[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CX.]

De uno vel pluribus martyribus
Sermo communis

Qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. Luc. IX. c. 1 (A)

Item aliud thema pro pluribus accipe hoc: Dico vobis, amicis meis, ne terreamini ab his, qui occidunt corpus etc., Lu. XII.
2, et ad laudem huius festivitatis. Sicut docet Augustinus, duo sunt amores, et duo sunt timores, qui sunt causae omnis boni, et causa omnis mali. Nam amor Dei est causa omnis boni, amor autem sui ipsius est causa omnis mali. Unde in li. De civitate Dei dicit, quod civitatem caelestis Ierusalem facit amor Dei usque ad contemptum sui crescens. Civitatem autem diaboli Babylonicam facit amor sui crescens usque ad contemptum Dei. Similiter timor Dei est causa omnis boni, timor autem mundi, quo timet sibi quis, ne ei sit male in saeculo isto, est causa omnis mali, ut idem Augustinus dicit super Ps. Idcirco Christus Dominus voluit in cordibus hominum inserere amorem Dei et timorem Dei, ut excludet et amorem sui ipsius hominis, et timorem mundi, dicit ergo: Qui perdiderit etc., et iterum: Dico vobis, amicis etc. Iuxta quae verba commendatur sanctus iste martyr, sicut et ceteri martyres praecipue de tribus, de quibus erit hic sermo.
· Primo de mortis tolerantia, ibi: Qui perdiderit animam, id est vitam animalem sustinendo mortem propter Deum. Item in alio themate, ibi: qui occidunt
· Secundo de passionis causa salutifica, ibi: Qui perdiderit propter me etc. Item in alio themate, cum dicitur: amicis meis, quod dicit: pro amore meo patientibus
· Tertio de perfectionis gloria, quia martyrium pati perfectionis est. Item in alio themate hoc notatur, cum dicitur: ne terreamini, quod est perfectionis. (B)
Circa primum de morte constanter sustinenda pro amore Christi Filii Dei exemplo, scilicet sanctorum martyrum quaeritur, quare debeant omnes Christiani libenter animam ponere amore Christi, nec timere mori, videlicet sive certando pro fide Christi, sive reluctando contra consensum peccati. Ad quod respondendo secundum doctores plurimae rationes inductivae accipiuntur.
Prima ratio accipitur ex parte Dei et eius voluntatis, quia persecutores nil possunt facere contra fideles Christianos, nisi quantum Deus vult vel permittit, et ideo considerantes, quod Deo volente patimur mortem, libenter sustinere debemus, ut illius voluntati conformemur. Hanc rationem fundat Chrysostomus in Originali super Matt. dicens sic: Forte aliquis dicat, ut quid tanta licentia data est malis, ut etiam contra voluntatem Dei habeant in sanctis potestatem nocendi. Absit. Nihil enim possunt Deo nolente. Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex eis non cadet in terram sine voluntate Patris vestri, dicit Christus Matt. X.
3 Si ergo passeres in voluntate Dei positi sunt, non in potestate hominis, quos tamen Deus fecit ad gloriam suam. Si passer eventu non moritur, nec evadit, quia est opus Dei, quanto magis iustus homo, quia imago est Dei, sed aut a Deo traditus moritur, aut a Deo liberatus evadit. Si in passeribus nil sine ratione agitur, quorum duorum pretium est assis, quanto magis in vobis sine Deo nil agitur, quorum pretium est Christi sanguis. Haec Chrysostomus.
Secunda ratio ex parte electi fidelis, de quibus Christus dicit Matth. X.: Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt, 4 super quo verbo idem Chrysostomus fundat rationem talem dicens sic: (C)
Quid nobis prodest capillos numeratos habere, si occidimur et morimur. Sed ideo numerati sunt, ut in aeternum vivamus. Numquid ideo numerat Deus aliquid, ut numerum eius cognoscat, qui ab initio, ut dicit Sapientia, scilicet Ecci. I.: Omnia in pondere et numero et mensura creavit.
5 Sed ideo numerat, ne aliquid pereat ex ipsis. Unde dicit Ps.: Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus, dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur. Vides ergo, quia non solum non minuuntur, qui numerati sunt, sed etiam multiplicabuntur, 6 hoc est: electi. Qui autem perditi sunt, non numerantur, peccatores enim ut quid numerentur, quos Deus non vult habere, illud autem numerat Deus, quod vult possidere, ideo non numerantur peccatores, ut quicumque ex illis perierit, non sentiat, neque curet Deus, sicut de non suis, sicut scriptum est videlicet Isa. XL.: Omnes gentes, scilicet peccatores quasi nihil et inane reputatae sunt coram Deo. 7 Melior est ergo coram Deo unus iustus, quam totus mundus peccatoribus plenus. Haec Chrysostomus. (D)
Tertia ratio accipitur ex parte persecutoris, quia persecutor nil potest, nisi quantum a Deo accepit potestatis. Augustinus: Cupiditatem nocendi per te habes, potestatem autem nocendi non habes, nisi Deus det. Ideo Christus ait iudici: Non haberes adversus me potestatem ullam, nisi tibi datum esset desuper, Ioh. XIX.
8 Immo etiam ipse diabolus non potuit auferre etiam unam oviculam Iob, nisi diceret Deo: „Sed nunc mitte manum tuam” 9, id est da mihi potestatem. Magna est ergo consolatio filiis Dei, quando persecutor eorum est sicut virga in manu Patris ipsorum, qui est Pater misericordiarum, unde credendum est, quod non permittit eos affligi, nisi inquantum viderit eis utile esse. Ps.: Quoniam non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum, ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. 10 Et I. Cor. X.: Fidelis Deus, qui non patietur vos temptari super id, quod potestis, sed faciet cum temptatione proventum etc. 11 Hinc Chrysostomus ubi supra dicit: Non debetis timere, homines, non enim quando volunt impii, tunc possunt nocere, sed quando Deus illis nocendi tempus concesserit, ut provideat sanctis suis coronam. Deo namque liberante homo tibi nocere non potest, etiam si vult. Deo autem tradente homo tibi parcere non potest, etiam si vult. Et ponit exemplum de Christo, quem Pilatus dimittere volebat, sed non potuit, quia Deus noluit.
Quarta ratio accipitur ex parte nostri corporis, quia videlicet ipsum corpus nostrum non est nostrum proprium, sed nobis ad tempus accommodatum, et ideo illud exercere debemus ad nostram utilitatem. Unde Chrysostomus ubi supra dicit sic: Ecce si mutuo aliquid accipis, ut puta bovem aut equum, nonne assidue opus tuum in eo operaris, ad quod mutuasti. Dicis enim apud te: Hodie aut cras tollendus est a me, quia non est meus. Et tu in corpore corruptibili et temporali quare non ad utilitatem animae tuae uteris, sciens, quia post modicum tollendum est a te, quia non est tuum. Quae est ista insipientia, odire, quod nostrum est, scilicet animam, et servare amando, quod nostrum non est, corpus scilicet. Haec ille.
Quinta ratio est ex parte animae respectu carnis, quia ut dicit Apostolus Gal. V.: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, haec enim sibi invicem adversantur, 12 ergo caro est in nocumentum animae tamquam hostis familiaris. Sed ut dicit Boethius De consolatione li. III.: Nulla pestis efficacior est ad nocendum, quam familiaris inimicus. Ideo non est multum curandum, si occidatur pro animae salute propter Deum. Unde Chrysostomus ubi supra dicit: Substantia hominis, scilicet principalior et dignior non est corpus, sed anima, hanc enim solam Deus ad imaginem suam fecit, hanc diligit, propter hanc fecit et mundum, propter hanc ipse Filius Dei venit in mundum. Corpus autem vestimentum est animae, quod si occidatur, damnum naturae suae anima non patitur. Idemque: Verius autem – inquit – non solum ad vestimentum animae caro creata est, sed magis ad temptationem eius, quasi domestica et naturalis inimica. Haec Chrysostomus. (E)
Sed posset quis quaerere: Cur Deus copulavit talem hostem familiarem et domesticum, ut in hac vita semper circumferat et nutriat, scilicet carnem, a qua impugnetur? Respondet ibidem Chrysostomus dicens: Caro ad temptationem animae quasi domestica et naturalis inimica est copulata, ut dum expugnatur a carne, nec vincitur, a Deo coronetur, quia ut Paulus ait II. Tim. II.: Qui certat in agone, non coronabitur, nisi legitime certaverit.
13 Et tandem Chrysostomus subdit: Si ergo caro animae inimica est, quis sapiens non intelliget, quia occisio corporis, scilicet pro salute animae optanda est magis, quam timenda. Haec ille.
Sexta ratio ex parte mortis et eius obligationis, quia homo obligatur mori propter primorum parentum transgressionem, Gen. III.: Quacumque hora comederitis, morte moriemini, 14 id est necessitatem mortis incurretis. Et ideo quando vult Deus et qualiter vult, sic a nobis mortem debitam exigit, sive occisione per hominem, sive per bestiae morsum, sive per ignem, sive per praecipitium, sive per quaecumque modum et casum, nec possumus effugere manum Dei. Ps.: Domine, quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam etc. 15 Et ideo cum necessario simus morituri optanter vel libenter, debemus mori ad Dei gloriam, ut de necessitate faciamus virtutem, et mereamur patriam. Unde Chrysostomus ubi supra hanc rationem fundat clare super illud dictum Salvatoris Matt. X.: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem occidere non possunt. 16 (F)
Ut autem melius capiamus ac cordi imprimamus, quaero te, o homo, quid amittis, cum pro Christo vel iustitia morti traderis. Respondet Chrysostomus ubi supra, quod nihil perdis, nisi mortis dilationem, eo quod etiam si non occidereris propter Deum, nihilominus postmodum a teipso moriturus esses necessario, et ideo acceleratio illa mortis solam dilationem tollit. Item quaero: Numquid vere putandum est, quod in hoc homo non perdit etiam ipsam mortis dilationem. Ad quod respondet Chrysostomus dicens sic: Magis credendum est nec ipsam mortis dilationem perdere. Si enim verum est, quia nec folium cadit de arbore sine voluntate Dei, quia dies numerati ad vitam nobis sunt dati a Deo, credere ergo debemus, quia nec morimur ante diem, nec transire possumus diem, scilicet a Deo praefixum. Haec ille. Subdit quoque idem Chrysostomus dicens: Nunc autem ponamus, quod ante diem morimur propter Deum. Si ergo gratis post modicum morituri sumus, quia non est melius antea mori in causa Dei cum gloria, ut fiat voluntarium, quod futurum est necessarium, ut offeramus pro munere, quod requiritur a nobis pro debito. Haec Chrysostomus.
Septima ratio ex parte punitionis et praemiationis. Nam omnibus dicit Christus Matth. X.: Magis autem timete eum, potest et animam et corpus perdere in gehennam.
17 Nam revera ut ait Bernardus: Melius est in praesenti pati modicum in tribulationibus, quam et aeternaliter cruciari in futuro tormentis gehennalibus. Unde et ibidem Christus de praemio subdit dicens: Omnis, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est. O ergo homo, considera, quia per praesentem passionem, quam pro Christo sustines, aeterna tormenta evades, et beatitudinem perpetuam adquires, et ideo libenter mortem excipe peccatis resistens, sicut fecerunt sancti martyres. Et sic patet. (G)
Circa secundum de passionis causa salutifica quaestio occurrit, qualibus de causis debeat quis martyrium pati vel mortem tolerare, ut mereatur coronam habere. Ratio quaestionis est, quia ut Augustinus ait: Martyrem facit non poena, sed causa, ergo in passione multum observanda est causa ipsa. Ad quod respondetur secundum Franciscum de Mayronis ac Nicolaum de Gorra super Matth. II. aliosque doctores per quattuor veritates notatas a Francisco de Mayronis in sermone de sancto Stephano martyre. Prima veritas est, quod martyrium non est sustinendum propter evadendam aliquam miseriam temporalem, sicut faciunt quidam pessimi homines, qui se occidi procurant pro evasione poenae vel miseriae temporalis. Unde Augustinus I. De civitate Dei dicit, quod interficere seipsum intuitu propriae personae, ut quis per hoc mortem acerbiorem vel turpiorem evadat, semper est illicitum, ergo etc. Secunda veritas, quod martyrium non est sustinendum propter evadendam poenam aeternalem, scilicet principalius et directe hac intentione patiendo, et non ob Dei amorem. Ratio huius est, quia talis patitur ex timore servili, et ideo non sufficit, ut martyr sit de directo. Unde I. Ioh. IV.: Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem,
18 scilicet servilem. Verumtamen si quis patitur principalius quidem pro amore Dei et propter cavendam eius offensam, licet minus principaliter, cum hoc etiam propter amorem poenae infernalis mortem susciperet, talis martyr esset patiendo ex causa debita. Tertia veritas, quod martyrium non est sustinendum principaliter intendendo propter retributionem caelestem. Ratio, quia talis amor erga Deum non est verae charitatis, sed est amor concupiscentiae. Nam charitas vera est, qua diligitur Deus mere propter se, et proximus in Deum et propter Deum, ut ait Magister in III. Licet quippe caelesti retributione Deus remuneret certitudinaliter homini patienti pro Deo debito modo, tamen homo non debet pati principaliter ob hoc solum, ut remuneretur, ita quod nollet pati, si non retribueretur sibi, quia sic servilis esset actio vel passio, et non liberalis pure pro amore Dei, et ideo non sufficeret ad adquirendam gloriam caelestem, nisi principalis intentio esset pati ex charitate liberaliter, quamvis minus principalis intentio remunerationis vel spes praemiationis non vitiat. Unde Rom. VIII.: Non accepistis spiritum servitutis etc., sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei, quod si filii et heredes etc. 19 Filius autem bonus voluntatem patris perficit, etiam si nullam sperat retributionem. Quarta veritas, quod martyrium sustinendum est pure propter Dei charitatem et ad Dei gloriam ob debitam causam concurrentem. Nam Richardus de arrha sponsae dicit, quod si ovis ex charitate Dei in se poenam suscipiat, non poena, sed gloria est. (H)
Sed occurrit quaestio: Quae sunt causae, ex quibus quis mortem patiens martyr efficitur? Respondetur secundum doctores praedictos, quod sunt plurimae. Prima causa, cum quis occiditur pro fide catholica. Unde Leo papa dicit: Omni postposito dubio, qui pro fide Christi moritur, caeleste praemium consequitur, patet in apostolis. Secunda est, quando quis occiditur pro iustitia et sancta vita, ut patet in Abel, quem occidit Cain, invidens, quod Deo esset acceptus. Tertia est, cum quis occiditur pro lege divina et observantia, ut patet in Machabaeis VII fratribus. Et sic quicumque non consentit peccato, eo quod est contra legem Dei, si ob hoc occiditur, fit martyr. Quarta cum quis occiditur pro iniquitatis redargutione debita et veritate praedicanda ac constantia, ut patet in Iohanne Baptista, quem occidit Herodes, eo quod arguebat de adulterio. Similiter in Ieremia, quem lapidavit populus, eo quod arguebat vitia eorum. Item in Isaia aliisque prophetis praedicantibus veritatem. Augustinus: Melius est pro veritate pati supplicium, quam pro adulatione consequi beneficium. Quinta cum quis occiditur occasione Christi principaliter seu ex eius odio vel inimicitia, ut patet in innocentibus ab Herode occisis. Similiter si quis propter nomen Christianum occiditur principaliter, fit martyr. Secus si propter res vel temporalia. Sexta cum quis occiditur pro oboedientia Ecclesiae iuridica in his, quae sunt ad salutem pertinentia, ut patet in beato Laurentio, qui martyrizatus est eo, quod ex iussu papae Sixti distribuit thesauros Ecclesiae pauperibus. Nam secundum sanctum Thomam II. II. omnia opera virtutum, secundum quod referuntur in Deum, sunt protestationes fidei, et sic possunt esse causae martyrii. Unde quicumque patitur pro opere bono faciendo et malo vitando propter Deum, est vere martyr, ceteris debite concurrentibus. Septima cum quis occiditur pro libertate Ecclesiastica, ut patet in sancto Thoma Cantuariensi. Octava cum quis occiditur pro virginitate servanda, patet in beata Agnete. Nona cum quis patitur pro salute fraterna, unde I. Ioh. III. scibitur: In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit, et nos debemus pro fratribus nostris animas ponere.
20 Et hoc praeceptum est, primo quidem praelatis, quando lupus, id est haereticus subintraret ad corrumpendum gregem in fide et moribus, ut pro ovibus se morti exponat. Secundo etiam his, qui viderent proximum periclitari in anima, et non possent aliter illi subvenire, nisi morte se exponerent, ut patet de sancto Vitali martyre, qui Ursicinum confortavit in fide, et pro hoc martyrizatus fuit. Haec Lyra. (I)
Circa tertium de gloria martyrii sit pro conclusione, quod martyres Christi permaxima fulgent gloria caelesti. Nam primo fulgent in gloria essentiali, quae consistit in tribus. Primo in Dei visione. Secundo in Dei fruitione. Tertio in Dei perpetua tentione propter charitatem Christi perfectissimam. Nam gloria essentialis correspondet charitati, non est autem maior charitas, quam ut quis animam suam ponat pro amico, id est Deo, prout dicit Christus Ioh. XV.
21, ergo etc. Denique secundo ipsi gloriosi martyres praefulgent in gloria consubstantiali sive corporali, quam habebunt post resurrectionem, quae consistit in quattuor dotibus, scilicet claritate, subtilitate, agilitate et impassibilitate. Ut autem Augustinus De civitate Dei dicit: In martyribus cicatrices mira gloria et decore fulgebunt post resurrectionem, ergo etc. Insuper tertio ipsi praefulgent in gloria accidentali, quia habent aureolam specialem martyrii. Unde ut Bernardus ait: Talis et tanta est illa gloria caelestis, quod etiam si donares, quidquid potes, quidquid es, non eris sicut stella ad solem, pulvis ad montem, stilla ad flumen. Nec sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis, ut dicit Apostolus Rom. VIII. 22 Rogemus ergo Dominum, ut per merita martyrum det nobis gratiam in praesenti et gloriam sempiternam in futuro. Amen.



1 Lc 9,24
2 Lc 12,4
3 Mt 10,29
4 Mt 10,30
5 Cf. Sap 11,21
6 Ps 138,17-18
7 Is 40,17
8 Ioh 19,11
9 Iob 2,5
10 Ps 124,3
11 I Cor 9,13
12 Gal 5,17
13 II Tim 2,5
14 Cf. Gn 2,17; 3,3-5
15 Ps 138,7
16 Mt 10,28
17 Mt 10,28
18 I Io 4,18
19 Rm 8,15-17
20 I Io 3,16
21 Ioh 15,13
22 Rm 8,18




Kezdőlap