[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CXX.]

De sanctis virginibus vel mulieribus communis sermo secundus

Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Matth. XXV. 1 et in evangelio hodiernae festivitatis. (A)

Item aliud ex Veteri Testamento: Veni de Libano, sponsa mea, veni, coronaberis. Can. IV.
2 Sicut Ecclesia canit: Sponsus virginum Christus est et omnium etiam sanctarum animarum, et ipsa anima casta sponsa Christi est. Ideo canitur in officio: Veni, sponsa Christi, accipe coronam, quam tibi Dominus praeparavit in aeternum. Et hoc potest esse thema. Ex quibus monstratur mira Dei nostri Christi Jesu dignatio et charitas erga castam animam, quia non solum eam accipit in famulam, sed et in sponsam tantus rex omnium regum, scilicet Christus. De hoc Bernardus super Cantica: Quis digne cogitare poterit, quanto affectu nos diligit Christus, ut animam nostram in sponsam elegerit. Idem: O anima mea, unde tibi haec gratia, ut dicaris sponsa Christi, et non ex nostris meritis, sed ex flagrantia suae charitatis. Haec Bernardus. Ut igitur anima nostra digne dici mereatur Christi sponsa, imitemur sanctitatem beatae N., cuius festum celebramus, ut eius exemplo coronam mereamur in caelo. Iuxta haec quoque verba audire mereamur in hora mortis vocem angelorum invitando nos ad patriam dicentium: Ecce sponsus Christus venit, exite obviam ei, ut suscipiat vos in caelestem aulam. Et iterum audiamus Christum dicentem: Veni, sponsa mea, veni, coronaberis. Ad honorem ergo huius sanctae N. tria mysteria notabimus prae sermone, secundum quod in verbis promissis de his tribus commendatur et in exemplum proponitur.
· Primo de sponsali dignitate
· Secundo de sponsali amorositate
· Tertio de sponsali coronae gloriositate
Haec clarent ex ipsis verbis thematis. (B)
Circa primum de sponsali dignitate quaestio occurrit: Quare Deus voluit castas animas tali dignitate fore honorandas, ut vocaret eas suas sponsas. Ratio quaestionis est, quia nusquam legitur, quod angelicas creaturas vocaverit Dominus sponsas suas tam expresse, sicut animas. Mirum ergo, quod sic statuit Deus animas hominum tali et tanto dignas fore honore. Ad quod respondetur recolligendo secundum doctores sacros, quod huius rationes sunt plures, quas audiendo gratias agere debemus.
Prima ratio assumptionis, scilicet humanae naturae et unionis, quia Deus, ut scribitur Heb. II., nusquam angelos apprehendit, sed tamen Abrahae etc.
3 Ideo quia pro tali sua charitate nostras animas sponsas voluit vocare, quia eas pluribus modis sibi desponsavit super angelos. Primo desponsavit desponsatione personali uniendo sibi naturam humanam in Christo in unitate personae. Secundo desponsatione sacramentali per signaculum fidei, quod traditur in baptismo, in quo omnes animae desponsantur Christo in fide, sicut praedixerat Dominus Oseae II.: Sponsabo te mihi in fide. 4 Nam in baptismo iuramus Christo fidelitatem tenere abrenunciando Satanae et omnibus pompis eius et omnibus operibus eius, ut patet per Augustinum de consecratione dist. IV. „Prima igitur”, et sic unimur Christo per gratiam. Tertio desponsatione virtuali per castitatem, pietatem, iustitiam, charitatem et alias virtutes. Unde Oseae II.: Sponsabo te mihi in sempiternum in iustitia et iudicio et misericordia. 5 Unde virtuosi ut sunt castitatem vel virginitatem voventes, dicuntur specialius sponsae Christi prae ceteris. Et sic patet, quod merito dicuntur sponsae Christi pro angelis.
Secunda ratio cohabitationis, quia sponsus traducit sponsam et simul cohabitant per totam vitam in dissolubili vinculo matrimonii colligati, Matt. XIX.: Quos Deus coniunxit, homo non separet. 6 Sic Christus animam spiritualiter sibi desponsat et anulo fidei subarrhat, et in mortis hora traducit eam in caeleste habitaculum perpetuo vinculo amoris et divinae unionis beatificandam et cohibitandam decorando corona. Unde sancta Agnes dixit: „Anulo fidei subarrhavit me Dominus meus Iesus Christus, et tamquam sponsam decoravit me corona.” (C)
Advertendum autem, quod sponsa in die traductionis suae, ut decenter obviam suo sponso pracedat, solet quattuor praecipua facere. Sic spiritualiter fidelis et casta anima debet pro tempore mortis facere, ut digne valeat occurrere sponso suo Christo. Primo enim se diluculo praeparat abluendo, et in speculo, si habeat in facie maculas, aspiciendo et extergendo. Sic spiritualiter debet homo aspicere diligenter suae conscientiae speculum, ut se recognoscat. Nam Seneca de naturalibus quaestionibus li. I. dicit: Inventa sunt specula, ut per ea homo ipse se nosceret, qualis est. Multi enim ex hoc primo assequuntur notitiam sui. Haec ille. Sic homo in conscientia se recognoscit, et sic recognoscens debet diligenter poenitentia diluere sordes peccatorum et extergere per confessionem et satisfactionem, alioquin non acceptatur a Christo, nec traducitur in caelum. Apoc. XXI.: Nil coinquinatum intrabit in illud.
7 Et Math. III.: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum. 8 Secundo vestes induit se ornando, sic anima debet virtutum vestimenta induere. Ps.: Astitit regina, id est anima sancta a dextris tuis in vestitu deaurato, scilicet charitatis, circumdata varietate virtutum. 9 Tertio sponsa capillos discriniat crinalibus vel corona decoranda. Spiritualiter capilli significant superfluas cogitationes, quas in tempore traductionis, scilicet in hora mortis debet homo repellere et coronam vel crinale victoriae temptationum assumere. De qua I. Thim. II.: Non coronabitur, scilicet in caelo, nisi quis legitime certaverit. 10 Nam ut dicit Gregorius: In hora mortis subiciet diabolus innumera praestigia et laqueos desperationis et temptationum, quae nisi praemunitus fueris et forti animo restiteris, in aeternum peribis. Quarto anulum subarrhationis accipit suos digitos insigniendo. Sic anima debet subarrhari per gratiam Spiritus Sancti sacramenta, scilicet Eucharistiae et unctionis sacrae debitae suscipiendo. Unde Augustinus li. De visitatione infirmorum dicit: Tu, qui viam universae carnis ingredi festinas, quo visurus es parentes tuos: patriarchas sanctos et fontem beatitudinis, Christum, viaticum Eucharistiae necessarium tibi est, nec unctio praetermittenda est. (D)
Tertia ratio, quare, scilicet Christus, animas voluit sponsas suas nominare, est ratio dilectionis. Nam quaeritur secundum Bernardum super Cantica sermone LXXXIII., utrum et quare Deus plus gaudeat dici Sponsus, quam Dominus vel Pater. Et respondet dicens: Exigit Deus timeri ut Dominus, honorari ut Pater, amari ut Sponsus. Sed in his quid praestat amor – inquit – solus? Nam absque amore timor poenam habet, et honor gratiam non habet. Haec ille. Unde Christus vocat animas humanas nomine sponsae, quia multum gaudet de earum amore. Et propterea Augustinus super Cantica dicit: In temporalibus nulla maior dilectio, quam sponsi ad sponsam (propter hoc enim relinquit homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, ut Scriptura dicit). Subdit Augustinus: Similiter sanctis viris nil dulcius est dilectione et contemplatione Dei. Haec Augustinus. Ex quibus patet, quod Christus ideo sponsum animarum se ipsum nominari voluit, ut ostendat, quia animas multum amat amore summo, et ab eis reamari desiderat secundum Bernardum ubi supra. O ergo Christiana anima, reama Deum pro tali charitate, ut sponsa quatenus gaudere valeas cum Christo beatitudine perpetua. (E)

Circa secundum de amabili sponsa Christi quaeritur: Quales animas amat Christus in sponsas acceptare? Respondetur secundum Bernardum super Cantica sermone XXIII. dicentem: Talem prorsus decet esse sponsam Domini pulchram, eruditam, castam, omni virtute decoratam, desiderantem sponsi praesentiam et gloriam. Ex quibus claret, quod Christus in sua sponsa haec quattuor requirit, id est in anima humana, ut ipsam amet. Primo pulchritudinem, non quidem carnalem, sed spiritualem. De qua Augustinus li. De virginibus dicit: Non quaerit Deus pulchram carnem, sed mentis pulchritudinem et puritatem. Unde haec pulchritudo animae consistit in fide et conscientiae puritate ab omnis peccati macula. Hinc Hugo li. de bono conscientiae dicit: Deus, qui amator est munditiae, cor pollutum peccatis non potest acceptare. Propter hoc etiam canit Ecclesia de sancta Christi sponsa dicens: Pulchra facie, sed pulchrior fide es, beata N., respuens mundum, id est mundi vitia, laetaberis cum angelis, intercede pro omnibus nobis, scilicet ut valeamus te in hoc imitari Deo dante. Et iterum: Specie tua et pulchritudine tua intende prospere, procede et regna, quia sine ista pulchritudine fidei et puritatis non potest homo regnare in caelo.
Secundo requirit Christus in sua sponsa, id est in anima, eruditam mentem et prudentem. Nam nullus homo amat habere sponsam fatuam, quanto magis Christus non vult fatuas, sed prudentes, sic ipse docuit in parabola evangelica Matth. V. dicens: Simile est regnum caelorum decem virginibus, quarum quinque erant fatuae et quinque prudentes.
11 Et dicitur, quod fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum, prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Et tandem concluditur, quod fatuis clausa est ianua, et nec sunt intromissae ad nuptias, sed solae prudentes. Ex quo patet, quod omnis anima fatua refutatur, et a Christo despicitur, quae licet habeat lampadem castitatis, non tamen cum debito oleo. Sed quid per oleum designatur, nisi prudentia lucidae operationis et divinae dilectionis, ut exponunt doctores. (F)
Unde notandum, quod oleum tres habet proprietates prudentiae bene convenientes. Prima est luciditatis, quia oleum est lucidum. Habet ergo oleum, qui cum castitate providet lucida exempla sanctitatis et operis facere. Unde Luc. XII.: Sint lumbi vestri praecincti, id est casti, et lucernae ardentes in manibus,
12 id est operibus exemplaribus. De quibus idem Christus dicit: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant et glorificent etc. 13 Secunda est humilitatis, quia oleum licet lucidum facit nigredinem macularum, in quo designatur humilitas, sic debet homo esse humilis, qui est castus. Unde canitur: Nigra sum, scilicet per humilitatem, sed formosa etc. 14 Ambrosius: Decet, ut quanto castior virgo, tanto sit humilior. Tertia est unctuositatis, in qua designatur devotio, ut castus homo occupet se prudenter devotae contemplationi. Unde I. Cor. VI.: Mulier innupta et virgo cogitat, quomodo placeat Deo. 15 Debet ergo esse devotus in passionis Christi cogitatione, alioquin casta virgo torpens a bono opere et devotione et vanam gloriam quaerens, fatua reputatur, ut patet, quia fatue reputat se placare Deo per castitatem sine istis.
Tertio Christus in sua sponsa, id est anima, requirit castitatis integritatem. Nam sicut sponsus terrenus amat in sponsa fidelitatem mentis et sanitatem corporis, ne scilicet sit caeca vel clauda vel manca et huiusmodi, sic Christus amat in Christiana anima fidelitatem amoris, ut nulli alteri placere desideret nisi Christo, suo sponso. Augustinus: Minus te, Domine, amat, qui praeter te aliquid aliud amat, quod non propter te amat. Unde amatores delectabilium mundialium adulteri dicuntur. Iaco. IV.: Adulteri, nescitis, quia amicitia huius mundi, id est inordinata dilectio delectabilium huius mundi inimica est Deo? 16 Quia ut Gregorius ait: Tanto quis a superno amore disiungitur, quanto inferius delectatur. Item cum hoc Christus diligit integram castitatem, scilicet mentis et corporis, ne scilicet claudicet ex parte mentis in pravis cogitationibus, aut ex parte corporis in carnis concupiscentiis. Unde Hieronymus Contra Iovinianum: Illa virginitas hostia Christi est, cuius nec mentem cogitatio, nec carnem libido maculavit. Idem ad Rusticum monachum: Vae nobis, quia quotiens concupiscimus, totiens fornicamus. O ergo sponsa Christi anima, serva te Christo fidelem. Quarto Christus in sua sponsa amat virtutum decorem, tamquam divitiarum ubertatem, quia ut Gregorius dicit: Verae divitiae non sunt opes, sed virtutes. Ideo Richardus: Anima virtutibus plena sponsa Dei est, scilicet ditissima et Trinitatis cathedra ornatissima. (G)
Sed hic quaestio occurit, qualiter paupercula anima Christiana possit divitias tales habere, ut possit Christo tamquam sponsa locuples placere. Ad hoc notandum, quod divitiae mundiales adquiruntur praecipue quattuor modis. Sic a simili divitiae spirituales. Primo per negotiationem. Hoc modo adquirit divitias meritorum et virtutum, qui donis acceptis a Deo bene utitur, et quotidie merita lucratur, sicut homo fortis ieiunando, dives elemosynas dando, devotus orando etc. De istis Luc. XX.: Negotiamini, donec venio.
17 Nam ibi dicitur, quod servus, qui manum tenuit repositam et noluit negotiari bene operando, damnatus est. Secundo adquiruntur divitiae per associationem, ut patet in mercatoribus confoederatis ad quaestum et senatoribus. Isto modo adquirunt divitias meritorum homines per charitatem ad proximum. Unde Gregorius: Pensent invidi, quantum bonum est charitas, quae aliena bona sine nostro labore nostra facit. Tertio per laborem, ut patet in seminatoribus. Isto modo adquirunt opera misericordiae exercentes. II. Cor. IX.: Qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, et metet vitam aeternam. 18 Augustinus: Non gaudebit in messe, qui non laboravit in semine. Quarto per inventionem, ut patet de his, qui inveniunt thesaurum sanctitatis in sacra religione, effodiunt removendo unam partem terrae, scilicet amorem divitiarum per votum paupertatis. Aliam partem, scilicet amorem deliciarum carnalium eiciendo per votum castitatis. Tertiam partem, scilicet amorem bonorum et dignitatum removendo per votum oboedientiae humilis. Et sic patet. O ergo Christiane, vis ditari in Christo, his modis bene poteris. O miser, diligis divitias terrenas, quae falsae sunt, modicae et transitoriae. Cur ergo veras et maximas ac perpetuas divitias negligis adquirere? Istae sunt illae divitiae, de quibus Augustinus: Aurum – inquit – habens in arca dives est, Deum autem habens in conscientia dives non est? Quod dicit: immo ditissimus veraciter est. Coniunge, scilicet comparando Deum et aurum, arcam et conscientiam: nonne Deus praecellit aurum et conscientia arcam? Sic ergo etc. (H)
Circa tertium de gloriosa corona, scilicet qua renumerabit et beatificabit Christus sponsas suas, id est animas castas in caelo. Quaeritur: Quali corona glorificabit Christus suas sponsas pro castitatis observantia in caelesti patria? Ad quod respondetur secundum Scripturas et doctores, quod omnis sponsa Christi, id est omnis anima sancta et bona habebit in caelo coronam pro suo merito secundum gradum castitatis. Sunt autem, ut Augustinus ait De coniugali bono, tres conscientiae gradus, videlicet coniugalis, vidualis, virginalis. Et secundum hos debentur eis variae coronae praemiorum, ut docet Glossa ex verbis Salvatoris Matth. XIII. Primo namque coniugalibus datur corona aurea et insuper fructus tricesimus. Secundo viduis datur corona aurea felicior, simul cum fructu sexagesimo scilicet. Tertio virginibus datur corona triplex, scilicet aurea fructusque centesimus et cum hoc aureola virginalis. Sed iuxta hoc sufficiat istud unum inquirere, quoniam distinguuntur ista praemia, quae coronae dicuntur, quia unum potest indifferenter accipi pro alio, scilicet corona pro praemio et econverso. Nam praemium dicitur, quia meritis debetur. Corona autem dicitur, quia regiae et reginalis dignitatis gloriam habet, ex quo omnis beati sunt reges aeterni et filii altissimi Dei ac sponsae, quibus pro dignitate regia debetur corona. Ps.: Gloria et honore coronasti eum etc.
19 Respondetur ad quaestionem, quod fructus bene distinguitur ab aurea et aureola secundum Petrum de Palude in IV., quia aurea est gaudium gloriae et felicitatis, quod habet homo de Deo in eius visione, fruitione et tentione, et hoc est praemium essentiale, quod debetur omnibus, secundum quod vario modo meruerunt, alii magis, alii minus per charitatem et munditiam, iuxta illud scilicet Matth. V.: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. 20 Ergo mundiores magis videbunt, iuxta illam Topicam maximam: Sicut simpliciter ad simpliciter, sic magis ad magis et maximum ad maxime. Sed aureola est gaudium de triumpho per opus praecellens adquisito, id est per virginitatem, per martyrium et per praedicationem. Ista enim sunt opera valde praecellentis victoriae, quia per virginitatem perfecte vincitur caro, si observatur, ut debet, per martyrium mundus, per praedicationem expellitur diabolus, etiam de aliis. Unde his tribus pro excellentia debetur aureola. Sed fructus est gaudium et gloria de spirituali exercitio continentiae carnis a voluptate venerea, quo quis transivit ad spiritualem vitam abdicando a se carnalem affectum. Sicut ergo aureola non debetur victoriae cuilibet, sed excellenti et in materia excellenti, scilicet virginitatis, martyrii et praedicationis, ut patuit, sic et fructus suo modo, quia importat praemium debitum spernenti delectationem carnis et transeunti ad spiritualem vitam sub aliquo gradu continentiae, scilicet coniugalis vel vidualis aut virginalis. Ideoque debetur illi virtuti, non quae tantum spernit minores delectationes, ut puta gustus per abstinentiam, vel visus aut odoratus et tactus per austeritatem, sed ei, quae spernit maiores delectationes, scilicet venereas tota vita sic continendo secundum gradus castitatis suae. Haec Petrus de Palude et frater Antoninus in Summa sua III. parte. O ergo homo Christiane, considera diligenter tuae coronae gloriam in caelo, quam tibi Dominus praeparavit in aeternum pro castitate remuneranda tamquam sponsae suae gratiosissimae. Noli ergo eam perdere pro vili peccato carnalitatis, sed accedamus omnes et procidamus coram Deo orantes, ut det nobis gratiam castitatis et continentiae, quatenus pertingamus ad coronam, quam nobis praestet Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Amen.



1 Mt 25,6
2 Ct 4,8
3 Hbr 2,16
4 Os 2,20
5 Os 2,19
6 Mt 19,6
7 Apc 21,27
8 Mt 3,2
9 Ps 44,10
10 II Tim 2,5
11 Mt 25,1-2
12 Lc 12,35
13 Mt 5,16
14 Ct 1,4
15 I Cor 6,34
16 Iac 4,4
17 Lc 19,13
18 Cf. II Cor 9,6
19 Ps 8,6
20 Mt 5,8




Kezdőlap