[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CXIV.]

De sanctis confessoribus pontificibus communis
Sermo secundus


Si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Lucae XII. 1, et in evangelio huius sollemnitatis. (A)

Scimus, carissimi, quia consuetudo est hominum, quod quando quis habet in domo sua thesaurum repositum, et timet fures supervenire ad furandum, diligenter vigilat. Similiter etiam qui versantur inter hostes vel prope eos castra habentes vigilant, ne opprimantur ab hostibus, aut ne furtim subintrent castrum hostes. Sic spiritualiter debemus et nos vigilare circa nostram custodiam, sicut vigilaverunt sancti confessores. Primo quia thesaurum pretiosissimum, scilicet animam rationalem habemus, quae tanti pretii extimatur, quod sicut dicit Augustinus et Bernardus, totus mundus corporeus ad unius animae pretium aequiparari non potest, et hanc habemus in domo lutea. Iob IV.: Qui habitant domus luteas etc.
2 Ideo vigilare debemus, ne furentur eam daemones per peccata ad Inferna. Secundo quoque quia versamur inter hostes, scilicet mundum, carnem et diabolum, ideo debemus vigilare castrum nostrum, id est corpus et animam, ne occupetur per peccatum a daemonibus. Bernardus: Vigilandum est omnino, quia latrones ac hostes multi obsident iter nostrum et castrum. Propterea Christus hortatur nos Marci XIII.: Videte, vigilate et orate, nescitis enim, quando tempus sit. 3 Et etiam in praemisso themate per exemplum patrisfamilias. Sic vigilavit iste sanctus et alii sancti confessores, ideo de eis haec verba canuntur. In quibus verbis commendatur et in exemplum nobis proponitur is sanctus confessor praecipue de tribus.
· Primo de sollicita custodia, hoc in exemplo patrisfamilias
· Secundo de oportuna vigilantia, ibi: Vigilaret utique
· Tertio de salutifica providentia, scilicet suorum, quia non sinunt perfodi domum (B)
Circa primum principale, scilicet de custodia animae quaestio occurrit, quare sancti Dei et eorum exemplo fideles debeant studiosissime custodire animam. Ad quod plures rationes assignantur. Prima ratio ex parte ipsius animae, quia ipsa est pretiosissima ad imaginem Dei facta, Gen. III., et ideo eius periculum cavendum est super omnia pretiosa mundi huius. Unde Salvator Mat. VI.: Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur, aut quam dabit homo commutationem pro anima sua,
4 quod dicit: nullam potest dare. Ad id exemplum videmus, quod cera quamvis de se sit in parva quantitate modici valoris, tamen si eidem impressa est imago regis in sigillo pro instrumento donationis unius magni regni aut provinciae, talis cera parva multum pretiosa efficitur. Sic anima nostra, quae licet sit creata ex nihilo, tamen est valde pretiosa in eo, quod habet impressam imaginem aeterni regis pro donatione vel collatione aeterni regni caelestis. Certe stultissimus est, qui tale sigillum regium, quo posset obtinere tale regnum, destrueret vel non sollicite conservaret, ne periret, et sic regnum illud non posset consequi, eo quod aptum instrumentum non haberet, sic in proposito. Hinc Ecci. X.: Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum. 5 Sed heu peccatores quam multi haec non curant, sed Dei imaginem in se corrumpunt et maculant. De quibus Ro. I.: Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et serpentium et quadrupedum. 6 Spiritualiter imago hominis est vana gloria, quae videtur pulchra, sed cito evanescit ut fumus. Item imago volucrum est superbia cordis, qua super alios volare vult, et duas alas habet, quibus volat in Infernum, scilicet sui prae aliis extimationem et proximi despectionem. Item imago serpentis est avaritia, quia Gen. III. dicitur serpenti: Terram comedes. 7 Sic avarus super terram, id est aurum, argentum et talia terrena cogitat et concupiscit, et sic repit in Infernum. Item imago quadrupedum est luxuria, quae quattuor pedibus currit in Infernum. Unus est lascivus aspectus. Secundus delectationis consensus. Tertius illicitus tactus, scilicet osculum, amplexus et huiusmodi. Quartus libidinis actus. O tu Christiane, cave tuae animae ab istis. Secunda ratio ex parte pugnae continuae, quia anima nostra continuam habet impugnationem ab hostibus spiritualibus, et ideo sollicite est custodienda. Ambrosius in sermone: Quid est totius vitae nostrae decursus, nisi quidam cum vigili hoste conflictus. Militia namque est vita hominis super terram, Iob VII. 8 Proinde Salvator in evangelio ubi supra dicit: Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, scilicet ad sui custodiam, et non sineret perfodi domum suam, ideoque et vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. (C)
Sed quaeritur hic: Qui sunt isti fures et latrones, contra quos hortatur Christus, ut vigilanter nos custodiamus? Ad quod respondetur, quod multiplices fures et latrones sunt, qui numquam dormiunt, sed continue vigilant ad depraedandum et furandum salutem animae nostrae. Primus est sensualis vel carnalis appetitus, qui sub specie necessitatis fraudulenter furatur carnis et animae munditiam. Nam quando esurit, sitit aut debilitatur, desiderat refici, cum iam refectus fuerit, in libidinem perducit. Unde Hieronymus: Venter vino aestuans cito in libidinem spumat. Hinc et Bernardus dicit: Gestantes inimicum nostrum, corpus circumferimus laqueum nostrum, quia caro concupiscit adversus spiritum. Proinde Eccs. XII.: Ne credas inimico tuo in aeternum,
9 id est carni, sicut enim aeramentum aeruginat nequitia illius, quia sicut ex sui corruptione aeruginat aes, sic caro ex se prona est in malum. (D)
Sed qualiter contra istum furem custodia sit adhibenda, docet Dionysius in epistola ad Demophilum dicens: Ratio debet providere, ut praesit sensualitati, sicut dominus servo, ut imperio subdat in omnibus, et sicut magister discipulo ipsum castigando et ad servitium Dei redigendo, et sicut miles equo ipsum perurgendo. Unde patet, quod contra istum furem debemus vigilare per strenuitatem castigationis. Secundus fur et latro est mundus et eius prosperitatis succesus, qui blandiendo furatur a nobis Dei amicitiam. Quia ut scribitur Iac. IV.: Qui vult esse amicus huius mundi, inimicus constituitur Deo.
10 Augustinus ad didascol.: Mundus de quanto blandior, tanto periculosior. Sed iste latro fugatur vigilando per contemptum, Ambrosius De fuga saeculi: Qui salvus esse desiderat, super mundum ascendat, scilicet contemnendo inferiora. Sicut enim mare saeculi obruit hominem, nisi ascendat navem, sic amor mundi absorbet in Infernum, nisi quis ascendat in navem crucis Christi per amorem. Tertius est diabolus, de quo Bernardus dicit: Sicut non dormit neque dormitat, qui custodit Israel, ita non dormit neque dormitat, qui impugnat Israel. Etenim solent fures in furando rapere pretiosa et dimittere vilia. Sic diabolus non curat rapere nostram rem temporalem, sed ut super omnia feriat charitatem, et sic rapiat animam pretiosissimam, ut testatur Gregorius in homilia. Sed contra hunc nobis vigilandum est per fortem resistentiam suggestionum illius. Iac. IV.: Resistite diabolo, et fugiet a vobis. 11 Hieronymus: Debilis est hostis antiquus, non potest vincere nisi volentem. Quartus fur et latro est mors, quae numquam dormitat, sed semper super nos vigilat. Quia ut Augustinus ait: Vita nostra non aliud est, quam quidam cursus ad mortem, in quo nec ad momentum quis sistere potest, sed sive comedat, sive dormiat, sive aliud quid faciat homo, semper aequa lance ad mortem festinat. Et quia mors (nobis ignorantibus horam) adveniet et rapiet animam, ideo fur dicitur, I. Thes. V.: Dies Domini sicut fur in nocte veniet, 12 id est occulte. Iste ergo fur festinat nobis furari vitam et meritum, quod possemus in vita adquirere. Sed contra hunc nobis est vigilandum per tempestivam poenitentiam et vitam bonam. Quia ut Augustinus De disciplina Christiana dicit: Non potest male mori, qui bene vixerit. O ergo homo, attende tibi ab istis furibus et latronibus, et disce custodire animam. (E)
Tertia ratio, quare anima est sollicite custodienda, est ex parte mortis incertae, quam Salvator ipse ponit Marci XIII. dicens: Vigilate ergo, nescitis enim, quando Dominus veniat, scilicet ad iudicium mortis, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, ne cum repente venerit, inveniat vos dormientes.
13 Scimus quippe, quod nox habet quattuor vigilias, ut notatur Marci IV. Prima vocatur conticinium, scilicet quae est in principio noctis. Secunda vocatur intempestivum, quae est in medio noctis. Tertia vocatur gallicinium, quae est post medium noctis. Quarta vocatur antelucanum, quae est circa auroram. Spiritualiter exponit Gregorius moralizando, quod prima vigilia est pueritiae custodia, secunda iuventutis, tertia status virilis, quarta senectutis, quia in quolibet statu aliqui moriuntur. Ideo fideles hortatur Christus, ut semper sint vigiles ad custodiam animae et parati mori. Quia Cyprianus de poenitentia dist. VII. § ultimo dicit: Non est dignus in morte accipere solatium, qui se non cogitavit moriturum, scilicet cum debita praeparatione. Seneca: Ante senectutem cogitavi, ut bene viverem, quatenus in senectute bene morerer. Idem: Nemo venientem mortem hilaris excipit, nisi qui se ad illam praeparavit. Sed heu quam multi imparati sunt et peribunt.
Quarta ratio ex parte finalis perpetuae iacturae, quia si animam non custodieris, ipsa amissa omnia simul amittes, scilicet mundum et mundi bona. I. ad Thim. VI.: Nil intulimus in hunc mundum, haud dubium, quia nec auferre possumus. 14 Item carnem et omnia eius delectamenta et omnia membra, caput, manus, pedes etc., regnum etiam caelorum, merita Christi et omnia gratuita opera ac meritoria, quae a principio fecisti. Unde Bernardus: O miserabiles miseri, quos huius saeculi fallaciae seducunt, ut in bonis dies ducant, et in puncto ad Inferna descendant, ubi non solum in anima, sed et corpore simul, non uno aut decem, nec mille annis crucientur, sed sine fine saeculorum. O Christiane, time. (F)
Circa secundum de vigilantia opportuna quaeritur, qualiter oportet et necesse sit servum Dei exemplo, scilicet sanctorum confessorum vigilare, ut impleat Salvatoris nostri mandatum, quod dicit: Quod vobis dico, omnibus dico: vigilate, Mar. XIII.
15, et in evangelio de confessoribus legitur. Ad quod respondetur ex dictis Augustini li. Soliloquiorum aliorumque, ubi dicit sic: Vigilanti opus est, ut oculos habeat et ut videat, et ut non dormiat, sed aspiciat. Ex quibus colligitur, quod ad debite vigilandum, quod Iesus mandavit, quattuor conditiones requiruntur vel regulae.
Prima regula dicitur oculatae conditionis, ut oculos habeat, scilicet in anima. Oculi animae sunt, si scilicet fidem habeat veram, intentionem rectam. Unde Lu. XI. ca.: Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus simplex fuerit, id est sine plica dolositatis et falsitatis, totum corpus tuum, id est tota congeries operum tuorum lucidum erit, 16 id est meritorium vitae aeternae. Sine istis oculis duobus, scilicet fidei verae et intentionis rectae homo non vigilat in spiritu, sed in tenebris dormit. Unde dicit beatus Augustinus: Errat, qui veritatem se cognoscere putat, si nequiter adhuc vivat. Unde talis Deum videre non meretur.
Secunda regula dicitur clarae visionis. Ideo dicit Augustinus ubi supra: Ut videat, quia ad vigilandum non sufficit oculos habere, sed etiam requiritur, ut videat. Spiritualiter ergo vigilat, qui considerat ea, quae sunt salutis, scilicet praecepta Dei observando, opera charitatis exercendo, caelestia meditando et requirendo, et in illis toto animo conversando. Nimirum sunt aliqui Christiani, quorum tota animi conversatio est in Inferno, ut illorum, qui continue versantur in peccato et obliviscuntur de Deo et salute. De quibus Ps. dicit: Convertantur peccatores in Infernum, omnes gentes, quae obliviscuntur Deum. 17 Alii sunt, quorum tota conversatio est in mundo, scilicet illorum, qui terrena desiderant. Unde Ioh. III.: Qui de terra est, de terra loquitur. 18 Sanctorum autem conversatio et totius intentionis vigilantia est in caelo tam in vita, quam in morte, iuxta illud Apostoli ad Phil. III.: Nostra conversatio in caelis est. 19 Unde legitur de sancto Martino, similiter et de sancto Francisco, quod dum morerentur, petierunt fratres, ut illos in terra iacere permitterent supinos, quatenus respicere possent caelum et Deum in caelo, quem toto corde desiderabant, et sic decederent.
Tertia regula cautae observationis, ut scilicet non dormiat, sed vigilanter hostem observet, insidias cavendo per exercitationem ac virtutum aggregationem vitaeque emendationem, ne improvise dormienti irruat. Dormit quippe, qui in peccatis iacet, expergiscitur, qui ad poenitentiam et bona opera exsurgit. Unde Apostolus Rom. XII.: Hora est iam nos de somno surgere. 20 Ad Eph. V.: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. 21 Chrysostomus super Mat. ponit exempla dicens: Viator libenter interrogat de hospitio, mercennarius frequenter de anno, quando compleatur, et agricola tempora messis exspectat. Mulier praegnans semper de decimo mense cogitat, scilicet quia tunc partus erit extra periculum et dolorem. Sic servi Dei libenter de fine vitae requirunt et cogitant se praeparantes.
Quarta regula creberrimae circumspectionis. Ideo dicit Augustinus: Ut videat – inquit – et aspiciat. Sic ergo fidelis anima debet vigilare, ut crebro aspiciat suam conscientiam et exterg[e]at, atque aspiciat Christum venturum. Ps.: Respice faciem Christi tui. 22 Nimirum Christus in incarnatione et nativitate habuit faciem candidam, quam debet fidelis anima aspicere ad imitandum in castitate. Item habuit faciem rubricatam sanguine in passione, quam debet aspicere per compassionem. Habet gloriosam faciem in caelo, et hanc habebit in iudicio, quam debet anima aspicere, quomodo scilicet ad eius gloriam perveniat. Et sic bene vigilat homo, cum haec praemissa observat. Sic fecit iste sanctus, ergo etc. (G)
Circa tertium de providentia salvifica, qua sancti suis devotis suffragantur ipsorum merita invocantibus, quaeritur, utrum sancti Dei in caelo habeant curam et providentiam de nobis in terra constitutis, ut pervenire valeamus ad gloriam aeternae salutis. Ratio, quia cum ipsi in nullo indigeant de nobis, quare debent curare de nobis pro suffragia? Respondetur secundum Bonaventuram in IV., quod sancti maxime curant providere nostrae saluti, et orant in caelo pro nobis triplici ratione. Primo propter nostram necessitatem, quia sciunt, quod indigemus per eos elevari in nostris necessitatibus, quas patimur innumerabiles. Sunt enim divina pietate pleni, et ideo diligenter non constitutis in necessitatibus subvenire cupiunt. Secundo propter Dei voluntatem, quam sciunt et in omnibus implent. Et quia Deus vult, ut scilicet membra spiritualia iuvent se mutuo, ideo pro Deo iuvant nos. Tertio propter charitatem, quam habent erga nos, tum ex lege divina, qua praecipit unicuique proximum diligere, tum ex propinquitate, quia sunt fratres nostri experti nostrae fragilitatis. Ideoque Hieronymus ad Vigilantium dicit: Si apostoli et martyres aliique sancti adhuc in corpore constituti orabant pro aliis, etiam inimicis, quanto magis post coronas, victorias et triumphos, quia charitas in eis per beatitudinem caelestem non est imminuta, sed aucta, quoniam ut Augustinus in Prospero dixit: Dilectio Dei et proximi est propria ac specialis virtus sanctorum. Et ad id extra de regula c. „Licet”. (H)

Unde notandum, quod sunt aliqua peccata, quae etiam in alio saeculo clamant ad Deum pro iustitia, ut sunt peccata clamantia quattuor, scilicet vox oppressorum, vox Sodomorum, vox sanguinum, merces detenta laborum. Suo modo per contrarium opera sanctorum et merita clamant ad Deum pro nobis intercedendo ad consequendam misericordiam, praecipue cum sanctorum patrocinia devote invocamus, iuxta illud Heb. XII.: Accessistis ad sanguinis aspersionem melius loquentem, quam Abel. Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Ierusalem caelestem et multorum milium angelorum.
23 Et quibus pro finali documento accipiamus, quod sancti per sua merita sollicite provident et suffragantur nobis, cum eorum patrocinia invocamus multiplici bono, et quanto plures invocamus, tanto amplius. Primum bonum est a peccatis revocatio. Eccs. IV.: Vae soli, id est amicitiam cum aliquo sancto non habenti, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se, melius est duos esse, id est amicum habere, si ceciderit unus, fulcietur ab altero. 24 Secundum est daemonum et temptationum fortior resistentia et superatio. Eccs. IV.: Si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistunt ei. 25 Lyra: quia amicus iuvatur ab amico non solum in tribulatione mundi, sed etiam in temptationibus diaboli. Tertium divini amoris ardentior inflammatio. Unde scribitur ibidem: Et si dormierint, duo fovebuntur mutuo. 26 Lyra: per hoc designatur quietatio in una dilectione, ideo subditur: unus quomodo calefiet scilicet charitate, funiculus triplex difficile rumpitur. 27 Lyra: id est quanto plures et bonos habes amicos, tanto status tuus melioratur. Haec ibi. Quartum est orationum omnium facilior exauditio. Augustinus: Immensa Dei pietas sanctorum merita nostra vult esse suffragia, scilicet ad exaudiendum in omni necessitate. O ergo carissimi, accedamus ad sanctos, et eos invocemus, praecipue istum, cuius hodie festum agimus, ut per eius merita dentur nobis praedicta bona et vita aeterna. Amen.




1 Lc 12,39
2 Iob 4,19
3 Mc 13,33
4 Mt 16,26
5 Sir 10,31
6 Rm 1,23
7 Gn 3,14
8 Iob 7,1
9 Sir 12,10
10 Iac 4,4
11 Iac 4,7
12 I Th 5,2
13 Mc 13,35-36
14 I Tim 6,7
15 Mc 13,37
16 Lc 11,34
17 Ps 9,18
18 Ioh 3,31
19 Phil 3,20
20 Rm 13,11
21 Eph 5,14
22 Ps 83,10
23 Hbr 12,22-24
24 Ecl 4,10
25 Ecl 4,12
26 Ecl 4,11
27 Ecl 4,11-12




Kezdőlap