[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CXXI.]

De sanctis virginibus communis sermo tertius praecipue de virginitate tractans

Virgo cogitat, quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. I. Cor. VII. 1 (A)

Item aliud thema: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo, secunda ad Cor. XI.
2 Item pro pluribus virginibus thema: Prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus, Matth. XXV. 3 et in evangelio. Item aliud ad idem: Virgines sunt et sequuntur Agnum, quocumque iverit, Apoc. XIV. 4 Sancta Mater Ecclesia proponit nobis sanctas virgines in exemplum imitandi in sanctitate, pro nostro posse saltem, in debita castitate et charitate ac sancta contemplationis devotione et virtutum atque misericordiae exercitatione. Unde idcirco colimus eorum festa, quia ut Chrysostomus super Matth. docet: Quid prodest – inquit – sanctos colere et sanctitatem eorum spernere. Ideo celebramus festa sanctorum, ut imitemur vestigia eorum. Item Augustinus in sermone de martyribus dicit: Qui sanctos, inquam, potuerit et noluerit imitari, ad eorum beatitudinem non poterit pervenire. Merito ergo de ipsis sanctis virginibus accipimus verba praemissa in themate pro nostra aedificatione, ut patet per singula. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro sermone, secundum quod de istis tribus commendantur praecipue sanctae virgines.
· Primo de virginitatis privilegio praedignissimo
· Secundo de sanctitatis eius merito praecellentissimo
· Tertio de felicitatis eius praemio beatissimo
Haec patent in themate. (B)
Circa primum de privilegiis virginitatis ac dignitate quaeritur, quare virginitas vel saltem castitas sit summopere eligenda, commendanda et consulenda Christianis atque observanda. Ad hoc respondetur, quod merito ipsa virginitas est commendanda et observanda propter multa eius privilegia a Deo virginitati collata.
· Primo propter angelicam societatem
· Secundo propter benedictionis gratiositatem
· Tertio propter Christi conformitatem
· Quarto propter dignitatem
· Quinto propter excellentem virtuositatem
· Sexto propter felicitatem
· Septimo propter gloriositatem
Primo, inquam, propter angelicam societatem. Nam Deus primo omnium creavit virginitatem in caelo in ordine angelorum, quos omnes virgines creavit et incontaminatos spiritus. Et tandem inter homines creavit primos parentes in virginitate, quos angelis associavit in Paradiso et associabit perfectius in caelo. Nec voluit, quod primi parentes se carnaliter cognoscerent in Paradiso, quamdiu ibi fuerunt, ut patet ex Genesi. Licet autem se postea cognovissent, si in statu innocentiae permansissent in Paradiso, sed torus fuisset ibi immaculatus et sine aerumna ac partus sine dolore, ut patet II. li. Sententiarum. Ex quibus omnibus patet, quod Deus virginitatem multum amavit a principio mundi, quia eam in sanctitate angelorum et primorum parentum primo omnium concreavit in caelo et in Paradiso, et per ipsam virginitatem homines angelis assimilantur. Unde Chrysostomus super Matth. dicit: Licet omnes virtutes spirituales sunt res angelicae, specialiter tamen virginalis castitas est angelica virtus, per hanc enim singulariter homines angelis assimilantur. Haec ille. Item Hieronymus: Angelis semper cognata est virginitas. In carne enim praeter carnem vivere non terrena vita est, sed caelestis etc. Denique cum Deus aeque bene potuisset hominem creasse et angelos, videlicet praeterquam virgines, sed non fecit aliter, sequitur, quod iste status virginalis sit optimus, in quo fecit, quia ut Dionysius dicit: Optimi est optima facere. Secundo propter benedictionis gratiositatem. Nam singulariter virgines benedicuntur in celebritate nuptiarum. (C)

Et secundum Thomam in IV. dist. XLII. nuptiae secundae non benedicuntur, quando tam ex parte viri, quam mulieris vel saltem ex parte mulieris sunt secundae nuptiae. Presbyter autem, qui benedicit bigamos, debet ad sedem apostolicam mitti suspensus ab officio et beneficio, ut patet extra de secundis nuptiis „Vir autem”. Sed frater Angelus de Clavasio dicit, quod communiter doctores tenent cum Hostiense ibidem, quod sacerdos benedicens non est suspensus ipso iure, sed suspendendus. Denique ipsa virginitas habet hoc pro privilegio, quod singulariter virgo consecratur ab episcopo proprio, et sic velamen sacrum ei imponitur. Illa autem, quae corrupta est, nullo modo consecranda est, ut patet XX. q. I. „Devotis”, et XXVI. dist. „Acutius”. Et quamvis fuerit violenter corrupta, tamen consecranda non est. Licet enim talis secundum theologos aureolam habebit virginum manente proposito, tamen non consecratur ideo, quia Ecclesiae non constat, an consenserit vel ne. Haec secundum fratrem Angelum.
5 Sed quid confert virgini huiusmodi consecratio vel benedictio? Respondetur secundum Thomam ubi supra, quod in benedictione et consecratione scilicet virginum, sicut et in unctione regum et episcoporum gratia datur, nisi assit impedimentum ex parte suscipientis ipsius. Et idcirco pro reverentia huiusmodi benedictionis consulitur, scilicet XXX. q. V. „Aliter”, quod scilicet coniuges cum benedictionem istam acceperint, eadem nocte in virginitate permaneant. Nam hoc si servatur, valet ad prolis multiplicationem Deo dante. (D)
Sed forte dicas: Episcopus consecratur consecratione digniori, etiam si episcopus non sit virgo? Quare ergo femina non consecratur, nisi sit virgo? Respondetur, quia sanctitas virginalis sanctitatem significat, scilicet Ecclesiae triumphantis, ubi neque nubent, neque nubentur, et ubi non est macula, neque ruga, XXI. dist. „Quamvis”. Sed episcopus significat Ecclesiam militantem, ubi mixti sunt boni et mali, ideoque non virgo episcopus consecratur propter significationem. Haec clare habentur XXVI. c. „Acutius” in Glossa. Et sic patet. Tertio propter Christi et eius matris conformitatem, quia ipse Christus et Sancta Mater eius virginitatem tenuerunt, ut ostenderetur, quia castitas praecipue virginalis valde placet Deo. Prover. XXII.: Qui diligit cordis munditiam, habet amicum regem,
6 id est Christum. Augustinus: O quam dulces sunt fructus castitatis, ut in eis singulariter reficiatur Deus maiestatis, qui pascitur inter lilia, Cant. II. 7 In huius signum Christus maiorem familiaritatem tenuit in vita sua cum virginibus, quam cum aliis. Primo quoad matrem, quam virginem habere voluit. Secundo quoad eius sponsum, scilicet Ioseph, qui et virgo fuit, ut dicit Augustinus li. De coniugali bono, ne scilicet sacrum illud matrimonium claudicaret, sed virgo Maria virgini Ioseph desponsata fuit. Tertio quoad discipulos, quia virginem Iohannem praeamavit et sibi Matrem commendavit. Quarto quoad hospitium, quia Martha, apud quam saepius hospitabatur, et quae ei ministrabat, virgo fuit. Denique in caelo virgines sequuntur ipsum, quocumque ierit, Apoca. XIV. 8 Quarto propter desponsationis dignitatem, quia virgines specialius sunt a Christo desponsatae et sic dignificatae. II. Cor. XI.: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. 9 Unde canit Ecclesia, quod Christus est sponsus decorus virginum sponsique reddens praemia. (E)
De ista virginum dignitate si quaeras, quomodo Christus prae ceteris virginitatem dignificasse ostenditur vel probatur, respondetur per Hieronymum, qui dicit: In omni sexu et gradu virginalis pudicitia obtinet principatum. Notanter dicit ’in omni sexu’, quia cum duo sint tantum sexus, in sexu masculino Christus et in sexu feminino Beata Virgo Maria tenent super omnes creaturas principatum. Item dicit: ’in omni gradu’, quia inter patriarchas et prophetas Abel et Iohannes Baptista, qui ore Domini Iesu sunt commendati, inter sanctos translatos in Paradisum Elias virgo exsistens, qui transfigurationi Christi praesens esse meruit, inter apostolos et praedicatores Paulus, unde licet Petrus fuerit praelatus Ecclesiae, tamen Paulus virgo plus omnibus per orbem laboravit et plures convertit, et ideo in sigillo papae Paulus ad dexteram praeponitur et Petrus ad sinistram. Item inter evangelistas Iohannes. Inter septuaginta duos discipulos Lucas virgo. Inter martyres Stephanus protomartyr et Laurentius. Inter confessores Martinus et Nicolaus. Inter religiosos Benedictus, Dominicus, Franciscus, qui omnes virgines fuerunt. Inter sanctas feminas Catherina virgo. Et si qui alii sancti primatum tenent, ut Petrus, Augustinus etc., tamen castitatem tenuerunt. Sed quid de luxuriosis, utique ipsi confundentur et damnabuntur sub principe Asmodeo, qui habet potestatem super eos, ut patet Tob. VI.,
10 inter quos primus est Lamech, quorum ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. 11 Ideo Apoc. XXI.: Fornicatoribus pars erit in stagno igne ardenti et sulphure etc. 12 Vae ergo et vae illis, sed gaudium castis, quia ut Cyprianus ait: Castitas est regina virtutum, possessio omnium bonorum. Quinto propter excellentem virtutem vel sanctitatem, quod tanta est excellentia huius virtutis, scilicet virginitatis, quod non potest imperari, sed tantum consuli, iuxta illud I. Cor. VII.: De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. 13 Unde XXXII. q. I. „Integritas” Ambrosius dicit: Virginitas suaderi potest, imperari non potest, res magis voti, quam praecepti est. Glossa: Voti, id est voluntatis votivae. Nam scribitur Ecci. XXVI.: Omnis ponderatio non est digna continentis animae. 14 Sexto propter felicitatem, quia ut Ambrosius ait XXXII. q. I. c. [„Nuptiae terram replent”]: Nuptiae – inquit – terram replent, ut virginitas Paradisum. Glossa: Non ideo hoc dicit, quod solae virgines salventur, sed quia felicius et facilius, quia virginitas soror est angelorum, ubi omnes beati erunt perpetuo continentes. Item quia fructum centesimum et aureolam habebunt in felicitate beatitudinis, ergo etc. (F)
Septimo propter gloriositatem, quia virginitas gloriosissimo honore est honorificata fere per omnium creaturarum genera. Nam primo angeli ipsam honorant frequenter visitando, ut patet de Beata Virgine Maria et sancta Catherina, de sancto Nicolao, Martino et aliis virginibus innumeris, quas angeli visitaverunt. Hieronymus in sermone assumptionis: Bonus angelus ad virginem mittitur, quia semper angelis cognata est virginitas. Secundo a bonis hominibus, quia praecipui sancti a principio mundi eam amplexi sunt et tenuerunt, ut patet de Abel, de Elia et Eliseo, de Ieremia in utero sanctificato, de Daniele, de Iohanne Baptista et aliis sanctis innumeris Novi Testamenti. Tertio a communibus hominibus etiam infidelibus. Unde Hieronymus Contra Iovinianum li. I. dicit: Certe Romanus populus quanto honore semper virgines habuerit, hinc apparet, quod consules et imperatores in curribus triumphantes et omnis dignitatis gradus eis de via cedere solitus erat. Haec ille. Quarto a daemonibus honoratur. Nam daemonum nomine Asmodeus occidit septem viros, qui virginitatem Sarae turpi libidine foedare volebant, Tob. III.
15 Item daemon filium praefecti, qui volebat sanctae Agnetis virginitatem corrumpere, mox suffocavit. Item in Vitis patrum legitur, quod Iohannes abbas sanctissimus cum de quodam obsesso non potuisset effugare daemonem, adventu cuiusdam rustici, qui pari voluntate cum uxore virginitatem tenebant, mox recessit. (G)
Nimirum ut dicitur in Collatione patrum: Maior est virtus castitatem tenere, quam daemones expellere. Et ideo diabolus reveretur et fugit a perfecta castitate et virginitate. Quinto honoratur ab elementis et a caelestibus, ut patet in Christi nativitate, ubi legitur, quod omnia genera creaturarum etiam insensibilium et caelestium miraculis in eis factis virginitatem Christi et eius matris protestando honoraverunt. Nam et protunc, ut dicit Hieronymus, omnes per mundum vitio contra naturam laborantes subito perempti sunt. Sexto honoratur a ferocissimis bestiis et animalibus. Nam ut dicit Hieronymus: Leones ferocissimi defensare comperti sunt castos ab hostibus, ut scribit de Malcho monacho. Item elephantes custodiunt castos a draconibus in deserto. Sed et unicornes amant castas virgines, ut patet libro naturalium. Ad praedicta dicit Damascenus libro IV. c. XVI.: Quis caelos clausit, quis mortuos suscitavit, quis Iordanem intercidit? Nonne virgo Elias. Tres pueri nonne potentiores igne sunt effecti in virginitate; nonne Daniel virginitatem diligens dentes ferarum evasit? Septimo honoratur super omnia ab ipso Christo in se et Sancta Matre eius. O ergo quam stultus, qui virginitatem vel castitatem parvipendit et perdit. (H)

Circa secundum simul quoque agendo et circa tertium, scilicet de merito et praemio virginitatis tum causa brevioris compendii, tum quia meritum simul et praemium correspondent secundum doctores, quaeritur hic, quales virgines et qualibus modis possint promereri aureolam felicissimam virginitatis. Ad quod respondetur secundum doctores recolligendo ex IV. li. dist. XXXIII., praecipue autem secundum Richardum, Thomam, Aureolum et concordantes alios, quod virgines possunt distingui quoad hoc in differentia septuplici.
Primae sunt virgines a nativitate, quia quilibet nascitur virgo integra carne, et hoc non est virtus. Sed improprie tales dicuntur virgines, quia habent tantum materiale in virginitate, id est integritatem carnis immunem ab experientia venereorum. Tales ergo non habentes id, quod est formale in virginitate, id est propositum servandi huiusmodi integritatem propter Deum, non merentur aureolam. Unde Augustinus li. De virginibus dicit: Nec nos in virginibus laudamus, nec praedicamus, quod virgines sunt, sed de hoc, quod Deo dicatae sunt et pia continentia virginitatem servant. Haec ille. Unde pueri post baptismum decedentes licet salventur et sint virgines, tamen aureolam virginitatis non habebunt, quia propter ea, quae insunt nobis a natura, non laudamur nec vituperamur, nec ut sic meremur, nec demeremur, ut patet per Philosophum II. Ethicorum et I. Metaphysicorum.
Secundae virgines sunt nomine solo, et non carne, nec mente, ut heu sunt plurimae, quae habitum virginalem externus deferunt, nec tamen verae virgines sunt. Tales si vere poenitent, salvari possunt, si non poenitent, damnabuntur, de quibus Matth. XXIII.: Vae vobis, hypocritae, qui estis similes sepulchris dealbatis, quae foris apparent speciosa, intus autem sunt plena omni spurcitia.
16 Tales autem etiamsi per poenitentiam salventur, numquam aureolam virginitatis habebunt, eo quod carne et mente sunt corruptae. Unde Hieronymus XXXII. q. V. „Si Paulus” dicit: Audacter dicam, cum omnia possit Deus suscitare, virginem non potest post ruinam. Valet quidem liberare de poena, scilicet damnationis, sed non valet coronare corruptam. Haec ille. Nam secundum Philosophum Peri Her.: Deus non potest praeteritum facere non praeteritum, quia implicat contradictionem. Sic corruptam facere non potest non corruptam quoad coronam. Hinc Ambrosius: Virgo eras, quotiens dico: ’eras’, totiens ingemisce, quia thesaurum irrecuperabilem amisisti.
Tertiae sunt virgines voluntate et carne, sed pro tempore proponentes tandem nubere matrimonii lege. Et tales etiam non dicuntur propriissimae virgines, quia Augustinus li. de nuptiis diffiniens virginitatem dicit: Virginitas est in carne corruptibili incorruptionis perpetuae meditatio, id est quod virgo debet hoc habere in proposito, quod in virginitate perseveret perpetuo. Unde talis virgo si in virginitate cum tali proposito decedat non habens propositum continendi perpetuo, sed propositum nubendi, scilicet si superviveret, aureolam non habebit virginitatis, tamen bene habebit speciale gaudium pro incorruptione, puta fructum centesimum. (I)
Sed quaeritur, utrum de essentia virginitatis pro aureola consequenda, necessarium sit votum perpetuo obligandi. Respondetur secundum Antoninum Florentinum III. parte Summae tit. II., quod non est de necessitate vovere, sed est de perfectione, quia desponsata Christo per votum perfectior est. Nec necesse est in virginitate votum sollemne, sicut in religione, sufficit ergo virgini firmum propositum perpetuo continendi etiam sine voto. Nec praedicta diffinitio ab Augustino data sonat de voto, sed de meditatione, id est proposito continendi perpetuo.
Quartae virgines sunt carne tantum, sed mente corruptae. Nam Chrysostomus XXXII. q. V. „Sicut enim” dicit: Multi corpore quidem castitati student, adulterium autem voluntate committunt, cum Dominus dicat: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est in corde suo.
17 Haec ille. Sed et Hieronymus dicit: Quid prodest habere carnem virgineam, si quis mente nupserit? Unde talis etiam virgo aureolam non habebit, cum non habeat in animo propositum continendi, sed libenter peccaret, si posset sine verecundia opportunitate occurrente. Proinde secundum Antoninum ubi supra: Eunuchi vel frigidi, si intenderent experiri delectationem, si possent, non habebunt aureolam virginitatis, sed si firmiter intendunt ab huiusmodi abstinere, etiam si possent experiri, sic habebunt aureolam. Hinc Isidorus De summo bono dicit: Virgo carne et non mente nullum praemium habet in repromissione. Quid prodest habere corpus castum et mentem in lupanar converti? Attamen consolatio est talibus virginibus sola mala voluntate corruptis et integra carne manentibus, quia possunt recuperare aureolam per veram poenitentiam cum proposito de cetero continendi perpetuo. Unde Wilhelmus in apparatu titulo De bigamis dicit, quod illa, quae vadit ad corruptorem, nec consequitur corruptionem, si poenitet et propositum assumit de cetero continendi, non fraudabitur aureola. Similiter et illa, quae consensit in carnalem copulam, nec tamen est a viro cognita.
Quintae sunt virgines animo, sed non carne, ut patet in his, quae per violentiam corrumpuntur. De istis Ambrosius li. De virginibus: Non potest caro corrumpi sine mentis consensu. Unde sancta Lucia dixit Paschasio: „Si invitam me corruperis, merces mihi duplicabitur ad coronam.” Non enim inquinatur corpus, nisi de consensu mentis. Hoc autem non est intelligendum, quod talis duas aureolas habeat, sed sic, quod pro castitate mentis conservata aureolam habebit, etiamsi talis violenter oppressa conciperet prolem, non perdit aureolam, et cum hoc habebit aliam mercedem pro iniuria passa. (K)
Sextae sunt virgines invitae quidem pollutae, sed postea de pollutione contentae. Et de talibus frater Angelus dicit, quod recuperare possunt aureolam per poenitentiam continendi de cetero, quia nec ante pollutionem, nec in ipsa intervenit voluntas, sed tantummodo post est secutus consensus. Idem dicit de illis, qui in somnis vel in ebrietate corrumpuntur, scilicet quod non amittunt aureolam, ut etiam dicit sanctus Thomas, nisi hac intentione iverit quis dormitum vel se inebriaverit, quod si post sit contentus, amittitur, sed per poenitentiam recuperatur. Similiter de amentibus et de illis, qui non sunt doli capaces aliquid carnale committentes, quod non perdunt aureolam. Haec sufficiant in praedicatione. Non enim licet de talibus expresse plurima loqui publice. Sed haec idcirco inserui, ut si quis in aliquo tali offendit, propterea non parvipendat tenere castitatem, sed firmum animum resumat ad observandum, eo quod in pluribus casibus poterit recuperare per poenitentiam virginitatis coronam.
Septimae sunt virgines mente simul et corpore tota vita sua mundissimae. Et talibus debetur aureola pro excellenti victoria super carnem. Talis fuit haec sancta, de qua celebramus. Rogemus ergo Dominum Iesum, ut per eius merita det gratiam nobis.



1 I Cor 6,34
2 II Cor 11,2
3 Mt 25,4
4 Apc 14,4
5 Cf. Angelus de Clavasio, Summa angelica de casibus conscientiae, Consecratio virginum 2.
6 Prv 22,11
7 Ct 2,16
8 Apc 14,4
9 II Cor 11,2
10 Cf. Tb 3,8
11 Ps 10,7
12 Apc 21,8
13 I Cor 6,25
14 Sir 26,20
15 Tb 3,8
16 Mt 23,28
17 Mt 5,28




Kezdőlap