[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CXV.]

De sanctis confessoribus doctoribus communis sermo primus

Te Deum laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi. Dan. II. 1 et ad laudem ac gloriam huius sollemnitatis. (A)

Haec verba optime potest dicere Sancta Ecclesia laudando Deum pro illuminatione sua per sanctos doctores, et pro stabilitate sua in fide vera contra omnes impugnationes diaboli. Nam diabolus triplici conamine vel certamine nisus est fidem expugnare catholicam. Primo per potentiam tyrannorum, contra quam misericors Deus misit apostolos martyres, qui eos superarent per patientiam. Secundo per sapientiam philosophorum et falsam doctrinam haereticorum ac vitam simulatam malorum Christianorum. Contra quos misericors Deus misit sanctos confessores et diversos doctores ac ordines religiosorum pro illuminatione Ecclesiae per eorum praedicationem et doctrinam ac sanctam vitam, ut illi confundantur et confutarentur in sua sapientia falsa. Unde Christus dixerat Luc. XXI.: Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non possunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
2 Tertio per apparentiam falsorum miraculorum, quod praecupue erit tempore Antichristi, et tunc mittet Enoch et Eliam cum miraculis verissimis ad confutandum, ut scribitur Apo. XI. Quia ergo misericorditer Deus per doctores subvenit Ecclesiae, potest dicere: Te Deum laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi. Item haec verba optime potest dicere etiam iste sanctus doctor, cuius hodie festum agimus, quia ei Deus dedit sapientiam, dedit etiam fortitudinem contra omnia temptamenta mundi, carnis et diaboli, ut vinceret, pro quibus nunc gaudens in caelo potest dicere: Te Deum laudo, quia sapientiam et fortitudinem etc. In quibus verbis iste sanctus commendatur de tribus, de quibus laudat Deum, secundum quod haec tria dona a Deo accepit et gratias agit.
· Primo de dono verae sapientiae, ibi: Sapientiam dedisti mihi
· Secundo de dono firmae perseverantiae, ibi: et fortitudinem
· Tertio de dono aeternae gloriae, ibi: dedisti mihi, scilicet ad consequendam gloriam (B)
Circa primum de dono verae sapientiae aliquas quaestiones pertractemus pro aedificatione populi.
· Prima quaestio de eius quidditate
· Secunda de eius varietate
· Tertia de eius pretiositate
Prima quaestio, quid sit ipsa vera sapientia, de qua sancti commendantur in Scriptura. Ad quod respondetur, quod ut ait Augustinus XIV. De Trinitate, philosophi sic eam diffinierunt: Sapientia est divinarum humanarumque rerum cognitio cum studio bene vivendi ordinata vel coniuncta. Ex qua diffinitione colligitur, qualis homo possit dici vere sapiens, quia primo ille, qui cognoscit Deum per veram fidem. Unde Augustinus in Meditationibus: Absque te, Domine, sapere est desipere, te vero nosse est perfecte scire. Secundo ille dicitur vere sapiens, qui se et suam salutem quaerere novit, ideo dicitur: humanarumque rerum cognitio. Unde Glossa super Ps. CXVIII. dicit: Primo corrigenda est ita, nam initium sapientiae timor populi. Deinde sic quaerenda est sapientia, scilicet in qua consistit salus vera, Augustinus in Soliloquiorum: Ora quam brevius potes: noverim te (Domine), noverim me. Tertio ille dicitur vere sapiens, qui cognoscens Deum et se bene vivit. Unde additur: studio bene vivendi ordinata. Unde Bernardus super Cantica sermone I.: Non aliud est vera et consummata sapientia, quam declinare a malo et facere bonum. Haec ille. Talis quippe sapientia multum commendatur Sap. VII.: Infinitus – inquit – thesaurus est hominibus sapientia, quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei.
3 Sed per contrarium omnes, qui tali sapientia carent, stulti reputantur, ut sunt omnes infideles omnesque impoenitentes et peccatores etiam Christiani. Unde Augustinus De vita beata: Si non evitare vis mortem, id est peccatum, cum vitare posses, manifesta stultitia est. Nam quid stultius, quam currere ad Infernum, sicut stultus phreneticus currit ad se perimendum. Prover. I.: Stulti ea, quae sunt sibi noxia, cupient, 4 id est delectabilia peccatorum. (C)
Secunda quaestio: In quibus consistit vera sapientia? Respondet Bernardus, ut notatur li. Originalium dicens: Sapientia quaedam est cordis, quaedam oris, quaedam operis. Sapientia cordis consistit in poenitudine, id est poenitentia peccatorum praeteritorum, in contemptu mundanorum delectabilium, in desiderio aeternorum praemiorum. Item sapientia oris est, si sit in ore confessio propriae iniquitatis, gratiarumactio et vox laudis et sermo aedificationis. Denique sapientia operis est, si conversaris continenter, patienter et oboedienter. Haec Bernardus. Ad haec canit de confessoribus Ecclesia illud Ps. XXXVI. in introitu missae dicens: Os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium, lex Dei in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus eius.
5 In quibus verbis ponuntur quattuor commendationes iusti et sapientis hominis. Prima cum dicitur: Os iusti meditabitur sapientiam. Ibi secundum doctores os iusti accipitur pro cordis concordantia, quia in homine iusto os et cor per omnia concordant, quia ergo iustus homo veritatem sectatur in corde et ore, non sicut mendaces vel deceptores, qui aliud gerunt corde, quam proferunt ore. Ideo dicitur, quod iustus ore meditatur sapientiam, id est occupatur circa salutifera et divina corde meditando et ore loquendo. Secunda commendatio iusti et sapientis in hoc ponitur, quod lingua eius loquetur iudicium, id est verba iudicii futuri saepe recogitat et loquitur, et ob hoc verba sua iudicio rationis ponderat, ne peccet, sciens, quod rationem redditurus est in iudicio de omni verbo et cogitatu otioso, Matth. XII. 6 Sicut in exemplo legimus, quod sic faciebat beatus Hieronymus, qui dixit: Sive comedam, sive bibam, sive aliud faciam, semper videtur in auribus meis resonare illa tuba terribilis: Surgite, mortui, venite ad iudicium. Tertia commendatio de hoc, quod lex Dei in corde ipsius, scilicet per recogitationem, quomodo illam per omnia impleat. Quarta ponitur de hoc, quod non supplantabuntur gressus eius. (D)
Ubi advertendum, quod spiritualis gressus hominis supplantatur, id est decipitur a diabolo pluribus modis, a quibus cavet se iustus et sapiens homo diligenter. Primo quando homo multum laborat pro temporalibus, et nil facit vel modicum pro salute animae. Talis in morte sua invenit se deceptum et errasse. Sap. V.: Erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non illuxit nobis, quid profuit nobis superbia aut divitiarum etc.
7 Secundo quando homo multa bona facit, sed in peccato mortali, quae mortua inveniuntur et supplantata. Apoca. III.: Nomen habes, quod vivas, et mortuus es. 8 Tertio quando post multa opera viva convertit se homo ad peccandum, et sic omnia perdit. Ezech. XVIII.: Si averterit se iustus a iustitia sua, et fecerit iniquitatem, omnes iustitiae, quas fecerat, non recordabuntur. 9 Quarto quando quis post multa bona circa finem vitae vel in morte cadit a gratia Dei et sic moritur. Ps.: Mors peccatorum pessima. 10 Nam Gen. III. dicitur de diabolo: Tu insidiaberis calcaneo eius, 11 id est vitae termino hominis. Ad propositum: Hic sanctus habuit sapientiam cordis, oris, operis per omnia perfecta, ideo de eo bene dicitur: Os iusti etc. (E)
Tertia quaestio, utrum donum sapientiae sit pretiosissimum et maius, quam charitatis donum. Ratio quaestionis, quia Sap. VII. scribitur, quod sapientia omnium bonorum mater est,
12 et omne aurum in comparatione illius arena exigua est. 13 Et iterum: Infinitus enim thesaurus est hominibus. 14 Et infra: Neminem enim diligit Deus, nisi qui cum sapientia habitat, est enim pretiosior sole et regnis et sedibus. 15 Ex quibus videtur, quod omnia dona praecellit, etiam charitatis. Sed in contrarium est dictum Augustini, quod allegatur a Magistro li. I. dist. XVII., quod scilicet in divinis donis nil maius est charitate. Est enim excellentissimum donum, quod solum dividit inter filios regni et filios perditionis. Haec Augustinus XV. De Trinitate. Videtur ergo, quod sapientia inferior sit charitate. Respondetur secundum Bonaventuram super primo dist. XVII. inter quaestiones circa litteram, quod tenendum est inter dona divina esse maximum donum charitatis, ut dicit Augustinus supra, quia charitas plus habet in se de ratione bonitatis sive de ipsa bonitate, quam dona alia loquendo praecise, id est separando sapientiam a charitate. Unde Ambrosius li. de sapientia dicit: Friget sapientia sine gratia, quae idem est, quod charitas secundum Scotum. Subdit Bonaventura: Quaedam enim sunt – inquit – dona, quae sunt sine charitate, ut fortitudo, pietas, scientia, intellectus etc., et certum est ista dona minora esse charitate. Quaedam autem sunt dona, quae praesupponunt charitatem, sicut donum sapientiae. Charitas enim est, quae dat sensum gustui, ut sapiant ei bona aeterna. Ideo Bernardus super Ps. „Dixit insipiens etc.” 16 ait: Initium sapientiae timor Domini, consummatio autem est amor, media vero spes sibi vendicat. Haec Bernardus. Concludit ergo Bonaventura, quod sapientia per se, id est sine charitate minus bona est, sed prout includit in se charitatem. Sic de ea accipienda sunt ea, quae scribuntur Sap. VII., ut dictum est supra in obiectione. Et sic illa solvuntur, quod sapientia charitati coniuncta infinitus thesaurus est hominibus, et neminem diligit Deus, nisi qui cum sapientia habitat, scilicet coniuncta charitati. Exemplum de Salomone sapientissimo, qui postquam cecidit a charitate per amorem mulierum, damnatus est, ut tenetur communiter a doctoribus. Et sic patet. Unde exemplo huius sancti doctoris, o homo, elige tibi sapientiam cum charitate. (F)
Circa secundum de perseverantia sapientiae quaeritur: Qualibus signis cognoscitur quis in vera sapientia permanere, nec ad stultitiam declinare? Hoc quippe scire Christiano est utile, ne labatur, quia nimirum sunt: Primo quidam Christiani, qui toto tempore vitae in stultitia permanent brutali carnis desideria sectando. Contra quos Ps.: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum, id est appetitum sensualium, constringe, qui non approximant oboediendo. Nam multa flagella peccatoris,
17 scilicet impoenitentis. Secundo sunt alii partim sapienter et rationabiliter, partim stulte viventes, ut hi, qui bona facientes vitia quoque facere non desistunt. Contra quod Deut. XXII. praecipitur in figura: Non seres vineam tuam altero semine, 18 id est in cultu boni operis non seres malitiae semen, quod est peccatum. Sequitur: Non arabis in bove simul et asino. 19 Ubi Lyra et Franciscus de Mayronis ac communiter doctores intelligunt prohibitum esse sapientem et sapientiae opera simul cum stulto et eius operibus copulari vel coniungi. Nam bos propter maturum incessum sapientem significat mature in actibus procedentem, sed asinus significat stolidum. Tertio sunt alii, qui licet multum sapientes fuerint, tamen deciderunt ad maximam stultitiam, ut fuit Samson, Salomon corrupti amore mulierum. Item Aristoteles, Alexander Magnus et multi huiusmodi. Item inter sanctos etiam patet de Nicolao advena Antiocheno Act. VII. 20 et Apoc. II. Item de Iuda, qui Christum tradidit. Propterea advertamus signa sapientiae, et per contrarium signa stultitiae, ut ista respuentes et discernentes illa eligamus. Ubi advertendum secundum Franciscum de Mayronis, plurima huiusmodi signa in sermone de doctoribus assignantur, e quibus aliqua accipiamus. Primum signum est animi fixum propositum in constantia, hoc quippe est in bono signum sapientiae, si homo in proposito sancto est constans et stabilis, quia propositum sapientis firmatur a recta ratione, regula autem rectae rationis non est de facili mutabilis. Ideoque quando aliquos videmus multum instabiles, statim arguimus esse stultos, sicut illos, qui quotidie mutant opinionem, non dicimus scientes, nec in scientia firmos. Hinc Ecci. XXVII.: Homo sanctus in sapientia manet sicut sol (scilicet qui lumen non mutat). Nam stultus ut luna mutatur. 21 Et patet de vagabundis, qui stulti reputantur merito propter crebram mutationem. Secundum est boni operis intentio recta. Sicut enim stultus est, qui aurum dat pro luto, sic qui bona facit pro laude humana et non propter Deum. Hugo De arca li. IV.: Qui sapientiam et eius opera pro humana laude quaerit, similis est Iudae proditori, qui Christum pro terrenis vendidit. Unde hypocritae dicuntur stulti a Christo, ut habetur Lu. XI.: Pharisaei stulti, quod de foris est, mundatis, intus pleni iniquitate. 22 Revera stulti sunt omnes vani gloriosi, quia magno labore, quo exsudant, adquirunt Inferni poenas, quo facto bona intentione possent adquirere caeleste praemium. Item quia tales insequuntur umbram, quae fugit se insequentem, et sequitur fugientem; sic gloria, ut dicit Bernardus. Tertium consultatio exquisita. Nam prout Salomon dicit Prover. XII.: Via stulti recta in oculis eius, qui autem sapiens est, audit consilia. 23 Nam multa salus, ubi multa consilia. Eiusdem ca. XI. 24 Unde fatui reputantur, quando aliqui sine exspectata deliberatione festinanter dant sententiam in iudicio. (G)
Quaeritur hic: Qualiter cognoscitur quis sapienter se regere in consilio. Respondetur secundum Franciscum de Mayronis: praecipue per tria signa. Primum est, si consilium plenarie audit, etiam si non sit secundum suum votum vel voluntatem. Unde Roboam stultus est reputatus, qui noluit audire consilia seniorum, qui licet non secundum suum votum dabant consilium, tamen erat sanius, quam consilium iuniorum, quo deceptus est, III. Regum XII. Hinc Prover. XV.: Stultus gaudet de stultitia, et dissipantur cogitationes, ubi non est consilium, ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.
25 Haec ibi. Et hoc etiam si ipsorum consilia sint contraria, quia ex contrariis eliciuntur saepe saniora consilia. Secundum signum, si quis in consilio incitatus passione non respondet, antequam audiat. Proverb. XVIII.: Qui prius respondet, quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum. 26 Tertium signum, si bona consilia perficit. Proverb. XIII.: Inter superbos semper iurgia sunt; 27 qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. Quartum signum dissimulatio iniuriae in patientia. Proverb. XXII.: Qui dissimulat iniurias, callidus, id est sapiens est. 28 Unde stultus reputatur, qui malum pro malo reddit, vel ira fervidus passionem sequitur. Prover. XIV.: Impatiens operatur stultitiam. 29 Cassiodorus super Ps. VI.: Sapientia non potest nisi apud quietos atque inturbatos animos inveniri et conservari. Item Bernardus super Cantica sermone LXXXVI. dicit: Ad virtutes pertinet tribulationes fortiter sustinere, ad sapientiam in tribulationibus gaudere, patet hoc in apostolis. Hinc Haymo super Apoc.: Opera et labores communia sunt bonis et malis, patientia singulare munus est electorum. Quintum est expiatio peccati in vera poenitentia. Unde quando homines laetantur in peccatis et pravis operibus, insipientes reputantur, sicut pecora lascivientia. Eccs. VII.: Cor stultorum, ubi laetitia, scilicet in rebus pessimis. Cor sapientum, ubi tristitia, 30 scilicet poenitentiae verae. Bernardus: Invenisti plane sapientiam, si prioris vitae peccata defleas. Nam sapere malum est desipere. (H)
Quaeritur: Unde est, quod homines solent ridere magis de his, quae pertinent ad stultitiam, quam de sapientia? Respondetur secundum Franciscum de Mayronis ubi supra: Quia hoc est communiter naturale, ut videlicet inimicus laetetur de irrisione et contumelia sui inimici, sed quia caro est inimica animae, Ro. V., ergo carnales rident de stultitia, quae est contumelia rationis. Sextum signum est futurorum praecogitatio frequentata. Unde Eccs. II.: Sapientis oculi in capite eius, stultus in tenebris ambulat.
31 Idcirco quanto quis sapientior, tanto magis dicitur oculatus, quia providentiam habet circa futura. Unde I. Metaphysicorum: Sapientis est praevidere futura, scilicet praecavendo pericula. Hinc stulti reputantur, qui non praevident nec praeparant se ad futuram mortem et iudicium. Deut. XXXII.: Gens absque consilio et prudentia, utinam saperent et intelligerent et novissima providerent. 32 Septimum est gravitas et moderatio in loquela. Proverb. XXVII.: Qui moderatur sermones suos, prudens est, stultus si tacebit, sapiens reputabitur. 33 Unde Solon philosophus cum taceret, interrogatus, utrum stultus esset, quia sic taceret aliis loquentibus, respondit: „Nullus stultus tacere potest.” Octavum est humilitas in animo radicata, Prover. XI.: Ubi humilitas, ibi sapientia. 34 Nam omnis superbus stultus est, quia credit de se, quod non est, et se decipit, ut dicit Gregorius li. Moralium XXVIII. Proinde stultus sapientior sibi videtur, Prover. XXVI. 35 Nonum inclusio secreti custodita, Prover. X.: Sapientes abscondunt scientiam, id est quod sciunt secreto, os autem stulti confusioni proximum est. 36 Ecci. XX.: Homo sapiens tacebit usque ad tempus. 37 O ergo homo, observa haec, si vis fore vere sapiens, beatus iste doctor haec servavit, ergo etc. (I)
Circa tertium de gloria caelesti doctorum communis est sententia theologorum, quod ipsis ultra auream gloriam, scilicet essentialem debetur aureola, quae comparatur stellae, Dan. XII.: Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiuntur, multos quasi stellae etc.
38 Quaeritur ergo, qualibus doctoribus debetur aureola. Respondetur secundum Antoninum in III. parte tit. XXXI. et concordanter alios doctores, quod primo debetur praelatis, qui ex officio habent praedicare vel docere subditos, si tamen actu doceant vel praedicent, alioquin aureola eis non dabitur. Secundo consimiliter debetur magistris in theologia actu docentibus ea, quae pertinent ad salutem. Unde nec medicis doctoribus, nec physicis, nec poetis, nec iuristis aut legistis, immo nec theologis docentibus physicam vel ea, quae non sunt pertinentia ad salutem, dabitur aureola, nisi prout illis utuntur ad declarationem theologiae, sicut Paulus utebatur dictis poetarum praedicando. Nam aureola ista debetur doctoribus eo, quod daemones non solum a se, sed etiam a cordibus aliorum expellunt, quod fit per doctrinam Sacrae Scripturae, ergo etc. Tertio debetur praedicatoribus quibuscumque actu praedicantibus, scilicet ad salutem pertinentia, dum tamen sint missi, alias non. Quarto omnibus scribentibus compilando sacram doctrinam, et etiam generaliter omnibus docentibus sive scripto, sive verbo, legendo vel praedicando, dum tamen publice et debito fine ac intentione, unde fraternae corrigenti solum non debetur aureola, nec etiam docenti vel praedicanti propter vanam gloriam aut propter lucrum temporale, quia ut sic non sunt meritoria vitae aeternae, nec aureolae. Beatus autem iste doctor pro Deo perfecta sanctitate docuit et praedicavit, ergo bene aureolam meruit. Rogemus ergo Christum, ut eius meritis det nobis gratiam etc.




1 Dn 2,23
2 Lc 21,15
3 Sap 7,14
4 Prv 1,22
5 Ps 36,30-31
6 Cf. Mt 12,36
7 Sap 5,6-8
8 Apc 3,1
9 Ez 18,24
10 Ps 33,22
11 Gn 3,15
12 Sap 7,12
13 Sap 7,9
14 Sap 7,14
15 Sap 7,8
16 Ps 13,1; Ps 52,1
17 Ps 31,9-10
18 Dt 22,9
19 Dt 22,10
20 Act 6,5
21 Sir 27,12
22 Cf. Lc 11,39
23 Prv 12,15
24 Prv 11,14
25 Prv 15,21-22
26 Prv 18,13
27 Prv 13,10
28 Prv 12,16
29 Prv 14,17
30 Ecl 7,5
31 Ecl 2,14
32 Dt 32,28-29
33 Prv 17,27-28
34 Prv 11,2
35 Cf. Prv 26,16
36 Prv 10,14
37 Sir 20,7
38 Dn 12,3




Kezdőlap