[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CXIII.]

Sequitur de sanctis confessoribus pontificibus
Sermo communis primus

Beatus ille servus, quem cum venerit dominus, invenerit sic facientem. Amen dico vobis, quoniam omnia bona sua constituet eum. Mat. XXIII. 1 et in evangelio huius sollemnitatis. (A)

Quibus verbis Christus hortatur omnes suos fideles et cum ipsis praecipue Ecclesiae praelatos, quatenus in hac vita sic Deo deserviant, videlicet in actibus charitatis se exercendo, ut possint esse securi in iudicio mortis de consequenda beatitudine per gratiam Dei. Ideo loquendo omnibus dicit Christus: Beatus ille servus, quem cum venerit dominus, Lyra: quaerens in morte rationem suae servitii, invenerit sic facientem, id est in actibus charitatis se exercentem, et sic praeparatum ad salutiferam mortem. Nimirum Christus merito talem servum dicit beatum, quia beatus est in vita beatitudine spei ex gratia Dei. Nam secundum Magistrum in III. dist. XXVI.: Spes est certa exspectatio futurae beatitudinis ex meritis praecedentibus et Dei gratia proveniens. Sicut enim qui seminat, spem habet messis bonae ex semine in futura aestate suo tempore, sic in proposito. Item talis est beatus in morte, quia Apoc. XIV. scibitur: Beati, qui in Domino moriuntur.
2 Denique talis beatus est post mortem, quia in caelesti beatitudine perpetuo felicitatur, ideo subdit Christus tales assecurando: Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. Nam beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus, ut dicitur De consolatione li. III. Sic fecit ille sanctus confessor, de quo hodie agimus festum, ideo de ipso haec verba canuntur pro nostra aedificatione ad eius imitationem, scilicet: Beatus ille servus etc. In quibus verbis hic sanctus N. commendatur et in exemplum proponitur de tribus.
· Primo de salubri praeparatione mortis, ibi: Beatus ille servus, quem cum venerit dominus etc.
· Secundo de sublimi operatione amoris, ibi: sic facientem, scilicet in actibus charitatis
· Tertio de felici retributione boni caelestis, ibi: super omnia bona etc. (B)
Circa primum de salubri praeparatione ad mortem sit pro conclusione, quod benedictus Dominus Iesus in ipso sacro evangelio multipliciter hortatur nos ad praeparandum pro suo adventu in mortis iudicio. Et declaratur ex processu evangelii, quod legitur de confessoribus. Nam primo hortatur mortis incertitudinem docendo, cum dicit: Vigilate, quia nescitis, qua hora Dominus vester venturus sit,
3 scilicet ad mortis iudicium. Gregorius: Ille vigilat, qui apertos oculos in vero lumine tenet, ut tenebras negligentiae vitet. Nam ut Auctor De spiritu et anima dicit c. XXVIII.: Nil certius morte, nil incertius hora mortis. Ideo semper debemus vigilare, ne incerta mors nos rapiat ad Tartara, dum morimur in peccatis. Quoniam ut Gregorius dicit XXV. dist.: Qualis – inquit – hinc quisque egreditur, scilicet in morte, talis in iudicio praesentabitur. Hoc est, quod loquitur Eccs. IX. dicens: Nescit homo finem suum. 4 Sed sicut aves laqueo et pisces hamo, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenit perditio. Ideo Augustinus De cura pro mortuis dicit: Quia nescis, o homo, qua hora veniet mors, vigila semper, ut te semper paratum inveniat, et non in peccatis dormientem te subito perdat. (C)
Sed qualiter quis observet se vigilando circa mortis adventum, idem Salvator in alio evangelio, scilicet Lu. XII., quod etiam legitur de confessoribus, edocet dicens: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei etc.
5 Ubi praecipua tria docet facere, et sic ad mortis adventum vigilare. Primo concupiscentiam carnis refrenare, et vitia vitare, ideo ait: Sint lumbi vestri praecincti. Gregorius: Lumbos praecingimus, cum carnis luxuriam per continentiam coartamus. Secundo bonis operibus insudare, ideo subdit: Et lucernae ardentes in manibus vestris. Per manus enim, quae est organum organorum, ut dicitur II. De anima, designantur bona opera, ideo Gregorius: Lucernas in manibus tenemus, cum per bona opera proximis nostris lucis exempla monstramus. Tertio poenitentiam accelerare, et non differre, sicut heu multi faciunt, ideo addit Christus: Vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, ut cum pulsaverit, confestim aperiant ei. Gregorius: Ad nuptias Dominus ivit, quando in caelum ascendens supernam sibi multitudinem angelorum novus homo copulavit. Tunc autem revertitur, cum ad iudicium properat, scilicet mortis. Pulsat vero, cum iam per aegritudinis molestias mortem esse vicinam denunciat. Cui confestim aperimus, si hunc cum amore suscipimus, scilicet parati per poenitentiam. Ecce ergo optima doctrina Christi, quia qui vitia cavet, et bonis operibus insudat, ac per veram poenitentiam Dei charitatem requirit celeriter, et perseverat, talis bene vigilat, et securus hinc exit. Sed heu multi differunt poenitere usque ad extremum. De quibus Augustinus de poenitentia dist. VII. in principio dicit sic: Si quis positus in ultima necessitate voluerit accipere poenitentiam, fateor non illi negamus, quod petit, sed non praesumimus, quod bene hinc exit, poenitentiam dare possumus, sed securitatem dare non possumus, numquid dico: damnabitur, sed nec dico: salvabitur. Vis ergo a dubio liberari, age poenitentiam, dum sanus es etc. Haec ille.
Secundo in evangelio hortatur nos Christus ad praeparandum exemplificando dicens: Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret, utique et non sineret perfodi[ri] domum suam. 6 Per furem intelligitur diabolus secundum Hieronymum, qui si perfoderit domum animae per consensum peccati, furatur omnia bona gratuita, scilicet vestimenta iustitiae, aurum charitatis, argentum munditiae. Vel secundum Gregorium per furem intelligitur mors, quae sicut fur in nocte ignoranter venit, cum non putatur. Aliquando in prima vigilia, hoc est in pueritia. Aliquibus autem venit in secunda vigilia, hoc est: in iuventute. Aliis in tertia, hoc est in senectute. Aliis in quarta, hoc est in decrepita aetate vel extremo mortis. Ideoque Christus Lu. XII. dicit: Etsi venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, scilicet vigilantes ad sui custodiam, beati sunt servi illi. 7 Sed quare Christus ibi non ponit quartam vigiliam, quod tales essent beati? Respondetur, quod ad insinuandum, quia poenitentiam serotinam minus acceptat. Unde Alcuinus dicit: Satis est alienus a fide, qui ad agendum poenitentiam tempus senectutis exspectat, quia timendum est, ne dum exspectat misericordiam, incidat in iudicium.
Tertio hortatur Christus praemium promittendo dicens: Quisputas est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore. Beatus ille servus, quem cum venerit dominus et invenerit sic facientem. Amen dico vobis, super omnia bona sua constituet eum. Lyra exponit, quod sicut servus patrisfamilias sollicite regit domum et familiam sibi commissam, non solum in praesentia, sed etiam in absentia domini, et ille dominus pro hoc eum remunerat. Si autem contraria facientem et servos disturbantem invenit, illum punit. Sic ad propositum, servus iste est bonus praelatus vel bonus princeps aut iudex vel etiam bonus simplex Christianus, quia cuilibet mandavit Deus de proximo suo, Ecci. XVIII., ut det cibum in tempore, id est auxilium ferat in necessitatis tempore. Taliter faciens beatificabitur omni bono in caelo. Unde etiam Lucae XII. promittit dicens: Amen, id est fideliter dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis, 8 id est prompte et sine retardatione Christus ministrabit eis fruitionem beatitudinis perpetuae, ubi habebitur ineffabile convivium et gaudium.
Quarto hortatur Christus morte improvisa et damnatione comminando, unde concludit: Ideoque et vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis venit, 9 scilicet ad iudicium mortis. Et ponit exemplum de malo servo, qui cogitat dicens: Moram facit dominus meus. 10 Et sic incipit percutere servos, manducare et bibere cum ebriosis. Veniet autem dominus eius die, qua non sperat, 11 et puniet eum. Sic Christus malos et imparatos punit aeternaliter. (D)
Quaeritur hic, qualia sunt peccata, propter quae Deus permittit hominem decipi et mori inopinata et subitanea morte. Respondetur, quod recolligendo ex Scripturis inveniuntur praecipue octo peccata, propter quae Deus homines sic punivit. Primo propter superbiam et contemptum sanctorum virorum, sicut patet IV. Reg. I. de quinquagenariis ambobus et viris L et L, qui superbe iubebant Eliam descendere ad regem, quos ignis consumpsit de caelo descendens.
12 Similiter patet de pueris irridentibus Helim eum, quos ursi devoraverunt, IV. Reg. I. Secundo propter avaritiam et nimium amorem terrenorum, ut patet Luc. XII. de divite volente ampliare horrea sua, cui dictum est: Stulte, hac nocte repetent animam tuam. 13 O quot vidimus sic periisse. Tertio propter luxuriam et gulam, ut patet in Sodomitis. Et ut dicit Hieronymus, tempore, quo natus est Christus, omnes huiusmodi vitio, scilicet contra naturam laborantes subitanea morte sunt percussi. Quarto propter iram inveteratam et invidiam ac seditionem, ut patet Numeri XVI. 14 de Dathan, Core, Abiron, quos terra deglutivit, quoniam aemulabantur et insurrexerunt contra Moysen. Quinto propter negligentiam in corripiendo suos, patet de Heli, I. Reg. IV. Sexto propter irreverentiam divinorum, ut patet de Oza, qui tetigit arcam, et mox subita morte percussus, II. Reg. VI., 15 quia ut aliqui dicunt, praecedente nocte non se continuerat ab uxore propria. Unde et nunc multi percutiuntur a Deo propter irreverentiam sacramenti Eucharistiae, praecipue qui ante communionem vel post cito peccato luxuriae inquinantur. Septimo propter obstinationem in mortali quocumque peccato, sicut patet de Pharaone et Aegyptiis in mari submersis. Octavo propter blasphemiam Dei et sanctorum, ut patet in Sennacherib, cuius in exercitu percussi sunt centumoctogintaquinque milia propter blasphemiam, quam fecit Sennacherib, Isa. XXXVII. O ergo peccatores, pertimescite iudicia Dei, et agite poenitentiam. (E)
Sed diceres: Nonne etiam iusti et fideles homines quandoque repentina morte contigit mori? Respondetur, quod quamvis et iustis accidat, tamen scriptum est Sap. IV.: Iustus quacumque morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit.
16 Augustinus De civitate Dei: Mala mors putanda non est, quam bona vita praecesserit, neque enim fecit malam mortem, nisi quod sequitur mortem. Haec ille. Item Ambrosius De bono mortis dicit: Omnifaria mors bona est iustis, ad futura bona caelestia perducit. Et per contrarium malis omnifaria mors pessima, iuxta illud Ps.: Mors peccatorum pessima, 17 quia ad aeternam damnationem hos perducit. O ergo homo, esto paratus exemplo huius sancti confessoris, ut beatificeris. (F)
Circa secundum de operatione divini amoris quaeritur, qualiter divinus amor in anima sanctificationes operatur. Ad quod respondetur secundum sanctos doctores, quod quadrupliciter. Primo quidem absorbendo omnem alienum amorem. Unde Bernardus: Sicut serpens Moysi devoravit omnes serpentes maleficorum, sic amor divinus absorbet omnem alienum amorem, scilicet mundanorum cupiditatum, carnalium voluptatum vitiorumque omnium et propriarum voluntatum. Idem ostendit Augustinus dicens sic: Procedat Spiritus Sanctus in medium, et dicat amatori suo: Vis me frui? Volo. Contemne quodcumque terrenum. Contempsi. Parum fecisti. Quid amplius? Contemne, quodcumque delectat. Contempsi. Parum fecisti. Quid amplius? Contemne teipsum. Contempsi. Multum fecisti, sic me invenisti. Sic ire, sic amare est ad Deum pervenire. Haec Augustinus. Ex quibus patet, quod amor Dei verus non potest haberi, nisi homo despiciat omnem malum et vitiosum amorem. Ideo etiam Chrysostomus ait: Vere non habet, quod amet super terram (scilicet vitiose delectando), qui bonum caeleste in veritate gustavit. Sicut enim qui pretiosum gustaverit cibum, postmodum eidem esca vilior ingrata videtur. Sic et qui semel dulcedinem Christi bene gustaverit, terrenorum bonorum non multum sentit saporem. Secundo exercitando ad virtuosorum operum multiplicationem. Unde Gregorius homilia XXXIII. dicit: Amor Dei non est otiosus, operatur enim magna, si est, si vero operari renuit, amor non est. Tertio illuminando ad sui humilem recognitionem. Unde Leo papa: Haec est perfectorum vera iustitia, ut quanto sunt sanctiores, tanto sunt humiliores. Exemplum videmus, quod in radiis solaribus per fenestram intrantibus minimi pulvisculi videntur, qui in umbra non videntur. Sic quanto sancti sunt magis illuminati, tanto etiam minores culpas suas recognoscunt, et humiliantur. Sed non sic peccatores. Quarto omnibus, etiam inimicis exhibendo veram dilectionem. Nam I. Ioh. IV. scribitur: Hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Si quis dixerit, quia diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est.
18 Ideoque sancti Dei pietate pleni non minus ardenter orant pro aliis, etiam inimicis, quam pro seipsis. Sic et Christus in cruce oravit pro inimicis. (G)
Sed quaeritur hic: Quae istarum orationum est melior et Deo acceptior, an scilicet illa, quam quis facit pro se, an illa, quam facit pro aliis? Respondet Chrysostomus super Mat. dicens: Libenter audit Deus, quando Christianus non solum pro se, sed etiam pro altero orat, pro se enim orare necessitatis est, pro altero autem gratiae, pro se orare rei necessitas cogit, pro altero autem charitas fraternitatis artat. Dulcior est autem ante Deum oratio non quam necessitas rei transmittit, sed quam charitas fraternitatis commendat. Haec ille. Hinc etiam Gregorius ait: Ille coram Deo suam orationem multum valere facit, qui eam pro suis inimicis fundit. Ad propositum: Iste sanctus confessor amore Dei plenus omnem alienum amorem in se exstinxit, multa virtutum opera exercuit, humillimus exstitit, omnibus charitatem exhibuit. unde et canitur de eo:
Qui pius, prudens, humilis, pudicus,
sobrius, castus fuit et quietus,
vita dum praesens vegetavit eius
corporis artus
etc.
Ideo bene de eo dicitur in themate: Beatus ille servus, quem dominus invenit sic facientem. O ergo homo Christiane, si vis sanctificari, exerce te sic in charitate. His enim modis excludentur omnia vitia, inseruntur virtutes, et sanctificatur anima. (H)

Circa tertium de retributione boni caelestis quaeritur: Qualia sunt illa bona, scilicet caelestia, super quibus iuxta Christi promissa constituetur sancta anima. Ad hoc respondet Scriptura Apoc. II. figurative dicens sic: Vincenti dabo manna abscondita, et calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
19 Haec ibi. In quibus significatur: Primo bonum felicitatis animae, cum dicitur: dabo manna absconditum. Gustus enim mannae erat quasi similae cum melle frixae. Simila autem de terra ortum habet. Mel de rore caelesti per apes generatur, simila ergo significat felicitatem in visione gloriosae humanitatis Christi, mel felicitatem in visione deitatis, quia sanctorum beatitudo et omne bonum in his consistit. Ioh. XVII.: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti, Iesum etc. 20 Secundo notatur bonum felicitatis corporis, cum dicitur: et dabo illi calculum candidum, qui secundum aliam translationem dicitur carbunculus, qui est lucidissimus, et significat corpus gloriosum dotatum quattuor dotibus. Nam Matt. XIII.: Fulgebunt iusti, sicut sol in regno Patris eorum. 21 (I)
Sed quoniam possent hic quattuor quaestiones fieri: Primo enim posset quis interrogare sanctos: Unde potuerunt ad tanta bona fore digni? Respondent, quod ex liberalitate donationis Christi pro meritis victoriae, qua sancti vicerunt mundum, carnem et diabolum, et sic omne vitium, ideo dicitur: vincenti dabo. Secundo posset quis interrogare sanctos: Quo iure tanta bona possident? Respondent, quod iure filiationis, ideo dicit: Et in calculo nomen novum, id est novae regenerationis in Christo, ut homo sit filius Dei. Ad filios autem de iure spectat hereditas. Rom. VIII.: Si filii, et heredes Dei, et coheredes Christi.
22 Tertio posset quis interrogare, quomodo possit probari, quod sancti habeant ius hereditatis in caelo. Respondet eadem auctoritas, quod per scriptum instrumentum, quod fecit Deus, quia per Testamentum Vetus et Novum repromisit Deus fidelibus vitam aeternam, ideo in auctoritate additur: scriptum. Quarto denique posset quis interrogare sanctos dicens: „Enarrate nobis, quanta et qualia bona sint in gloria, quam possidetis?” Respondent dicens: „Hoc nemo scit, nisi qui accipit”, quod dicit: Vos mundani homines non potestis intelligere, quantumcumque narraremus, quia transcendit omnem sensum et intellectum. I. Cor. II.: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. 23 Sed illi soli sciunt, qui habent. O ergo carissimi, agamus gratias Deo pro tantis bonis indicibilibus, et exemplo sanctorum sic vivamus, ut ad ea perveniamus, quod nobis dignetur praestare Iesus, Dei Filius, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit in saecula saeculorum. Amen.



1 Mt 24,46-47
2 Apc 14,13
3 Mt 24,42
4 Ecl 9,12
5 Lc 12,35-36
6 Mt 24,43
7 Lc 12,38
8 Lc 12,37
9 Lc 12,40
10 Lc 12,45
11 Lc 12,46
12 II Rg 1,9-12
13 Lc 12,20
14 Nm 16,1-32
15 II Sm 6,6-7
16 Sap 4,7
17 Ps 33,22
18 I Io 4,20-21
19 Apc 2,17
20 Ioh 17,3
21 Mt 13,43
22 Rm 8,17
23 I Cor 2,9




Kezdőlap