[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CVIII.]

Sequitur de evangelistis sermo communis

Vidi angelum alterum habentem evangelium aeternum, ut evangelizaret sedentibus super terram. Apoc. XIV. 1 et ad laudem huius festivitatis. (A)

In quibus verbis ostenditur evangelistarum magna sanctitas, quia angelis merito comparantur propter magnam puritatem et sanctitatem. Unde Gregorius: Saepe in Scripturis sanctos Dei angelos nominari comperimus. Et hoc patet Malach. II. et Apoc. I., ubi sacerdotes et episcopi angeli nominantur. Inter omnes autem maxime convenit evangelistam nominari angelum, quia evangelista dicitur ab ’eu’, quod est bonum, et ’angelus’, quod est nuncius, quasi bonus nuncius, scilicet Dei, quod est proprium angeli. Secundo ostenditur in evangelistis officii dignitas, ibi: habentem evangelium, ut evangelizaret sedentibus, id est habitantibus in terra. Habentem, inquam, corde credendo, ore praedicando et scripto tradendo atque opere perficiendo. Unde Isa. XLI. Deus dicit: Ierusalem evangelistam dabo.
2 Ierusalem, id est Ecclesiae dabo evangelistam, ponens singulare pro plurali. Et potest esse aliud thema pro hoc sermone, si placet. Secundo ostenditur evangelii Christi aeternitas, quia dicitur aeternum evangelium. Tum quia ab aeterno, id est Deo datum, tum quia est de aeternis, id est caelestibus bonis, tum quia ad aeterna regna credentes perducit. Denique tum, quia evangelio Christi aliud non succedit, sed est usque finem mundi duraturum ad salutem. Merito ergo accipiuntur haec verba ad honorem huius evangelistae. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro hoc sermone, secundum quod de his commendari videntur sancti evangelistae de eis.
· Primo de celebri praefiguratione, quia in themate per angelum significantur
· Secundo de quaternali receptione, scilicet ab Ecclesia per omnem terram
· Tertio de evangelicali imitatione, ibi: habentem evangelium etc. (B)
Circa primum de praefiguratione evangelistarum sit pro conclusione, quod evangelistarum sanctitas in Sacra Scriptura multipliciter est praefigurata, et hoc pro nostrae salutis doctrina. Declaratur: Nam primo praefiguratur in quattuor fluminibus de Paradiso egredientibus, totam terram irrigantibus, Gen. II. Ut enim ait Hugo De arca Noe li. II.: Paradisus est ecclesia sanctorum, quae per totum mundum irrigatur salubris sapientiae flumine quattuor evangeliorum. Et sicut Basilius ait in Hexaemeron: Illa quattuor flumina in Paradiso ex uno fonte procedunt, et in quattuor capita exinde dividuntur. Sic quattuor evangelia ex uno fonte sapientiae Christi Iesu procedunt, et in quattuor divisa Sanctam Ecclesiam per totum mundum dilatatam irrigant docendo illa, quae sunt necessaria ad salutem. Primum est fides Domini Iesu, sine qua impossibile est placere Deo, Heb. XI. ca.
3 Secundum observantia praeceptorum, Matt. XIX.: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. 4 Tertium est poenitentia et expurgatio peccatorum, Lu. XIII.: Nisi poenitentiam egeritis etc. 5 Quartum est imitatio virtutum Christi et morum. Unde I. Ioh. II.: Qui dicit se in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. 6 Secundo quattuor evangelia praefigurantur in quattuor circulis arcae, scilicet testamenti, Exod. XXV., per quos portabatur. Sic Sacra Scriptura Veteris et Novi Testamenti per quattuor evangelia continetur et portatur. Tertio in quattuor cornibus altaris holocaustorum, Exod. XXV. Altare enim holocausti Christus est, qui et immolatus agnus est in cruce, et quotidie immolatur in sacramento Eucharistiae, de quo tractant quattuor evangelia. Quarto in quattuor ventis mortuos vivificantibus, Ezech. XXXVII., quia ut dicit Christus Ioh. XI.: Qui credit in me, scilicet secundum quattuor evangeliorum documenta, etiam si mortuus fuerit, scilicet per peccatum, vivet vita gratiae. 7 Sed ut alias plures figuras causa brevitatis transeamus, denique clarius et principalius praefigurantur per quattuor animalia et facies Ezech. I. et Apoca. IV.: Similitudo vultus eorum facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor. Facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor, et facies aquilae desuper ipsorum quattuor. 8 (C)
Quaeritur hic: Cur quattuor evangelistae per talia quattuor animalia signantur. Ad quod plures rationes sunt traditae a doctoribus. Prima ex parte Christi. Nam per istas quattuor facies significatur ipse Christus, quem evangelistae descripserunt quadrupliciter, scilicet nascentem, morientem, resurgentem et in caelum ascendentem. Hanc rationem ponit Gregorius dicens: Ipse unigenitus Dei Filius veraciter sanctus est homo nascens, ipse in sacrificio nostrae redemptionis dignatus est mori ut vitulus, ipse per virtutem suae fortitudinis resurrexit ut leo, ipse et ascendens in caelos est elevatus ut aquila. Haec ille, ergo etc. Secunda ratio ex parte evangelii, quam etiam idem Gregorius ponit super Ezech. dicens: Matthaeus ab humana generatione evangelium incepit, ergo iure per hominem figuratur. Sed Marcus incepit a clamore in deserto, scilicet Iohanne, ergo recte per leonem depingitur. Lucas vero a sacrificio sacerdotali est exorsus, bene ergo per vitulum signatur. Quia vero Iohannes a divinitate Verbi coepit, digne per aquilam designatur. Haec ille. Tertia ratio ex parte electorum Dei. Ex quo enim Christus est omnium electorum caput, et ipsi electi sunt membra eius, ergo sicut membra in facie capitis cognoscuntur, sic electi debent imitari hoc caput, id est Christum, et in huius capitis facie sunt cognoscibiles, utrum scilicet sint vere membra Christi et vere electi, an non. Primum signum est, si Christianus habet cum Matthaeo faciem humanam, scilicet secundum rectam rationem vivendo, quia homo est animal rationale. Unde Rom. XII.: Rationabile sit obsequium vestrum.
9 Secundum, si Christianus cum Marco est tamquam leo per fortitudinem bona operando, sicut erat Apostolus dicens ad Phil. IV.: Omnia possum in eo, qui me confortat. 10 Unde Prover. XXVIII.: Iustus quasi leo confidens absque terrore erit. 11 Tertium, si Christianus cum Luca est tamquam vitulus, scilicet carnem suam per mortificationem sacrificando, Rom. XII.: Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam Deo placentem sanctam etc. 12 Gal. V.: Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. 13 Quartum signum, si Christianus cum Iohanne tamquam aquila se levat devote contemplando et orando. Unde Augustinus dicit: Ille Deum videt, id est Deum videre meretur in caelo, qui bene vivit, bene studet et bene orat. O ergo homo, si vis esse Christi membrum cum sanctis evangelistis electum et beatificandum, haec observa. (D)
Circa secundum de quaternali numero in receptione evangelistarum a tota Ecclesia occurrit quaestio: Cur Deus voluit ab Ecclesia recipi tantummodo quattuor evangelia authentica, et non plura, nec pauciora? Nam primo posset quis obicere tali ratione, dicens: Cum sufficeret, ut unus evangelista omnia diceret, quare plura vel quattuor esse debuerunt? Sed ad hoc respondetur, secundum quod dicitur li. Originalium et allegatur Chrysostomus in homilia, videlicet quod licet bene sufficeret, ut unus evangelista omnia diceret, sed cum quattuor ab uno ore omnia loquuntur, non secundum eadem tempora, neque in eisdem locis convenientes et ad invicem colloquentes, maxima sit veritatis demonstratio, quia ab uno, scilicet Spiritu Sancto docente sunt locuti scribendo, quia ut probat Scotus in q. II. Prologi Sententiarum, in talibus non evidentibus ex terminis, nec ex principiis non possent consonare multi varii firmiter, nisi a causa superiore ipsorum intellectus inclinetur ad assensum, ut probatur per Augustinum XVIII. De civitate Dei de multitudine philosophorum, qui in innumerabilibus sibi mutuo dissentiunt, etiam discipuli suis magistris, et quique posteriores prioribus, et quod non ab uno doctore communi, id est non a Spiritu Sancto sunt edocti. Sed evangelistae et sancti doctores in his, quae sunt ad informationem fidei et vitae, nec in parvo dissonant, licet in aliquibus videntur dissonare, cum tamen Matthaeus scripsit Evangelium in Iudaea sub tempore Caii Caligulae imperatoris secundum Remigium, Marcus in Italia Romae sub tempore Neronis secundum Rhodanum, item Lucas in Achaiae partibus, Iohannes in Epheso in Asia minori, ut patet li. Originalium, ergo etc. Secundo potest quis obicere, quia ut Ambrosius dicit super Lucam: Fertur evangelium, quod est XII apostolorum, aliud Basilidis, et aliud secundum Thomam, aliud secundum Mathiam, item aliud Nicodemi. Quare ergo tantum quattuor, et non plura sunt recepta ab Ecclesia? Respondet Hieronymus in Prologo super Matthaeum dicens: Dominus noluit numerum praefinitum cassari propter virtutem sacramenti. Et ad id assignantur plures rationes.
· Prima accipitur ex parte huius mundi
· Secunda ex parte generis humani
· Tertia ex parte fidelium Christi
· Quarta ex parte figuralis mysterii
· Ultima ex parte perfectionis numeri
Prima ratio accipitur ex parte huius mundi ad innuendum, quod per quattuor mundi partes sive plagas, scilicet orientalem, occidentalem, australem et aquilonarem debebat fides Christi praedicari et publicari, et in eius unitatem gentes ex omni regione aggregari, sicut praedixerat Ps. dicens: De regionibus congregavit eos a Solis ortu et occasu, ab Aquilone et mari.
14
Secunda ratio ex parte generis humani, quod quadruplici morte erat peremptum, et per quattuor evangelia vivificandum. Unde Hieronymus in Prologo super Matt. dicit sic: Sunt – inquit – scilicet quattuor elementa, quasi quattuor rotae in quadriga Domini, quae vehit eum per praedicationem evangelii, et genus humanum quadrifida morte peremptum eorum erat praedicatione vivificandum. Haec ille. (E)
Sed quomodo dicitur genus humanum quattuor mortibus peremptum? Respondet Lyra ibidem distinguendo, quod scilicet in transgressione Adae peremptum fuit genus humanum. Primo morte culpae. Secundo morte naturae, quia per hoc incurrimus necessitatem moriendi. Tertio morte gehennae, quia ex hoc omnes descendebant ad limbum, usque quo liberatio facta est per Christum, Dei Filium. Quarto morte civilis poenae. Nam mors civilis est servitus vel exsilium, per quae scinditur quis a communitate. Item captivitas suo modo, sive incarceratio, maxime perpetua. Haec patent ff. de ver. ob. l. ex ea parte, extra de rescrip. susceptum li. VI. in Glossa supra verbo „Non morte” etc. Sed quoniam per peccatum Adae genus humanum erat eiectum a civitate caelesti, et subditum servituti diaboli, exsilioque relegatum a caelesti civitate, et regno imo obligatum carceri perpetuo infernali de se, nisi misericorditer fuisset liberatum per Christum, igitur conveniens fuit numerus quaternarius evangeliorum, quia per ipsorum praedicationem genus humanum quadrifida morte peremptum et vivificandum designatur iuxta praemissa verba Hieronymi. O ergo peccator, considera et adverte peccati grave nocumentum, quoniam tot mortibus te occidit, scilicet morte culpae, morte naturae, morte gehennae, morte civilis et aeternae poenae, sicut et patrem tuum, Adam, et omnes posteros hic mortibus peremit. Ut quid ergo, o miserrime peccator, te sic perimis atrocissime, cur non misereris tuae animae, sed mori propter tua peccata velis, non una, sed quadruplici morte. (F)

Ad id accipe exemplum ex Scriptura et philosophia. Nam Ecci. XXXI. hortatur Scriptura omnes, dicens: Quasi a facie colubri, fuge peccatum. Et si accesseris ad illa, suscipient te dentes eius, dentes leonis interficientes animas.
15 Iuxta hanc ergo Scripturam, ex quo comparat peccatum dentibus colubri et leonis dentibus. O peccator homo, quaero te, cum sic incederes casu aliquo in silva, ut scilicet mordere te haberet ex una parte coluber, et ex alia parte accurreret mordere te leo, nec alterum eorum posses evadere, cui illorum te mordendum libentius offerre velles, cum angustiae mortis sint undique, et timoris ac horroris. Videtur dicendum, quod inter haec duo mala minus malum esset eligendum, ut docet Philosophus III. Ethicorum et III. Topicorum. Sed quia minus videtur malum morderi a leone, quam a colubro, primo, quia leonis dentes non sunt intantum venenati, ut dentes colubri, qui statim appropinquantem intoxicat. Secundo quia devorans leo aliquas semper ex carnibus comedendis reliquias dimittit propter sui innatam nobilitatem, nec eas ulterius comedit, ut patet per Ambrosium in Hexaemeron, quod non dicitur de colubro. Tertio quia horribilius animal prae leone est coluber, et multiplices habet dentes. Dicit enim Philosophus De animalibus, quod serpens et per consequens coluber habet quattuor ordines dentium, duos ordines habet in superiori mandibula, duos in inferiori. Spiritualiter tu, Christiane, quando facis peccatum, incidis in os et dentes ac morsus mortiferos tam colubri, quam leonis, id est diaboli, qui ut ait Augustinus: Leo et draco est, leo propter impetu, draco propter insidias. Leo enim aperte irascitur, draco occulte insidiatur. Et licet minus peccatum sit, cum quis timore persecutionis coactus peccat, quam qui voluntarie et ex malitia peccat, tamen utique hanc quadruplicem mortem incurrit omnis, qui peccat, videlicet: Primo mortem culpae vel animae per culpam, Ezech. XVIII. Anima, quae peccaverit, ipsa morietur. 16 Secundo mortem naturae, quo ad demeritum, quia peccator demeretur exterminium mortis, Iob XXX.: Vita ipsa putabantur indigni. 17 Ps.: Viri sanguinum, id est peccatores, non dimidiabunt dies suos. 18 Exemplum de Sodomitis. Tertio mortem gehennae. Quarto mortem servitutis diabolicae et captivitatis ac poenae infernalis aeternae, nam Io. VIII.: Qui facit peccatum, servus est peccati. 19 O ergo miserrime peccator, qui non vis poenitere, mors tibi, mors tibi in anima et corpore, mors in praesenti, et mors in futuro in aeternum. Augustinus de poenitentia dist. ultima in fine: In Inferno mors dicitur aeterna, quia numquam ibi mors moritur, sed cruciabitur iniquus sine fine. O ergo peccator, age poenitentiam, ut vivendo secundum evangelium mortem evadas. (G)
Tertia ratio, scilicet quare tantum sunt quattuor evangelia recepta, accipitur ex parte fidelium Christi ad innuendum, scilicet quod fideles, qui volunt aedificari in superna civitate, debent tamquam lapides quadri et vivi esse, scilicet in his quattuor, quibus consistit vita spiritualis, videlicet in fide, in spe, in charitate et bono opere. Unde Gregorius super Ezech.: Quantum credis, tantum speras, quantum credis et speras, tantum diligis, quantum credis, speras et diligis, tantum operaris. Sic ergo commensurata quadrata debet esse vita Christiani secundum quattuor evangelia. Augustinus: Vita Christiani crux esse debet, si vult vivere secundum evangelium. Et haec crux quattuor cornua praedicta habet.
Quarta ratio accipitur ex parte figuralis mysterii, quia designantur quattuor evangelistae per quattuor animalia, ut dicit Hieronymus in Prologo, quo supra. Et de hoc iam patuit
articulo I. huius sermonis.
Ultima ratio accipitur ex parte perfectionis numeri, scilicet quaternarii. Nam quaternarius est primus numerus quadratus, qui consurgit ex ductu primi numeri, scilicet binarii in seipsum. Bis enim duo sunt quattuor, binarius quippe primus numerus dicitur, quia unitas praecedens non est numerus, sed principium numeri. Itaque quaternarius est primus numerus quadratae perfectionis et virtutis. Unde Philosophus I. Ethicorum virtuosum vocat quadratum, dicens: Qui utique vere bonus et quadratus sine vituperio. Et dicitur vere bonus talis virtuosus et quadratus, quia sicut corpus quadratum in quolibet latere optime sedet, ut patet in taxillo, ita virtuosus in quolibet casu et fortuna bene se habet, nec facit vituperiosa, id est vitia. Hic notat Lyra in Prologo super epistolas canonicas, unde ad propositum: Evangelistae et praedicatores evangelii Christi debuerunt esse quadrati, id est perfecti, ut essent vere boni, sine omni vituperio stabiles in fide per omnem varietatem casus et fortunae. Ecce ergo, quam mira Dei sapientia, quae ad salutem docet nos per omnia. (H)
Circa tertium principale de imitatione evangelistarum quaeritur pro simplicium aedificatione, quomodo Christiani debeant evangelistas imitari in doctrina et observantia sacri evangelii. Nam secundum sententiam Chrysostomi super Matt.: Quid prodest – inquit – sanctos evangelistas colere, et sanctitatem evangelicam spernere? Ideo celebramus festa sanctorum, ut imitemur vestigia eorum etc. Ad quod respondendo notandum est, quod sancti evangelistae secundum quattuor evangelia imitati sunt Christum Dominum, et hoc in pluribus, secundum quae et Christiani debent imitari exemplo evangelistarum.
· Primo in scribendo
· Secundo in praedicando
· Tertio in vivendo
· Quarto in perseverando
· Ultimo in patiendo
Primo inquam in scribendo. Nam Christus in suo corde semper habuit scriptum quodammodo evangelium sacrum, scilicet quia semper scivit omnia a principio suae conceptionis. Sic evangelistae semper in corde portaverunt Christi evangelium, et instinctu Spiritus Sancti libris descripserunt pro documento fidelium. Et nos ergo Christiani debemus ipsum descriptum habere in corde nostro. Unde hortatur Sapiens Prover. III. in persona Dei dicens: Fili mi, ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat. Et infra: Describe in tabulis cordis tui, et invenies gratiam coram Deo et hominibus.
20 Exemplum habemus in Sancta Virgine Maria, de qua Luc. II. dicitur, quod Maria conservabat omnia verba haec, scilicet evangelica, conferens in corde suo. 21 Item in beata Caecilia, quae de hoc multum commendatur, quod evangelium Christi semper in pectore gerebat. Exemplum ergo in hoc datur Christianis, ne umquam obliviscantur verba et praecepta Christi evangelica. Sed heu multi licet saepe audiant, tamen mox obliviscuntur et corde et opere declinantes in peccata contraria. Contra quos Augustinus I. q. I. „Interrogo” dicit: Non minus reus erit, qui verbum Dei de corde puro perire negligit, aliud cogitando aut loquendo, quam ille, qui corpus Christi sua negligentia in terram cadere permiserit. Haec Augustinus sententialiter. In figuram huius Dominus digito suo descripsit Decalogum in tabulis lapideis, ad innuendum, quod praecepta Dei, quae etiam in evangelio sunt confirmata, indelibiliter in memoria teneamus, nec obliviscamur. (I)
Sed quaeritur: Cur Christus legem evangelicam non scripsit in tabulis materialibus aut chartis, ut sic daret eam scriptam discipulis, sicut dedit Decalogum scriptum in tabulis digito Dei? Ad hoc respondetur secundum doctores, quod huius una ratio est: propter prophetiae impletionem. Nam Iere. XXXI. scribitur: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Iuda, id est fidelibus, foedus novum, id est legem novam, non secundum pactum, quod pepigi cum patribus vestris,
22 id est non secundum legem Veteris Testamenti, quia lex illa fuit timoris. Ista autem evangelica lex est amoris. Et ex hac prophetia patet, quod illa lex vetus cessare debuit in adventu Christi. Sequitur infra: Sed hoc erit pactum, quod feriam post dies illos, dicit Dominus, id est post cursum Veteris Testamenti, dabo legem meam, scilicet novam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam. 23 Ex quo patet, quod Christus evangelicam legem non debuit scribere in tabulis vel chartis, sed in humanis cordibus, et hoc fecit, quando super credentes misit Spiritum Sanctum in die Pentecostes. Ideo subditur: Et non docebunt ultra vir proximum suum et frater fratrem dicens: Cognosce Dominum, omnes enim cognoscent me, etc. 24, quia omnes illi habuerunt a Deo immediate infusam scientiam. Et sic patet. Alia ratio propter mysticam significationem. Lex enim Moysaica fuit scripta in lapide, ad designandum, quod erat lex timoris et duri oneris vel servitutis. Sed lex Christi scripta est in corde, ad significandum, quod est lex amoris et adoptionis filialis. Rom. VIII.: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. 25 Tertia propter signandam promissionem. Lex enim Moysi videbatur promittere terrena, scilicet ingressum terrae promissionis, et ideo scripta est in lapide terrestri, licet pretioso, scilicet sapphirico, ut dicitur. Sed lex Christi promittit spiritualia et animae salutem in caelo aeternam, ideo scripta est in anima. Debemus ergo, carissimi, in anima nostra describere iugi meditatione et servare evangelium. Nam Christus dicit: Beati, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. 26
Secundo debemus evangelistas imitari et Christum in praedicando, ut sicut Christus praedicavit evangelium suis, et evangelistae fidelibus, sic et nos Christiani nostris subditis exhibeamus ex evangelio doctrinam salutis. II. Tim. IV.: Argue, obsecra, increpa, 27 opus fac evangelistae, scilicet docendo. Tertio in vivendo. Sicut enim Christus et evangelistae vixerunt secundum evangelium, sic Christianus debet vivere secundum evangelium, ut dicit Augustinus, scilicet in cavendo omnia peccata mortalia, et servando omnia praecepta. Unde Christus dicit Ioh. XIV.: Qui habet mandata mea, scilicet evangelica, et servat ea, ille est, qui diligit etc. 28 Quarto in perseverando, ut sicut Christus et evangelistae perseveraverunt in observantia evangelii, sic debet facere et Christianus, Matt. XXIV.: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 29 Ultimo in patiendo, scilicet mortem et quaslibet persecutiones pro fide et observantia evangelii, si oportuerit etc. Nam et Christus passus est pro ipsa evangelica veritate, et evangelistae, similiter sic debent et Christiani, II. Tim. III.: Omnes, qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur. 30 Rogemus ergo Christum, ut per merita sanctorum evangelistarum det nobis gratiam, ut imitando eos pervenire possimus ad gloriam. Amen.



1 Apc 14,6
2 Is 41,27
3 Hbr 11,6
4 Mt 19,17
5 Cf. Lc 13,3
6 I Io 2,6
7 Ioh 11,25
8 Ez 1,10; Apc 4,7
9 Rm 12,1
10 Phil 4,13
11 Prv 28,1
12 Rm 12,1
13 Gal 5,24
14 Ps 106,2-3
15 Sir 21,2-3
16 Ez 18,20
17 Iob 30,2
18 Ps 54,24
19 Ioh 8,34
20 Prv 3,1-4
21 Lc 2,19
22 Ier 31,31-32
23 Ier 31,33
24 Hbr 8,11
25 Rm 8,15
26 Lc 11,28
27 II Tim 4,2
28 Ioh 14,21
29 Mt 24,13
30 II Tim 3,12




Kezdőlap