei ad diabolum. Gregorius ubi supra: Deus – inquit – loquitur diabolo quandoque eum redarguendo, electorumque suorum iustitiam proponendo, sicut dicitur Iob I.: Dixit Dominus ad Satan: Unde venis? Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus ac timens Deum, et recedens a malo.
23 Quandoque autem loquitur potestatem temptandi sibi dando et hanc arcendo. Unde ibidem dicit Deus diabolo, scilicet locutione vel verbo mentali: Ecce universa, quae habet Iob, in manu tua sunt, tantum in eum ne extendas manum tuam. 24 Sexta econverso est locutio diaboli ad Deum. Gregorius: Loquitur diabolus ad Deum electorum innocentiam falso accusando et potestatem temptandi postulando, ut patet in Iob, de quo dixit: Numquid Iob frustra timet Deum, sed extende manum, et tange, quae possidet, id est da mihi licentiam exterminandi, nisi in faciem benedixerit tibi. 25 O ergo homo, quantum deberes cavere diabolum et peccatum, quia tibi semper nocere vult. Praeterea septima locutio est ipsius Dei et Christi Iesu ad animas electorum in praesenti vita exsistentium, scilicet quandoque per internam inspirationem, quandoque per Scripturas et exteriorem praedicationem vel exhortationem, aliosque modos, quibus vocat ad poenitentiam et Dei dilectionem. Octava est econverso animae ad Christum. De istis Bernardus super Cantica sermone XXXIII. dicit: Cum meditamur in lege Dei, sciamus pro certo adesse sponsum Christum et alloqui nos. Cum talia in animo tuo sentis bona, non tuam putes esse cogitationem, sed illum agnosce, et dic oboediendo: Audiam, quid loquatur in me Dominus. Cum autem mala in corde versamus, cogitatio nostra est. Itaque pacem, pietatem, iustitiam Deus in nobis loquitur. Haec ille. Nona locutio est sanctorum ad angelos. Aureolus in Compendio dicit, quod anima sancta loquitur angelo in praesenti per voces corporis orando, quas bene percipit angelus, sicut et alia sensibilia. Item anima exuta a corpore habebit potestatem loquendi ad angelos, et haec est vox, scilicet gratiarumactionis, quia sancti gratias agunt angelis de custodia fideli. Decima econverso est locutio angelorum ad sanctas animas. Et hoc angelus facit quandoque in praesenti verbo vocali in assumpto corpore, et quandoque loquitur in mente vigilantibus vel dormientibus. Item in caelo loquitur voce mentali animae sanctae exutae a corpore, et haec est vox mutuae commonitionis ad gratiarumactionem pro Dei beneficiis, alternatim psallendo dicens: Benedicite omnes angeli Domino Deo etc. 26 Illisque, scilicet angelis dicens: Ecce nunc benedicite Dominum omnes servi Domini, qui statis in domo Domini etc. 27 Undecima locutio est, qua loquuntur angeli ad invicem. Aureolus in Compendio dicit: Angelus loquitur angelo verbo mentis suae species ostendendo mediante illuminatione quadam spirituali irradiante ab ipso. Item angelus facit aliquid coram angelo, quo facto intelligit, quod non intelligebat, et sic loquuntur omnes omnibus, scilicet maiores inferioribus et econverso. Item loquitur etiam angelus angelo per communicationem divini luminis ipsum instruendo, sic non loquuntur omnes omnibus, nec omnia, sed tantum superiores inferioribus de his, quae per divinas theophanias perceperunt. Haec Aureolus. Duodecima locutio est, qua loquuntur sancti ad invicem in caelo. Et haec est vox mutuae congratulationis, quia omnes congratulantur de bonis a Deo perceptis. Unde Gregorius: Tanta vis dilectionis in illa pace nos sociat, ut quod quisque in se non accepit, in aliis accepisse gaudeat. O quam iucunda ergo illa patria beata, quam felix etc., ubi tot consolationes, tot concurrunt amoris divini et mutui insignia. (F)
Sed restant adhuc quaestiones de reprobis. Et prima, quomodo diabolo loquitur angelus? Respondet Aureolus in Compendio, quod angelus Dei loquitur diabolo species sui intellectus ei ostendendo sine aliqua illuminatione. Loquitur autem ei secundum imperium Dei coercendo a nocumento vel malo hominum, sicut legitur in epistola Iudae, cum Michael, princeps synagogae cum diabolo disputans de Moysi corpore altercando, eo quod diabolus Iudaeis ad idolatriam pronis volebat revelare corpus Moysi, ut adorarent eum tamquam Deum, quod Michael volebat impedire, et dixit diabolo: „Imperet tibi Dominus”
28, scilicet ut desistas ab ista revelatione. Secunda quaestio: Quomodo diabolus loquitur animae, et econverso, quomodo anima loquitur diabolo? Respondet Aureolus breviter, quod diabolus loquitur quandoque sensum immutando, puta: obiciendo visui similitudinem alicuius rei. Item quandoque imaginationem alicuius rei imprimendo, sive vigilanti homini sive dormienti, et sic immittit cogitationem mali, ut patet in phantasiatione de mulieris pulchritudine et huiusmodi. Sed consensum immittere non potest. Anima autem peccatoris loquitur diabolo, quando similitudines affectionum imprimuntur sensibus, ubi diabolus legit eas, praecipue cum videt eam consentire in peccatum. O ergo peccator, vide, quomodo te diabolus decipit. Tertia quaestio: Quid locutionis habent damnati cum diabolis et mutuo in Inferno? Respondetur secundum Scripturas, quod omnes maledictiones, blasphemias, mendacia, vituperia et impropria contra Deum, contra caelum et terram, contra sanctos, contra daemones, contra sese mutuo et contra semetipsum ibi perpetuo resonabunt. Apoc. XVI.: Blasphemabant nomen Dei viventis in saecula saeculorum. 29 Item Ecci. XLI.: De patre impio conqueruntur filii, quoniam propter illum sunt in obprobrio. Vae vobis, viri impii, etc., in maledictione erit pars vestra etc. 30 O ergo infelix, o miser tu, anima peccatrix, pertimesce tormenta. O peccator, age nunc poenitentiam. (G)
Circa tertium de apostolorum dignitate, qua praecellunt inter sanctos, sit pro conclusione sententia Dionysii li. De ecclesiastica hierarchia, dicentis, quod inter omnes sanctos apostoli sunt praecellentiores, tamquam Christo Iesu viciniores. Et sic per consequens isti apostoli, quibus loquimur, sunt nobis maxime honorabiles. Declaratur ex pluribus privilegiis. Primum privilegium ecclesiasticae principalitatis, quia sunt Ecclesiae Sanctae principes et pastores. Unde de eis canitur illud Ps.: Constitues eos principes super omnem terram.
31 Bernardus: Tales decebat humani generis pastores constitui, qui dulces essent et potentes et sapientes. Dulces, ut misericorditer susciperent peccatores. Potentes, ut fortiter protegerent, scilicet a daemonibus. Sapientes, ut ducere scirent ad civitatem supernam. Secundum privilegium fidelitatis testimonialis, quia sunt testes Christi fidelissimi usque ad mortis passionem. Act. I.: Eritis mihi testes in Ierusalem et in omni Iudaea et usque ad ultimum terrae. 32 Tertium privilegium utilitatis, quia totum mundum converterunt ad Christum. Quartum luminositatis, quia illuminaverunt orbem. Matth. V.: Vos estis lux mundi. 33 Quintum sanctitatis, quia fuerunt in gratia Spiritus Sancti plene confirmati et prae omnibus sanctis mundi maiores sancti et plus illuminati a Christo tamquam scilicet vicinissimi. Sextum iudiciariae potestatis. Matth. XIX.: Vos, qui secuti estis me, sedebitis super sedes XII iudicantes XII tribus Israel, 34 scilicet tamquam assessores Christi in iudicio secundum doctores. Septimum supernae glorificationis. Nam apostoli in caelo summam gloriam habent collocati summo ordine Seraphico secundum Franciscum de Mayronis, quia prae aliis ardentes fuerunt in charitate, a quo ardore Seraphim denominantur. Et quia summo gradui sanctitatis apostolicae tamquam viciniori ad Christum debetur summus ordo caelestis, id est Seraphicus secundum Dionysium. O ergo carissimi, devote honoremus apostolos, ut per eorum merita det nobis Christus gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Amen.



1 Eph 2,19-20
2 Eph 3,17
3 Ps 117,22-23
4 Eph 2,21-22
5 I Tim 5,8
6 I Tim 3,15
7 I Cor 3,16-17
8 Ps 83,5
9 Mt 6,31-33
10 Mt 4,4
11 Ioh 6,59
12 Lc 22,29-30
13 Mt 6,28
14 Mt 6,30
15 Hbr 12,6
16 Apc 21,27
17 Mt 6,10
18 I Cor 9,33
19 Mt 6,1
20 Ps 68,29
21 Cf. Ex 32,33
22 Mt 3,2
23 Iob 2,3
24 Iob 1,12
25 Iob 1,11
26 Cf. Ps 102,20
27 Ps 133,1
28 Iud 1,9
29 Cf. Apc 16,9
30 Sir 41,10-12
31 Ps 44,17
32 Act 1,8
33 Mt 5,14
34 Mt 19,28




Kezdőlap