[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CXVI.]

De confessoribus doctoribus
Sermo secundus

Beatus homo, qui in sapientia morabitur, et qui in iustitia meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei. Ecci. XIV. 1 et ad laudem huius sancti doctoris festivitatisque eius. (A)

In quibus verbis hic sanctus doctor commendatur primo quidem de divinorum et salubrium cognitione, cum dicitur: Beatus homo, scilicet in spe, qui in sapientia mor[ab]itur, scilicet cognoscendo ea, quae sunt Dei et salutis aeternae, quorum cognitio dicitur sapientia, id est sapida scientia secundum Bernardum, quia bene sapit per amorem rectum. Sed quoniam ut Gregorius ait: Probatio dilectionis est exhibitio operis, ideo secundo commendatur de boni operis actione, cum additur: et qui in iustitia meditabitur. Bernardus: Iustitia est, qua redditur unicuique quod suum est, scilicet Deo amor, timor et honor, et proximo superiori oboedientia, aequali benivolentia, inferiori correctio et gubernatio debita. Tertio commendatur de sanctitatis cogitatione et conservatione, cum dicitur: et in sensu. Lyra: id est sensate cogitabit circumspectionem Dei, id est, quod Deus circumspicit omnia, et sic prudenter cavet ab omni offensa. In his ergo debemus hunc sanctum imitari, ut possimus ad eius gloriae participationem pervenire. Nam beatus talis homo, qui scilicet in sapientia morabitur. Ex quo itaque in istis verbis commendatur iste sanctus doctor praecipue de cognitione divinorum per veram sapientiam et in exemplum de hoc nobis proponitur, ideo tria mysteria de hoc notabimus.
· Primo de exercitio verae cognitionis, ibi: Beatus, qui in sapientia
· Secundo de documento cautae provisionis, ibi: in iustitia meditabitur
· Tertio de cogitatu divinae circumspectionis, ibi: in sensu cogitabit (B)

Circa primum de exercitio verae cognitionis quaeritur: Qualia debet Christianus pro sua salute cognoscere et in illis sapienter se exercitare? Ad quod respondetur, quod potissime sunt septem cognoscenda ad salutem valde necessaria homini Christiano.
· Primo debet quis cognoscere ea, quae sunt extra nos
· Secundo ea, quae sunt intra nos
· Tertio quae sunt contra nos
· Quarto quae sunt iuxta nos
· Quinto quae sunt infra nos
· Sexto quae sunt ante nos
· Septimo quae sunt supra nos
Primo Christianus debet sapienter cognoscere exemplo sanctorum ea, quae sunt extra nos, ut sunt omnis bona mundialia transitoria, ut sciamus ea non esse nostra, et ideo contemnamus tamquam aliena nobis non permansura. Nam dicit Apostolus I. Tim. VI.: Nil intulimus in hunc mundum, haud dubium, quia nec auferre possumus, habentes ergo alimenta et quibus tegamur, his contenti simus.
2 Unde Bernardus: O filii hominum, genus avarum, quid vobis cum auro et argento, quae nec vera bona sunt, nec vestra sunt. Nam quid est aurum, nisi terra rubea, quid argentum, nisi terra alba. Sed quid fecit ea pretiosa, nisi filiorum Adam avaritia, quae si non esset, vere pretiosa non esset. Denique si vestra sunt, tollite ea hinc vobiscum. Nam revera sicut nil intulimus in hunc mundum, ita nil auferre possumus. Item idem Bernardus in Meditationibus: Tu homo quem fructum exspectas ex caducis bonis mundi huius, cuius fructus ruina, scilicet peccati, cuius finis mors amara, scilicet spolians omnia et aliis relinquens, cuius casus non nisi damnatio et supplicia aeterna; utinam saperes et intelligeres ac novissima provideres. Merita ergo haec terrena sunt contemnenda ac pro adquirendis nostris hereditariis bonis, scilicet caelestibus distribuenda, quia ob hoc sunt nobis accommodata a Deo ad tempus. Hinc Christus Lucae XVI. dicit: Si in alieno, id est in temporalibus fideles non fuistis, scilicet bene dispensando, quod vestrum est, id est bona spiritualia et caelestia, quae quidem nostra sunt, quia ad ea sumus creati, et non possunt auferri a nobis nolentibus, quis dabit illa vobis, 3 quod dicit: non potestis illa adquirere, nisi ista contemnatis. (C)
Ad id exemplum: Dicit namque Philosophus li. De animalibus, quod animalia, quae respectu sui corporis habent cor magnum, sunt multum timida, ut lepus et cervus, quia calor et sanguis non sufficit tam magnum cor confortare. Sic spiritualiter homines habentes magnum cor ad exteriora mundialia diffusum timorem habent damnationis, quia ut Bernardus ait: Angustum est cor hominis, Deum et diabolum simul capere non sufficit, contemne ergo diabolum, ut Deum habeas.
Secundo Christiana sapientia debet cognoscere ea, quae sunt intra nos, scilicet conscientiam saepe examinando. Item peccata commissa poenitentiam agendo. Unde Bernardus dicit: Initium salutis est cognoscere seipsum. Idem in Meditationibus: O homo, cognosce teipsum, quia hoc multo melius est, quam cognoscere cursus siderum et vires herbarum et naturas animalium. Nam etsi omnium caelestium et terrestrium scientiam haberes, parum tibi prodest, dum ignoras teipsum, quia sic impoenitens peribis. Denique debet Christianus in se cognoscere vitiosos mores et passiones, ut illos exstirpet, quia per illas perire habet. (D)

Quaeritur ergo: Unde adveniunt nobis mores vitiosi et passiones, et quomodo debeamus remedia providere contra eos? Respondetur secundum Gregorium Nicenum in Hexaemeron dicentem: Vitiosi mores et passiones tribus de causis nobis adveniunt. Primo ex mala educatione. Secundo ex mala corporis habitudine. Tertio ex vitio ignorantiae. Sed quomodo curantur, subdit infra dicens: Curantur autem mali mores bona consuetudine, et mala habitudo bona exercitatione, et ignorantia studio disciplinae. Haec ille. Nota ergo, quod dicit: quia passiones et mores vitiosi proveniunt ex mala educatione. Nam scribitur Prover. XXII.: Adolescens iuxta viam suam graditur, et cum senuerit, non recedet ab ea.
4 Unde Hieronymus in epistola ad Athletam dicit: Graeca narrat historia Alexandrum numquam paedagogi sui moribus et incessu ac vitiis potuisse carere, quibus adhuc parvulus fuerat infectus. Sed haec curari possunt bona consuetudine – inquit; quia Bernardus etiam dicit, quod sicut clavus clavo tunditur, scilicet et de foramine eicitur, sic consuetudo, scilicet mala consuetudine contraria vincitur. (E)
Secundo – inquit – ex mala corporis habitudine adveniunt mores mali et passiones vitiosae, quia ut idem Gregorius Nicenus dicit: Iracundi sunt naturaliter omnes cholerici, utpote accensi sanguinis colerici calore. Sanguineosi autem sunt superbi et luxuriosi ac lascivi naturali inclinatione. Item phlegmatici sunt pigri et somnolenti. Et melancholici sunt tristes, timidi et cupidi. Sed sanantur istae habitudines – inquit – bona exercitatione. Nam qui se sentit inclinatum ad luxuriam, debet se exercitare circa ieiunia et corpus castigare. Qui ad avaritiam, debet se exercitare circa elemosynas. Qui ad superbiam, debet circa humiles orationes. Qui ad torporem et pigritiam, circa debita opera bona. Et sic secundum physicorum dictamina, ut Gregorius ait, contraria contrariis curantur. Tertio dicit ex ignorantia, ex inscientia enim malae diiudicationes inexcogitato animo innascuntur, ut extimet mala esse bona, et bona mala. Haec Nicenus. Unde homo debet esse circumspectus, ut sic sciat, quae sunt intra nos.
Tertio debet Christianus cognoscere ea, quae sunt contra nos, ut illa cavere studeamus, haec sunt caro, mundus et diabolus. Bernardus: Tres hostes habemus praecipuos, qui semper nobis in via Dei adversantur, mundus, caro et diabolus. Hinc etiam I. Ioh. II.: Omne, quod est mundoLyra: id est in hominibus mundanis –, est concupiscentia carnis,
5 quae est in voluptuosis, et concupiscentia oculorum, quae scilicet est mundanae cupiditatis, et superbia vitae, quae est diabolicae ambitionis.
Quarto ea, quae sunt iuxta nos, id est proximos, ut illos sicut nosmetipsos diligamus, etiam inimicos. Unde Matth. XXII.: Diliges proximum tuum, sicut teipsum. 6 Et Matth. V.: Diligite inimicos vestros, ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est. 7 (F)
Sed tu, homo, dicis: Quare debeo diligere eum, qui me odit? Respondetur secundum Augustinum et doctores, quod diligere debes primo, quia Deus praecepit, et sic propter Deum teneris diligere et in Deum ac secundum Deum et iustitiam, id est ut in peccatore licet peccatum odias, tamen naturam diligas. Sicut in homine in stercoribus iacente hominem diligo et foveo pro Deo, tamen stercus abomino, emundo et prohibeo. Secundo diligere debes propter animae tuae salutem, ne odiendo illum propriam animam occidas. I. Ioh. III.: Qui odit fratrem suum, homicida est, et manet in morte.
8 Ad id exemplum est, nam Philosophus IX. li. Ethicorum quaestionem talem disputat: Utrum homo virtuosus habens amicum, si efficiatur malus, debeat illum dimittere et amicitiam dissolvere? Cum enim virtuosus non debet amare nisi bonum et virtuosum, quomodo ergo amicitiam debeat servare ad talem malum factum. Et respondet dicens, quod si ille est a malitia irrevocabilis, dissolvenda est illius amicitia, alioquin non. Et ponit exemplum, quod sicut quando amicus tuus perdit pecuniam, non deseris eum, sed iuvas ad requirendum, ita multo magis cum amicus perdit virtutem, iuvandus est ad recuperandum. Mat. XVIII.: Si peccaverit frater tuus, corripe eum. 9
Quarto ea, quae sunt infra nos, id est supplicia infernalia, ut timeamus, quia Christo teste ibi erit fletus et stridor dentium perpetuo, Mat. XIII. 10
Sexto quae sunt ante nos, scilicet mortem et iudicium, unde Beda: Certum est, quod morieris, incertum est, quando aut quomodo aut ubi, quoniam ubique te mors exspectat, tu quoque si sapiens fueris, ubique eam paratus exspectabis. Debet ergo homo hoc recognoscere, quia ut de poenitentia dist. VII. § ultima dicit Cyprianus: Non est dignus in morte accipere solatium, qui se non cogitavit moriturum. Haec ibi. Nam et Bernardus in epistola dicit: Mors iusti pretiosa et bona propter requiem, melior propter securitatem, optima propter perpetuam beatitudinem. Econtra mors peccatorum mala in privatione bonorum mundi, peior in amara separatione animae, pessima in vermis et ignis perpetua duplici contritione. Haec ille. Ideoque prudenter recognoscere debemus, ne pereamus. (G)
Sed quoniam plures obiciendo dicere solent: Quis post mortem rediit aut venit de futura vita, qui certos nos facere posset, aut de iustorum beatitudine aut de malorum damnatione? Item quaerere etiam quis posset, numquid bonum esset et licitum aliquem morientem convenire et requirere, quod sibi revelet statum suum post mortem, aut aliqua de futura vita. Ad haec respondetur ergo, quod infallibili et indubitabili certitudine omnia dictamina Scripturae sunt nobis tradita a testibus infallibilibus de futura vita advenientibus, scilicet ab angelis revelantibus prophetis et sanctis patribus, immo ab ipso Spiritu Sancto et a Dei Filio Christo Iesu. Nam Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines, II. Pe. I.
11 Et per vera miracula a solo Deo facta confirmata, qui non potest falli nec fallere, ut dicit Anselmus. Denique secundum Thomam in Quodlibeto et concorditer fratrem Angelum de Clavasio: Si quis statum futurae vitae a moriente requirat ex infidelitate vel dubitatione fidei, hoc omnino non licet, quia ut habetur per Augustinum extra de here. c. [„Dubius”]: Dubius in fide infidelis est, alias ex pietate licet, dummodo hoc subintelligatur: ’si Deo placuerit’. Et sic patet.
Septimo quae sunt supra nos, debemus recognoscere, scilicet Deum et caelestem beatitudinem, quia ut Chrysostomus ait, sine vera Dei cognitione omnis homo tamquam pecus est. (H)
Circa secundum de cauta provisione quaeritur: Unde est, quod homo non praevidet, nec meditatur caute ea, quae sunt suae salutis necessaria, nec cognoscit? Nam hoc scire est utile, scilicet unde hoc causatur, ut sciamus evadere. Ad quod respondetur, quod sicut in corporalibus septem modis impeditur quis a vera cognitione alicuius, sic in spiritualibus. Primo per abnegationem et carentiam sensus naturalis, ut patet in caeco nato, qui nescit iudicare de coloribus, nec somniare de eis, et in surdo naturaliter a principio sui ortus, qui nescit sonum. Sic spiritualiter homo totaliter carnalitati a principio assuefactus et non habens sensum spiritus impeditur, ne caelestia cognoscant[ur], I. Cor. II.: Animalis homo non percipit ea, quae sunt Spiritus Dei.
12 Et Oseae V.: Spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. 13 Secundo impeditur cognitio vera per deceptionem perceptionis sensualis, sicut magici et daemones faciunt, ut sensus illudantur. Item baculus mediatim positus in aqua videtur fractus, et naviganti in flumine videtur portus contra ascendere. Sic spiritualiter homo errore diabolico vel phantasiis deceptus falso Scripturarum intellectu non cognoscit salutifera vere et peribit. Baruch III.: Quoniam non habuerunt sapientiam, scilicet veram, perierunt propter insipientiam. 14 Sic peribunt aeternaliter omnes haeretici, ut dicit Augustinus extra de hereti. ca. Tertio impeditur cognitio vera per debilitationem sensus vitalis, ut patet quando oculi dolent, vel quando quis morti approximat, quod non cognoscit notos. Spiritualiter homo debilitatus delectatione peccati mortalis non sapit ea, quae sunt salutis, sed potius ea sibi placent, quae sunt vitiosa et mortifera. Augustinus: Aegris oculis odiosa est lux, quae puris est amabilis. Idem: Palato infecto non sapit panis, qui sano est delectabilis. Exemplum de manna, Sap. XVI. dicitur, quod habuit omnis saporis suavitatem bonis, 15 sed mali in ea nauseam habebant. Quarto per elongationem situs localis, quia homo non cognoscit multum remota a se. Sic spiritualiter anima consuetudine peccandi a Deo elongata non cognoscit salutifera. Ps.: Longe a peccatoribus salus. 16 Quinto per depressionem torporis somnialis, ut patet per Philosophum de somno et vigilantia dicentem: Somnus est ligamentum sensuum. Spiritualiter sic homo torpens a studio et verbi Dei audientia ignorans manebit, Hieronymus XXXVIII. dist. „Si iuxta” dicit: Qui Scripturas ignorat, Christum ignorat, et a Christo ignorabitur. Item Gregorius ibidem c. „Qui ea” dicit: Stultus in culpa sapiens erit in poena. Sexto per interpositionem obiecti medialis, sicut patet, quod non cognoscimus posita retro parietem. Spiritualiter homo interpositum habet obiectum ad divina, scilicet amorem terrenorum, et ideo caecus manet in terrenis solis, nec videt caelestia, sicut exemplum de talpa. (I)
Unde Augustinus super Ps. LXII. dicit: Omnis, qui contra salutem suam cupit terrena, sub terra est, quia terram super se ponit per amorem, et se sub terra facit, scilicet sicut caeca talpa caelestia non videns terrestria diligit. Septimo impeditur quis a cognitione vera alicuius scilicet per oblivionem notitiae mentalis. Sic spiritualiter homo obstinatus in malo obliviscens Deum, Ps.: Viam pacis non cognoverunt, quia non est timor Dei ante oculos eorum.
17 Idem: Numquid cognoscentur in tenebris, scilicet peccatorum mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis, 18 id est in corde obstinato, etc. O ergo homo, si vis cognoscere ea, quae sunt salutis, abice a te carnalitatis amorem et omnem errorem ac peccati delectationem et pravam consuetudinem, ignorantiam et negligentiam, cupiditatem et obstinatam mentem. Exemplum de sanctis doctoribus et confessoribus aliisque omnibus Christo placentibus, qui videlicet summopere haec vitaverunt, ne a vera sapientia, quae Christus est, aberrarent 19. Et praecipue accipe, o Christiane, exemplum de isto sancto doctore, cuius hodie festum agimus, qui haec impedimenta cavens summe illuminatus exstitit, prosequere legendam. O ergo homo, attende tibi prudenter et provide caute, ut haec impedimenta removeas a te, si vis cognoscere tuam salutem, et non perire. O quam multi per ista pereunt. (K)
Circa tertium de recogitatione divinae circumspectionis et eius proprietatum devoto intellectu quaeritur: Qualia debet Christianus prudenter intelligere de Deo et saepe recogitare? Ad quod respondetur, quod praecipue septem. Primo amoris eius immensitatem, ut videlicet reamemus, I. Ioh. IV.: Diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos.
20 Augustinus: Si piget amorem impendere, pudeat saltem amorem non rependere, scilicet pro Dei amore. Secundo beneficentiae largitatem, scilicet ut gratias agamus, quia omnia bona ab ipso habemus, et etiam nosmetipsos. Bernardus super Cantica: Oportet hominem gratiosum esse, quia libenter dona multiplicantur, ubi priora bene salva et grata videntur. Haec ille. Tertio clementiae infinitae pietatem, ut de eius misericordia non desperemus, si poenitentiam egerimus. Ps.: Multa flagella peccatoris, scilicet impoenitentis erunt in Inferno, sperantem autem in Domino misericordia etc. 21 Et Ezech. XVII.: Quacumque hora ingemuerit homo, scilicet poenitens, non etc. 22 Quarto divinam eius voluntatem, ut eam impleamus, quia Christus dicit Matth. VII.: Non omnis, qui dicit mihi: domine, domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum. 23 Impleamus ergo Dei mandata. Matth. XIX.: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. 24 Quinto aequitatis et iustitiae rigorositatem, ut eius iudicia timeamus et offensas caveamus, alioquin ut Ps. dicit: Cognoscetur in futuro Dominus iudicia faciens operibus manuum suarum, comprehensus est peccator. 25 Sexto fidelitatem promissionis et veritatem ut caelestem beatitudinem, quam promisit, inquiramus, et de assequendo confidamus. Ps.: Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. 26 Septimo gloriae eius incomprehensibilem maiestatem, ut ipsum Deum super omnia desideremus, honoremus, et debito cultu latriae adoremus. Unde Ps.: Venite, adoremus Dominum, iubilemus Deo salutari nostro, praeoccupemus faciem eius in confessione, et in psalmis iubilemus ei. Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos etc. 27 Beatus iste doctor haec omnia diligenter intellexit et cogitavit, sicque Deum perfecte amare studuit. Rogemus ergo Dominum Iesum, ut eius meritis et precibus det nobis gratiam et tandem gloriam. Amen.



1 Cf. Sir 14,22
2 I Tim 6,7-8
3 Lc 16,12
4 Prv 22,6
5 Lc 16,12
6 Mt 22,39
7 Mt 5,44-45
8 I Io 3,15
9 Mt 18,15
10 Mt 13,42; 13,50
11 II Pt 1,20
12 I Cor 2,14
13 Os 5,4
14 Bar 3,28-29
15 Sap 16,20
16 Ps 118,155
17 Ps 13,3
18 Ps 87,13
19 Editio: oberrarent
20 I Io 4,19
21 Ps 31,10
22 Cf. Ez 18,22
23 Mt 7,21
24 Mt 19,17
25 Ps 9,17
26 Ps 144,13
27 Ps 94,1-3




Kezdőlap