[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CXI.]

De uno martyre vel pluribus
Sermo secundus communis tractans de martyrio

Hic est vere martyr, qui pro Christi nomine sanguinem suum fudit etc. Item aliud thema: Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam, Ioh. XII. 1 Item pro pluribus thema consimile sit hoc: Martyres Domini, Dominum benedicite in aeternum. (A)

Haec verba canit Ecclesia in officio divino, et merito accipiuntur pro themate sermonis, quia ut Bernardus dicit: Ecclesia Sancta est Christi sponsa, ideo eius verba sunt valde authentica. Item Innocentius dist. XI. c. „Quis nesciat” dicit, quod ab omnibus observari debet, quod Romana servat Ecclesia. Nam ut ibidem c. „Ecclesiasticarum” Augustinus ait: Ritus Ecclesiae a Scriptura et a traditione apostolica et a consuetudine sancta pullulaverunt. Ideoque verba eius ad honorem huius sancti vel horum sanctorum martyrum, quibus verbis commendat nobis et proponit martyres in exemplum, cum devotione debemus audire pro sermone accepta, scilicet: Hic est vere martyr etc., vel illud: Martyres Domini, Dominum benedicite, immo et vos fideles Dominum benedicite in martyribus, ut scilicet per illorum merita adquiratis gratiam Dei et gloriam. Iuxta haec ergo verba sancti martyres commendantur de tribus, de quibus in hoc sermone tria mysteria tractabimus.
· Primo de martyrii veritate, ibi: Hic est vere martyr. Item in alio themate cum dicitur: Martyres
· Secundo de martyrii varietate, quia dicitur martyr Christi vel Domini, et non diaboli
· Tertio de eius praemii felicitate, quae debetur martyribus in caelo, propter quod in aeternum benedicunt Dominum (B)

Circa primum de martyrii veritate quaeruntur praecipua tria:
· Primo de eius quidditate
· Secundo de eius virtuositate
· Tertio de eius gradus qualitate
Primo ergo hic quaeritur, quid sit verum martyrium, ut sciamus, quis dicatur vere martyr Christi. Ad quod respondetur secundum Franciscum de Mayronis sermone de sancto Stephano protomartyre aliosque doctores, quod martyrium verum proprie dicitur a morte, quando quis moritur pro Deo et eius iustitia. Unde Augustinus super epistolam Iohannis dicit: Martyr Graece testis dicitur Latine, quia morte sua testimonium fert veritati. Est ergo martyrium mortis toleratio ab aliquo patienter propter Deum et iustitiam.
Secundo quaeritur: Quae requiruntur ad martyrii virtutem? Respondetur: praecipua requiruntur quattuor. Primum est certa et debita causa, ut scilicet homo moriatur pro Deo vel pro iustitia, et non pro culpa propria. Iuxta illud I. Pet. II.: Quae enim est gratia, si peccantes colaphizati suffertis, sed si benefacientes patienter suffertis, haec est gratia apud Deum.
2 Et iterum: Si quid patimini propter iustitiam beati. 3 Unde si quis patitur mortem pro culpa, sicut latrones patiuntur, non esset martyr verus. Nam et latro iuxta crucem Christi pendens licet sit salvatus, tamen non est martyr, quia occisus est propter culpam suam. Secundum requiritur intentio recta, scilicet ut non patiatur propter aliquam rem temporalem vel mundanam. Unde Iudas Machabaeus, qui propter verecundiam humanam noluit fugere de bello, et ibi interfectus est, I. Machab. IX., non est martyr, licet pro iustitia sit occisus. Similiter si quis daret se morti pro Christo non intentione gloriae Dei vel iustitiae aut aedificationis Ecclesiae, sed eo quod vitam suam habet exosam, non fieret martyr, sed mortalissime peccaret, ut notat frater Angelus. Et de hoc latius prosecutus sum sermone praecedenti articulo II. Tertium requiritur voluntas non coacta, ut scilicet sponte et non invitus moriatur, quia alioquin non esset martyrium. Unde Ps.: Voluntarie sacrificabo tibi. 4 Verumtamen illi, qui non habent usum rationis, si occidantur, occasione Christi martyres fiunt, ut patet de innocentibus occisis ab Herode. Nam in talibus sufficit, quod non habent contrariam actu voluntatem. Quartum requiritur persona distincta, scilicet ut non ipse seipsum interficiat, sed alter ipsum occidat, quia ut Augustinus dicit: Sceleratissimi sunt homines, qui se perimunt. Unde numquam licet homini seipsum occidere aut mutilare, hoc enim non fit sine peccato mortali, quia nemo suorum membrorum est dominus, XXIV. q. V. „Si non licet”. Excipitur mutilatio, quae fit causa medicaminis, quia hoc licet, ut patet de hoc LV. dist. c. „Si quis”. (C)
Sed hic potest quaeri, utrum liceat alicui occidere seipsum, ne aliquis cogat eum ad peccatum. Respondetur secundum doctores, praecipue fratrem Angelum de Clavasio, quod non licet, prout ait Augustinus li. I. De civitate Dei et habetur XXIII. q. V. „Si non licet”, ad idem XXIII. q. IV. „Displicet”, quod si quis dicat – quia Hieronymus XXIII. q. V. c. „Non est nostrum” contrarium videtur dicere, et ex hoc, ut dicit ibi glossa, quidam dixerunt, ubi fides Ecclesiae et castitas corporis impugnatur, licet alicui se occidere –, respondetur, quod ut Augustinus ubi supra dicit: Ad quodcumque malum quis cogatur, non potest se occidere licite. Et ideo illud Hieronymi dictum, cum dicit sic: Non licet mihi propria manu perire in persecutionibus absque eo, ubi castitas periclitatur – intelligendum est, quod haec dictio absque ponitur inclusive, quod dicit: nec in istis casibus, in quibus magis videtur, licet alicui se occidere, sicut in simili ponitur Canti. IV. dicendo: Pulchrae sunt genae tuae absque eo, quod intrinsecus latet.
5 Sic haec dictio ’absque’ pro etiam inclusive ponitur a Hieronymo ubi supra. Sed quid dicemus de Samsone, qui se interfecit cum Philisteis, et de pluribus talibus etiam sanctis martyribus, qui se praecipitaverunt in ignem ob amorem Christi et fidem vel huiusmodi. Ad hoc dicendum, quod haec fecerunt ex speciali revelatione Dei et opere Spiritus Sancti, ut dicit Augustinus dicto capitulo „Si non licet”, quae non sunt trahenda ad sequentia alia. Et sic patet ad secundum. 6 (D)
Tertio quaeritur: Quot sunt gradus martyrii vel quales sunt? Ad quod secundum Franciscum de Mayronis ubi supra respondetur, quod potissime quattuor gradus possunt assignari. Primus est infantium, qui sine propria voluntate pro Deo occiduntur, ut patet in innocentibus ad Herode occisis, sicut supra tactum est. Secundus gradus altior est, infirmorum scilicet, qui non possunt effugere mortem, quam libenter vitarent, nisi mortaliter peccarent, et tamen plus eligunt bonam mortem, quam peccare. De hoc gradu dicit Christus Mat. X.: Cum persequentur vos in civitate illa, fugite ad aliam.
7 Tertius gradus perfectorum, qui mortem non fugiunt, sed exspectant, quamvis fugere possint, ut patet de pluribus. Quartus est perfectissimorum, quando aliqui non solum mortem non fugiunt, sed desideranter pro Christo insequuntur, sicut Paulus ait Act. XXI., cum Agabus praedixisset sibi persecutionem in Ierusalem futuram: Ego – inquit – non solum alligari, sed et mori paratus sum pro nomine Iesu. 8 Nec potuit retineri a fratribus, quin ascenderet in Ierusalem. O ergo animae Christianae, considerate sanctorum martyrum exempla, qui se libenter tradiderunt in mortem pro Christo, ut et vos potius sufferatis quamcumque mortem, quam peccato consentiatis. (E)
Circa secundum de martyrii varietate quaestio occurrit: Quot sunt genera martyrii? Ad quod respondetur secundum Franciscum simulque alios doctores, quod sunt multi, qui dicuntur martyres diaboli, et sunt multi martyres Christi, et horum aliqui corporales, alii spirituales. Primo inquam sunt multi in mundo martyres diaboli, ut qui sustinent poenas et mortem ad consequenda peccatorum desideria, de quibus Bernardus: Sunt, qui laborem et dolorem sustinent, sed non est eis pars in Domino, sicut raptores frigus et aestum sustinentes ac vigilias, vestiti armis equitantes, et fastigia sustinentes causa avaritiae. Similiter hastilusores duros labores sustinentes propter vanam gloriam, et sic de aliis. Item omnes habentes malam conscientiam sunt martyres diabolici, quia semper sustinent poenam remorsus conscientiae, alii pro superbia, alii pro luxuria et sic de aliis. Unde Ecci. XII.: Non est ei bene, qui assiduus est in malis.
9 Ratio quia ut dicit Augustinus, omnis inordinatus animus est sibiipsi poena. Item Hugo: Non est gravior poena, quam remordens conscientia. Tales ergo omnes in peccatis laborantes sunt martyres diaboli, quia laborant in causa diabolica, causa autem facit martyrem, ut dicit Gregorius in Registro. O ergo peccator, tu adverte, quid pro labore tuo diabolus solvet, quia tormenta tantummodo et nullam aliam persolutionem habebis ab eo, ergo resipisce. (F)
Secundo alii sunt martyres Christi, de quibus canitur praedictum thema: Hic est vere martyr, qui pro Christi nomine sanguinem suum fudit. Et illud: Martyres Domini, Dominum benedicite in aeternum. Horum autem martyrum aliqui sunt corporales, alii spirituales. Pro quo notandum, quod martyrum Christi quattuor ponuntur genera varietatum. Primum est, quando passio redundat in corpus et animam, sicut fuit martyrium Christi, qui in passione prae omnibus dolores sustinuit. Tren. I.: O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor similis, sicut dolor meus.
10 Secundum genus est, quando passio est in anima tantum, sicut fuit passio in anima Virginis Mariae compatiens super Filio crucifixo iuxta prophetiam Simeonis Luc. II. dicentis: Tuam ipsius animam pertransibit gladius. 11 Tunc enim martyrium maximum sustinuit Beata Virgo, de qua Bernardus dicit: Longe eam plus quam martyrem censemus, in qua compassionis affectus superavit passionis effectum. Tertium genus est, quando passio solum corpus affligit, sed in anima habet magnam dulcedinem, ut patet de sancto Laurentio, qui cruciatus epulas reputavit, et de sancto Stephano, de quo canitur: Lapides torrentis illi dulces fuerunt etc. Item de sancta Agatha et aliis. Quartum genus est, quando passio non est occidens corpus, nec animam separans, sed per continuam mortificationem Christo crucifigitur, et hoc est martyrium spirituale. Unde Gregorius in homilia „Loquente Iesu ad turbas etc.” dicit sic: Quamvis occasio persecutionis desit, habet tamen pax nostra martyrium suum, quia et si carnis colla ferro non subdimus, spirituali tamen gladio carnalia desideria in mente trucidamus. Haec ille. Sed iuxta hoc quaeritur: Quot modis potest quis fieri martyr spiritualis? Respondetur recolligendo doctorum dicta: plures modi assignantur circa hoc. (G)
Primo adversitatis patienti toleratione. Unde Gregorius in homilia de martyribus dicit: Duo sunt martyrii genera. Unum in occulto in mente. Alterum in aperto in mente simul et actione. Itaque martyres esse possumus etiam si ferro non trucidemur. Mori quippe a persequente martyrium in aperto est opere. Ferre vero contumelias, odientem diligere martyrium est in occulta cogitatione. Et infra: Nos – inquit – sine ferro martyres esse possumus, si patientiam in animas veraciter custodimus. Haec Gregorius. Nimirum quod horum est maius signum gratiae, an mortuorum suscitatio et quorumlibet miraculorum operatio, an potentia? Respondet Ambrosius dicens: Ego patientiam maiorem virtutem reputo miraculis, quia patientiam in adversis non potest dare natura, sed sola Dei gratia, nec operatio miraculorum reddit Deo gratum hominem, sicut reddit patientia. Unde impatientes per murmurationem ostendunt seipsos esse vacuos a gratia Dei. Sicut rota sonans ostendit se non bene unctam esse. O ergo homo, esto patiens.
Secundo quis martyr spiritualis efficitur boni desiderii ad martyrium flagratione. Unde Gregorius li. III. Dialogorum dicit: Martyrium in occulto est, cum ad passionem virtus prompta flagrat in animo. Item Cyprianus de poenitentia dist. I. c. „Numquid” dicit, quod in servis Christi, apud quos cogitatur et martyrium mente concipitur, etiam si affectus martyrii ad effectum non deducitur, ipsa sola voluntas coronatur. Haec ibi.
Tertio compassione in proximi necessitate. Unde Gregorius: Qui dolorem – inquit – exhibent in aliena necessitate, crucem portant in mente. (H)

Unde ex hoc est documentum, quod qui intimo corde compatitur super Christi passione, spiritualis martyr fit, sicut Beata Virgo Maria facta est martyr circa crucem Christi compatiendo. Similiter et Iohannes evangelista factus est spiritualis martyr sub cruce condolendo, propter quod ipsi ambo, scilicet Maria et Iohannes non sunt permissi pati dolorem in morte, ut dicit Hieronymus. Et huius una ratio est, quia cum Deus non puniat bis in idipsum, ut dicitur Naum III.
12 Ideo ex quo semel dolores martyrii sustinuerunt in anima compatiendo, non debuerunt postea in morte dolores habere. Item ex dictis etiam patet, quod bonum est compati pauperibus in eorum necessitatibus, et maxime compati debemus proximis in defectibus spiritualibus, scilicet quando videmus aliquem peccare. Gregorius: Tanto quis perfectior est, quanto dolores sentit alienos.
Quarto spiritualis martyr fit quis dura vitiorum et concupiscentiarum mortificatione, unde Bernardus in sermone „Festivitas” dicit: Quid mirabilius aut quod martyrium gravius est, quam inter epulas esurire, inter vestes multas algere, paupertate premi inter divitias, quas noster desiderat appetitus. An non merito coronabitur, qui sic legitime certaverit? Idem: Vere martyrii genus est quotidiana carnis mortificatio. Illud nimirum quo ferro membra caeduntur, horrore quidem est immitius, istud tamen diuturnitate molestius. Haec Bernardus. O ergo homo, si non vales fieri martyr corporaliter mortem sustinendo, disce fieri saltem martyr spiritualis. (I)
Circa tertium principale de felici praemio martyrii, hoc est: de aureola, quae ei debetur, quaeritur, quales martyres et quomodo merentur coronari aureola in caelo pro gloria martyrii. Ad quod respondetur secundum doctores, praecipue Petrum de Palude, et post eum Antoninum Florentinum in III. parte Summae tit. XXXIII., quod ad consequendam aureolam martyrii requiruntur simul haec tria, scilicet perseverantia in poena, causa debita et voluntas spontanea, sine quibus aureola non datur. Primo ergo requiritur perseverantia in poena usque ad mortem, propterea nec datur ista aureola martyrii oboedientibus, etiam si oboedientia durat usque ad mortem, licet in talibus mactatur propria voluntas. Nec datur pauperibus, quamvis mundo moriantur in religione. Nec datur poenitentibus pro poenitentia, qua crucifigunt spiritualiter carnem vel castigant corpus. Et sic de aliis omnibus, qui non sunt passi poenam mortis ab alio illatam. Unde nec tribus pueris in camino ignis positis aureola data est proprie. Nec etiam Iohanni evangelistae proprie, quando in dolio ferventis olei conservatus est, nisi dicatur illi concessa a Deo ex privilegio speciali, quod pie putatur. (K)

Sed quaeritur hic: Quid de illo, qui genus mortis sibi infligendum eligit? Respondetur secundum praedictos doctores, quod qui genus mortis eligit sibi propter Deum, ut legitur de beato Petro, qui petiit, quatenus versis pedibus crucifigeretur, ne simili poena cum Domino moreretur ex humilitate et charitate, talis non perdit aureolam. Si autem quis propter seipsum elegerit genus mortis, ut tolerabiliorem seu faciliorem mortem habeat, perdit aureolam. Unde de Seneca dicit Hieronymus, quod fuisset martyr, nisi genus mortis elegisset optione sibi data. Et in III. Dialogorum dicitur, quod quidam sanctus traditus Longobardis ut occideretur, sibi data mortis optione nullam eligere voluit, sed dixit illam mortem se toleraturum, quam Dominus permitteret, unde patet, quod Christianus non debet eligere sibi mortem. Secundo ad consequendam aureolam martyrii requiritur causa debita, quia ut Gregorius in Registro dicit, et etiam Glossa Rom. VIII.: Martyrem non facit poena, sed causa. Nam martyr est testis in causa fidei. Et ideo pro quocumque articulo fidei quis patiatur mortem, fit martyr. Similiter si mortem quis patiatur pro iustitia conservanda, ne offendatur Deus, vel pro Ecclesia, ne scilicet sequatur dispendium iuris vel iniustitia contra Ecclesiam, sicut fecit sanctus Thomas Cantuariensis, talis fit martyr. Item pro quacumque virtute quis moriatur, vere est martyr, quia virtutibus desponsatur Ecclesia Christo. De hoc latius
sermone I.
Tertio quoque ad consequendam aureolam requiritur voluntas, unde se defendens et invite moriens non habebit aureolam. Et quid de cruce signatis, qui in bello hostium pugnando pereunt? Respondet Antoninus ubi supra, quod tales dum mortem non fugiunt, sed eligunt pro Christo vel Ecclesiae defensione, martyres sunt. Non enim se, sed Christum et Ecclesiam defendendo moriuntur. Haec Antoninus. Unde si qui in bello tali propter gloriam adquirendam vel verecundiam cavendam nolunt fugere, sed mori eligunt, non sunt martyres. O ergo carissimi, accedamus ad deprecandum sanctos martyres, ut per eorum merita et orationes det nobis Christus gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Amen.



1 Ioh 12,25
2 I Pt 2,20
3 I Pt 3,14
4 Ps 53,8
5 Cf. Ct 1,9; 4,1-3
6 Cf. Angelus de Clavasio, Summa angelica de casibus conscientiae, Homicidium 3.: „Utrum liceat alicui occidere seipsum, ne aliquis cogat eum ad peccatum? Respondetur, quod non, ut in d. c. „Si non licet” et XXIII. q. „Displicet”, unde Hieronymus in c. „Non est nostrum” XXIII. q. V. dicit: Unde et in persecutionibus non licet mihi propria manu perire absque eo, ubi castitas periclitatur. Haec ille. Et licet aliqui ex hoc dicto dixerint, quod ubi castitas impugnatur, licet se occidere. Hoc est falsum, ut patet in praeallegatis c. Et ideo haec dictio ’absque’ ponitur inclusive, sicut ibi: Pulchrae sunt genae tuae absque eo, quod intrinsecus latet. Sic et dictio ’usque’ etiam inclusive ponitur, ff. de pig. act. l. I., XIII. q. II. „Ebron”. Et quod legitur de Samsone, qui se interfecit, et idem de aliquo alio dicendum, quod hoc fuit ex speciali revelatione Dei, ut dicitur in d. c. „Si non licet”.”
7 Mt 10,23
8 Act 21,13
9 Sir 12,3
10 Lam 1,12
11 Lc 2,35
12 Cf. Na 1,9




Kezdőlap