[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CVII.]

Item de apostolis communis sermo tertius

Quos praedestinavit (scilicet Deus), hos et vocavit, et quos vocavit, hos et iustificavit, quos autem iustificavit, illos et magnificavit. Rom. VIII. 1 (A)

In quibus verbis mira Dei nostri charitas et gratia erga suos electos et praecipue erga apostolos commendatur. Primo in hoc, quod eos ab aeterno praedestinavit et elegit ad gratiam et gloriam perpetuam, et per consequens ab aeterno eos dilexit, quia praedestinatio praesupponit dilectionem. Secundo in hoc, quod illos, quos ab aeterno praedestinavit, vocavit ad fidem Christi, trahendo ad se liberum arbitrium, nam sine fide impossibile est placere Deo, Heb. XI.
2 Tertio in hoc, quod eosdem iustificavit per gratiam, quia gratia est arrha animae. Ista quippe bona, scilicet fides et gratia sequuntur aeternam praedestinationem, quae electis conferuntur in tempore, quia haec sunt media, per quae quis et non aliter pervenire potest ad gloriam. Quarto in hoc, quod eosdem magnificavit, scilicet per gloriam in caelesti patria. Et haec seriatim tangit Apostolus in themate dicens: Quod praedestinavit etc. Iuxta quae tria mysteria notabimus pro hoc sermone declaranda.
· Primum de apostolica vocatione, nam dicitur, quod eos praedestinavit et vocavit
· Secundum de benigna conversatione, scilicet Christi cum discipulis vocatis
· Tertium de salvifica instructione in huiusmodi vocatione ad gloriam magnificam (B)
Circa primum de vocatione apostolorum aliquae quaestiones aedificatoriae pro simplicibus occurrunt. Prima quaestio: Cur Dominus Iesus veniens propter salutem omnium voluit vocare ad suum apostolatum homines simplices plebeios, indoctos arte piscatores, ut praedicarent per mundum? Ratio quaestionis est, quia ut arguit Porphyrius philosophus, scilicet quod ad promulgandam legem novam per totum mundum magis debuissent assumi viri sapientes, qui fuissent fidedigniores et potentes ac magnae famae, et scientes attrahere homines ad fidem. Sed ad haec respondetur, quod miro ordine divinae sapientiae Christus elegit et vocavit ad apostolatum plebeios simplices et indoctos piscatores, qui praedicarent Christum. Et hoc pluribus rationibus, quas tradunt doctores sancti.
· Primo propter commendandum Dei miraculum
· Secundo propter fidei donum Deo attribuendum
· Tertio propter prophetiae oraculum implendum
· Quarto propter congruentiae mysterium
Prima ratio propter commendandum divinum miraculum, scilicet in hoc, quod cum apostoli essent simplices, plebeii et illitterati, subito per Spiritum Sanctum a Christo missum tanta sapientia et scientia ac eloquentia fuerunt repleti, ut omnium noscerent genera linguarum, quorum sapientiae omnes mundi sapientes non valerent restitere, ut patet Act. II. Voluit autem Christus sic, ne possent homines dicere, quod doctrina apostolorum potuit fore ab homine, vel aliquo modo a spiritu maligno, sed a solo Deo per miraculum tale, quod numquam homo simile facere potuit, immo nec spiritus fecisset in illis, qui fuerunt imbuti artibus magicis et philosophicis, qui daemones coluerunt et colere docuerunt. Apostoli autem persecuti sunt, et exterminaverunt universa idola daemonum, quibus plenus erat mundus, et praedicaverunt contra philosophos et cultores idolorum. Sequitur ergo, quod hoc factum fuit solo divino miraculo a Christo, iuxta quod promiserat Lu. XXI.: Ego dabo vobis os et sapientiam, cui etc.
3, unde Bernardus in epistola ad fratres de monte dicit: Licet magna miracula Dominus in terris gessit, hoc tamen maximum super omnia enituit et cetera illustravit, quod in paucis simplicibus hominibus totum mundum et omnem sapientiae eius altitudinem sibi Christus subiugavit. Haec ille.
Secunda ratio propter fidei donum Deo attribuendum. Nam si per potentes divites et sapientes fuisset fides per mundum praedicata, ascribi posset eorum potentiae vel astutiae aut eloquentiae susceptio ipsa fidei per mundum et conversio omnium nationum. Nunc autem soli Deo attribuitur. Hinc I. Cor. I.: Videte, fratres, vocationem vestram, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes. 4 Super quo Augustinus dicit: Si enim doctus eligeretur, fortasse diceret se ideo electum, quia propter doctrinam vel sapientiam eligi meruit. Dominus ergo noster Iesus volens superborum frangere cervices non per oratorem quaesivit piscatorem, sed per piscatorem lucratus est imperatorem. Item Chrysostomus: O beatos piscatores istos, quos Dominus inter tot mundi scribas, doctores et sapientes ad divinae praedicationis officium primos elegit, qui non per sapientiam verbi mundum caperent, sed per simplicem fidei praedicationem de errore mortis humanum genus liberarent. Non nobiles, nec divites elegit, ne suspecta fieret praedicatio, sed piscatores illitteratos, sed praecelsos fide, devotos et divites Deo, ut aperta esset gratia Salvatoris et virtus. Haec ille.
Tertia ratio propter prophetiae oraculum implendum, nam Isa. XXIX. fuit praedictum, quod discipuli Christi debuerunt esse pauperes, ubi dicitur sic: In die illa audient surdi, id est gentiles populi, qui prius surdi erant ab auditione legis, utpote idolatrae, libro Veteris ac Novi Testamenti, et oculi caecorum, id est gentilium de tenebris et caligine errorum videbunt, scilicet per fidem. Sequitur: Et addent mites in Domino laetitiam et pauperes homines, id est discipuli in Sancto Israel, id est in Christo exsultabunt, scilicet de conversione gentilium, quoniam defecit, qui praevalebat, 5 scilicet coetus scribarum et Pharisaeorum. Denique quodam modo etiam impleta sunt illa verba Iere. XVI., ubi dicitur sic: Ecce mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos, et post haec mittam eis multos venatores. 6 Quia primi praedicatores Ecclesiae fuerunt piscatores, qui multas animas capiebant simpliciter verbum Dei praedicando. Sed posteri praedicatores sicut et moderni sunt quasi venatores multos clamores facientes in praedicatione, et tamen vix paucas animas capere possunt. (C)
Quarta ratio propter congruentiae mysterium, unde Chrysostomus ait: Eliguntur piscatores, quia erant futurae dignitatis gratiam sui officii sive artis opere perferentes, qui mutato in melius piscationis officio humanum genus de profundo gurgite erroris velut pisces capientes traherent ad portum salutis. Sed quare Christus plures apostolorum vocavit de Galilaea, nam praeter paucos omnes erant Galilaei, ut dicitur Act. II. Respondetur, quod ideo sic, quia magis congruebat ministerio. Galilaea enim secundum Hieronymum interpretatur ’volubilis’ sive ’transmeans’ aut ’transmigratio mea’. Sed quia hi, quos Christus vocabat, et omnes eius electi debebant volvi vel transmigrare de statu vitiorum et damnationis ad statum virtuosum et aeternae salutis, excellentius autem apostoli, qui etiam alios per praedicationem facturi erant, ut transmigrarent a statu vitiorum ad statum virtutis et salutis, ipsi debebant prae aliis transmigrare ad statum summae sanctitatis et perfectissimae virtutis. Ideo Christus congrue Galilaeos vocavit ad apostolatum. O ergo peccator, si vis a Christo eligi et vocari ad vitam, desine peccare, et transmigra ad virtutes per poenitentiam. (D)

Secunda quaestio circa hoc est ista: Utrum Deus apostolos vel alios electos praedestinaverit et vocaverit propter aliquod bonum meritorium in ipsis praevisum. Ad quod notandum, quod quidam putarunt, quod sicut rex dat equum militi, eo quod scit vel extimat ipsum bene usurum et fidelem, quod etiam Deus ab aeterno praecognoscens opera meritoria istius vel illius hominis propter huiusmodi bona eligeret illum et dare vellet illi homini gloriam caelestem. Sed hoc non est verum, nec exemplum valet, quia bonus usus equi non est a rege causaliter, sicut meritum est a Deo principaliter causalitate
7, quia Deus dat gratiam et opera meritoria tali electo, per quae possit mereri gloriam talem. Respondetur ergo ad quaesitum secundum Alexandrum I. parte Summae q. XIII. atque alios doctores concorditer, quod de electione divina loqui possumus dupliciter. Uno modo prout est ab aeterno in Dei praecognitione, et sic nullum bonum opus potest esse causa electionis vel praedestinationis, sed ex Dei tantum mera bonitate immensa, et non pro meritis quis eligitur. Unde Rom. IX. Apostolus dicit, quod Iacob et Esau cum nondum nati fuissent, aut aliquid boni aut mali egissent, secundum electionem dictum est: Iacob dilexi, Esau autem odio [habui] etc. 8 Mira ergo Dei bonitas in hoc apparet, quod absque omnis meriti causa liberaliter hominem eligit ad summam beatitudinem, quam quidem dare etiam pro meritis (sicut solet Dominus) servo remunerare maximum esset. Secundo modo loqui possumus de praedestinatione prout est temporalis, scilicet inquantum Deus ab aeterno electos ex mera liberalitate iam vocat in tempore ad fidem et gratiam, et sic licet universaliter omnia nostra bona opera non sint causa nostrae praedestinationis, secundum quod Augustinus in Glossa super illo verbo Apostoli „Elegit nos” dicit sic: Elegit nos gratis Deus, non nostris meritis praedestinando, scilicet propter opera etc. Nihilominus tamen particulariter loquendo opus aliquod bonum in nobis potest esse causa alterius boni, cum sit quidam ordo in divinis donis. Unde et ipsa Beata Virgo ut eligatur in matrem Dei, virtutibus promeruit de congruo, quia fuit humillima, castissima, et omni virtute ac gratia plena. Item Abdias est a Deo in prophetam electus ex merito eo, scilicet ut paverat CL prophetas in spelunca absconditos tempore Achab et Iezabel, ne occiderentur, sicut Hieronymus dicit in Prologo super Abdiam, et sic de aliis multis patet. Sic ergo de apostolis est dicendum, quod de congruo meruerunt per aliquas virtutes et merita ex Dei liberalitate vocationis gratiam, scilicet ad apostolatum Christi pro tantae sanctitatis dignitate. (E)
Tertia ergo quaestio gratia horum praemissorum occurrit, videlicet qualibus virtutibus apostoli de congruo promeruerunt hanc gratiam electionis temporalis et vocationis ad apostolatum Christi. Nimirum hoc scire nobis est utile, ut discamus, qualiter et nos de congruo promereamur vocari a Christo ad suam gratiam et tandem gloriam, unde Augustinus super Ioh. dicit: Si non es praedestinatus, fac ut praedestineris. Quomodo ergo hoc possit homo, respondetur secundum doctores, quod ad gratiam apud Deum promerendam multum valent haec quattuor, quae fuerunt in apostolis disponentia ad Christi vocationem: Primum est simplicitas, quasi ’sine plica’ dolositatis et iniustitiae erga omnes, unde Prover. III.: Abominatio est Domini omnis illusor, id est fraudulentus vel deceptor. Sequitur: Et cum simplicibus sermocinatio eius.
9 Secundum est humilitas. Unde Christus dixit Matt. XI.: Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti haec, scilicet caelestia secreta a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis, 10 id est humilibus. Tertium timoris Dei virtuositas. Ps.: Initium sapientiae timor Domini, 11 quo praecepta servat quis timens offendere Deum. Quartum est paupertas, scilicet in spiritu, qua desipiunt homini mundanae cupiditates et vanitates. Unde Augustinus li. LXXXIII Quaestionum dicit, quod quantum crescit cupiditas, tantum minuitur charitas, et quantum crescit charitas, tantum decrescit cupiditas. Apostoli fuerunt simplices, nullum fraudantes aut laedentes. Fuerunt humiles et paupertatem sectantes arte piscationis contenti pro victu et amictu necessitatis. Fuerunt etiam Deum timentes et permaxime eius offensam caventes, ergo vocari a Christo ad apostolatum promeruerunt per gratiam. O ergo homo, esto et tu nunc talis, ut misericordiam promerearis a Deo. O peccator, age poenitentiam, ne scilicet pereas in peccatis, sed consequaris gratiam tuae vocationis, scilicet Christianitatis verae. (F)
Circa secundum de benigna conversatione ipsius, scilicet Christi cum discipulis vocatis quaeritur, quare Christus Dominus in mundo voluerit conversari inter homines etiam peccatores, qui tamen docuit contemptum saeculi. Mirum certe videtur, quod Christus, sanctus sanctorum voluerit ducere vitam penitus solitariam, sicut fecit Iohannes Baptista et plures sancti patres. Ad quod respondetur secundum sanctum Thomam III. parte q. XL. ar. I. alios quoque, quod conversatio Christi talis debuit esse, ut conveniret sanctae suae incarnationi secundum causam, qua venit in hunc mundum. Venit autem Christus in mundum praecipue tribus de causis, ut patet de Scripturis.
· Primo ad manifestandum veritatem et salutis documentum
· Secundo ad genus humanum liberandum et salvandum
· Tertio ad peccatores convertendum et attrahendum, scilicet in caelum
Primo namque venit Christus ad manifestandum veritatem salutiferae fidei et documentum, sicut ipsemet dixit Ioh. XVIII.: Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati,
12 scilicet fidei radicandae in cordibus fidelium, exstirpando errores idolatriae et aliarum sectarum. Et ideo debuit Christus conversari cum hominibus et docere ac praedicare in publico multitudini populorum et in templo, sicut fuit prophetatum per Ps., qui in persona eius dicit: Annunciavi iustitiam tuam in ecclesia magna, ecce labia mea non prohibeo etc. 13 Secundo Christus venit ad redimendum genus humanum et salvandum, et ideo debuit inter homines conversari docendo sacrum evangelium, ut sciremus, quod non nisi per Christum tamquam mediatorem haberemus accessum ad Deum, unde dixit Christus Ioh. X.: Ego sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur. Ego veni, ut vitam habeant, id est per gratiam in praesenti ipsi fideles, et abundantius habeant, 14 scilicet per gloriam in futuro. Debuit ergo cum hominibus conversari, sicut prophetatum fuit Baruch. III.: Post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus. 15 Tertio venit Christus ad convertendum peccatores, ad misericordiam attrahendum, ut possint ire in caelum, sicut medicus venit ad infirmum sanandum, ut ait: Non veni vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam, Matt. IX. 16 Et iterum Lu. XIX.: Venit Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat. 17 Ideoque debuit inter homines conversando perambulare et quaerere errantes ac revocare et attrahere verbo virtutis peccatores, sicut fuit prophetatum Ezech. XXXIV.: Ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas. 18 Proinde Chrysostomus dicit: Licet Christus in eodem loco sive in deserto manens posset ad se omnes trahere, non tamen hoc fecit, sed perambulavit circumeundo docendo, praebens nobis exemplum, ut perambulemus et quaeramus errantes, velut pastor ovem perditam et medicus pius infirmum. (G)
Sed qualiter et quanta dulcedine pietatis Chrisus discipulos vocaverit, et cum eis conversatus amabiliter fuerit? De hoc Ludolphus Carthusiensis li. De meditatione vitae Christi prosequitur dicens sic: Considera et conspice Dominum Iesum in discipulorum vocatione et conversatione, quam affectuose eos vocat reddens eis affabilem, domesticum, benignum et obsequiosum, attrahens eos intus, scilicet in corde per amorem, et extra per dulcem praedicationem et conversationem cum eisdem. Docebat enim eos et instruebat de mysterio divinae incarnationis et fidei articulis, ac curam praecipuam habebat de ipsis, sicut mater de filiis. Dicitur enim, quia beatus Petrus referebat, quod quando Christus in aliquo loco cum eis dormiebat, surgens de nocte eos recooperiebat, quia tenerrime eos diligebat, sciebat enim, quid de ipsis facturus erat. Nam quamvis essent homines rudis conditionis et humilis nationis, tamen principes mundi et duces omnium fidelium in bello spirituali eos erat constituturus. Haec Ludolphus. Hinc etiam narratur in legenda Petri, quod quando dulcis allocutionis et praesentiae Domini memor erat, scilicet ipse Petrus, prae nimia dulcedine amoris lacrimas continere non poterat. Et sic patet dulcissima benignitas Christi in conversatione cum hominibus. (H)

Circa tertium de nostra instructione salvifica, quae exemplariter dicetur in apostolorum vocatione, nam quid prodesset singulis annis recitare vocationem apostolorum, si per eam non aedificaremur, unde sit pro conclusione dictum Bernardi dicentis sic: Quod Dominus noster ac Salvator visibiliter tunc temporis dignatus est operari, hoc etiam nunc in cordibus electorum operatur invisibiliter. Haec ille. Unde cum Christus vocavit apostolos, in hoc nos docuit, quomodo vocat spiritualiter. Et in hoc docemur de tribus:
· Primo, a quibus vocat nos Christus
· Secundo, qualiter vocat nos Christus
· Tertio, ad quae vocat nos Christus
Primo, inquam, in apostolis docemur, a quibus vocat nos Christus, quia legimus, quod apostolos vocando reliquerunt illi primo uxorem, si qui eorum habuerunt, vel saltem habere poterant. Secundo reliquerunt retia sua, tertio navem, quarto parentes, et sic secuti sunt Christum. Ab istis ergo nos spiritualiter vocat Christus. Primo a carnis concupiscentia, quae significatur per uxorem. Unde Gal. V.: Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
19 Secundo a cupiditatis avaritia, quae significatur per rete, quia per hanc illaqueat et capit diabolus animas. I. Tim. VI.: Qui volunt divites fieri, incidunt in temptationes et laqueum diaboli. 20 Tertio a superbia, quae per navem significatur, quae elevatur in aqua, ita superbus vult elevari super alios. Unde Christus dicit Matt. XI.: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. 21 Quarto vocat a mundi malitia. Unde Marc. X.: Omnis, qui reliquerit domum aut patrem, matrem aut fratres aut sorores aut filios etc., centupliciter accipiet etc. 22 Ex his patet, quod sicut Augustinus in Enchiridion dicit, et notatur de consecratione dist. IV.c. „Ut ostenderet” et c. sequenti: Christiani debent esse mortui omni peccato, ut vivant Deo in Christo Iesu. O ergo peccator, dimitte peccata, et sequere Christum vocantem, alioquin ut dicit Ps.: Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit etc. 23 (I)
Secundo docemur in apostolis, qualiter nos vocat Christus, quia apostolos vocando Christus attraxit eorum liberum arbitrium ad sequendum, non quidem per violentiam, sed per amorem et divinum verbum atque miraculum operando. Sic et nos trahit Chritus. Pro quo est notandum, quod liberum arbitrium hominis trahitur et sequitur, sicut solet una res trahi ab alia et eam sequi pluribus modis. Uno modo per violentiam, sicut currus trahitur et currit post boves vel equos, qui quantumcumque sit volubilis, tamen numquam per se iret, nisi traheretur vel impelleretur aliunde. Sic currus liberi arbitrii per duas rotas currit, scilicet per rationem et voluntatem, quia liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis, qua bonum eligitur gratia assistente, et malum gratia desistente, prout diffinit ipsum sic Magister cum Augustino, ut patet li. Sententiarum II. dist. XXIV. Sed quoniam iste currus liberi arbitrii numquam currit nec movetur in Deum, nisi trahatur per gratiam Dei teste Christo, Ioh. XII.: Nemo – inquit – potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum.
24 Boves ergo trahentes eum sunt misericordia Dei praeveniens sive gratia, et iustitia Dei puniens. Ideo multi trahuntur ad Deum per flagella, ut patet de Israelitis, Ps.: Cum occideret eos, quaerebant eum. 25 Secundo modo una res trahitur ab alia et sequitur per amorosam concupiscentiam. Unde Augustinus super Ioh. dicit: Ramum viridem ostendis ovi, et trahis illam, nuces puero ostenduntur, et trahitur, et quo currit, amando trahitur, sine laesione corporis trahitur, cordis vinculo trahitur, quoniam iuxta poeticum dictum: Trahit quemque sua voluptas. Et iste modus trahendi est nobilior per Dei amorem. Tertio una res trahitur ab alia per virtutis efficaciam, sicut virtus verbi Dei trahit cor, et magnes sua virtute trahit ad se ferrum, solis calor vapores, panthera suo odore attrahit animalia ad sequendum, et plura huiusmodi. Sic Christus vocavit discipulos et eorum exemplo vocat nos spiritualiter quandoque per violentiam flagellorum vel comminationis poenarum infernalium et mortis memoriam, quandoque per amorositatem beneficiorum, quandoque per virtutem verbi divini et miraculorum, quae audimus. De his latius alibi. (K)
Tertio docemur in vocatione apostolorum, ad quae nos vocat Christus moraliter et spiritualiter. Nam Christus vocavit discipulos praecipue ad quattuor. Primo ad sui et mysteriorum divinorum notitiam. Secundo ad virtutum et morum Christi sequelam. Tertio ad discipulatus et apostolatus gratiam. Quarto ad passionis comitantiam. Sic spiritualiter nos ad haec vocat Christus. Primo ad notitiam suae fidei et mysteriorum divinorum, ut patet Ioh. XV.: Iam non dicam vos servos, sed amicos, quia servus nescit, quid facit dominus eius, vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos etc.
26 Unde exemplo apostolorum vocat nos Christus ad sui notitiam et mysteriorum divinorum, quando nos illuminat per fidem veram ad Dei notitiam et articulorum fidei. Secundo vocavit Christus apostolos, et exemplo eorum vocat nos ad virtutum et morum Christi sequelam. Unde dixit Matt. I.: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis etc. Tollite iugum meum, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde. 27 Unde Cyprianus li. de abusionibus dicit: Non recte dicitur Christianus, qui Christo moribus non aequatur. Tertio vocavit ad discipulatus et apostolatus gratiam. Sic et nos ad servandam suam doctrinam praeceptaque vocat tamquam discipulos. Unde Ioh. VIII. ait: Si vos manseritis in sermonem, vere discipuli mei estis etc. 28 Quarto ad passionis comitantiam, ut velimus mori pro Christo peccatis resistentes. Unde I. Pe. II.: Invocati estis, quia Christus passus est pro vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius etc. 29 O ergo Christiane, considera in Christo passo in cruce caput inclinatum et spinis coronatum, ut sequaris eius humilitatem contra tuam superbiam, considera Christum nudum contra avaritiam, vulneribus plenum in sua carne virginea flagellatum contra tuam luxuriam, pro inimicis orantem contra iram, ex charitate passum contra invidiam, aceto felleque potatum contra gulam, toto corpore distentum contra acediam. O anima devota, sequere Christum vocantem ad vitam aeternam, quam ipse praestare dignetur, qui vivit in saecula saeculorum.



1 Rm 8,30
2 Hbr 11,6
3 Lc 21,15
4 I Cor 1,26-27
5 Is 29,18-20
6 Ier 16,16
7 Editio: causate; Hagenau 1500.: causalitate
8 Rm 9,11-13
9 Prv 3,32
10 Mt 11,25
11 Ps 110,10
12 Ioh 18,37
13 Ps 39,10
14 Ioh 10,9-10
15 Bar 3,39
16 Mt 9,13
17 Lc 19,10
18 Ez 34,11
19 Gal 5,24
20 I Tim 6,9
21 Mt 11,29
22 Mc 10,29-30
23 Ps 7,13
24 Ioh 6,44
25 Ps 77,34
26 Ioh 15,15-16
27 Mt 11,28-29
28 Ioh 8,31
29 I Pt 2,21




Kezdőlap