[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Vita sancti Iohannis Elemosynarii]

Vita sancti Iohannis Elemosynarii patriarchae Alexandrini, cuius corpus translatum habetur Budae in capella regia in castro, et eiusdem festum inibi celebratur sequenti immediate die post festum sancti Martini episcopi et confessoris.

Iohannes Elemosynarius
patriarcha Alexandrinus merito dictus est elemosynarius antonomasice, quia prae omnibus aliis sanctis legitur praefulsisse in elemosynae sanctae et misericordiae operibus. Proinde de ipso praedicans pro themate accipi convenit illud, quod canit Ecclesia in epistola de ipsis confessoribus, et originaliter scribitur Eccli. LIV., videlicet: Conservavit illi, scilicet Deus misericordiam suam, et invenit gratiam coram oculis Domini. 1 Hoc in epistola transsumptum ex Eccli XXIV. Nimirum Deus benedictus conservavit ipsi sancto Iohanni Elemosynario misericordiam suam, ut eidem quasi tradiderit in sponsam, sicut ipsemet dicebat et claret in legenda. Nam quia Christus Dominus pro regula generali posuit dicens Matth. V.: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. 2 Et quoniam sanctus Iohannes fuit misericordissimus, ideo Deus conservavit eidem suam misericordiam exaltando illum in praesenti per gratiam et in futuro per gloriam. Unde et in praemisso themate subditur: Et invenit gratiam coram oculis Domini. Propter quod et merito Iohannes nominatus est, quod secundum Hieronymum in interpretationibus nominum Hebraicorum interpretatur, id est ’Domini gratia’ vel ’in quo est gratia’ vel ’Domini misericordia’. Nam et gratia fuit plenus, ideo Iohannes dictus, et misericordia fuit plenus, ideo Elemosynarius cognominatus exstitit.
Item de eodem aliud thema Proverb. XIV. ca.: Qui miseretur pauperi, beatus erit. 3 Lyra: Qui miseretur pauperi affectu et etiam effectu, si aderit possibilitas, beatus erit, scilicet in praesenti per spem beatitudinis, ut is etc. Nam beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur, et in futuro per speciem.
Item thema aliud Proverb. XXI.: Facere misericordiam et iudicium magis placet Deo, quam victimae etc. 4 Lyra: Facere misericordiae opera in egenos et iudicium, id est iustitiam oppressis iniuste magis placet Deo, quam victimae, quia holocaustis vel victimis Deus non indiget, sed misericordia et iustitia quoad sua membra, id est ad pauperes indiget. Ideo de non facientibus opera misericordiae dicet illud Mat. XXV. in iudicio: Esurivi, et non dedistis manducare, sitivi, et non dedistis bibere etc. 5 Item: Maledicti in ignem aeternum etc. 6 Sic ergo ut scribitur I. Machab. II.: In sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula. 7 Hoc pro alio adhuc themate.
Vitam ergo beati Iohannis Elemosynarii succincte quantumlibet brevius percurremus, et hoc ad certos titulos reducendo.
Primo, quomodo misericordiam sibi specialiter desponsavit. Iohannes ipse sanctissimus loquebatur dicens: Cum essem – inquit – adhuc iuvenis quasi annorum quindecim, quadam nocte orans et obdormiens vidi quasi in somno mihi assistere virginem sole splendidiorem ornatam, coronam olivarum habentem in capite. Expergefactus extimavi eam esse mulierem, quae domum intraverat, et crucis signo edito super me, dixi: „Quae es tu?” At illa: „Ego sum misericordia, quae Dei Filium de caelo adduxi, ut homines salvaret. Si vis me in sponsam, accipe, et bene tibi erit.” Et his dictis disparuit. Exsurgens ego intellexi visionem et in Ecclesiam abii, erat enim iam aurora. Et cum irem, ecce obviavit mihi quidam frigore vexatus, et mox indumento meo me exspoliavi et dedi illi. Revera nondum ecclesiam intraveram, et subito obviavit mihi quidam albis indutus dans mihi ligaturam centum numismatum dicens: „Accipe haec, frater, et dispensa, ut vis.” Ego autem cum gaudio reversus volui reddere illi ligaturam quasi nil indigens eadem, et amplius non vidi aliquem. Tunc dixi in me: „Vera fuit visio, quam videram, et non phantasia.” Ex illa ergo hora saepe dabam indigenti dicens: „Videbo, si dabit mihi Deus centupla, ut dixit.” Et cum in hoc Deum male temptassem, et satisfactum esset mihi diversis modis, dixi: „Cessa, misera anima, temptare Deum, quia plus Deus potest dare, quam tu distribuere.” Sic ergo ex hoc est totus misericors.
Secundo, quod pauperes dominos suos dixit. Beatus pater pauperes semper appellabat suos dominos ob reverentiam Christi in paupere. Unde convocans famulos suos dixit eis: „Euntes per totam civitatem conscribite mihi usque ad unum omnes dominos meos.” Illis autem hoc non intelligentibus dixit: „Quos vos egenos et mendicos vocatis, istos ego dominos auxiliatores praedico. Isti enim nobis vere auxiliari et caeleste regnum dare poterunt.” Nam quidam pauper venit ad eum petens elemosynam. Beatus pater praecepit dispensatori dicens: „Da ei sex numismata!” Quae ille accipiens ivit, et mutato habitu iterum rediit petens. Et sanctus iterum praecepit sibi dari sex numismata. Tandem ille tertio venit iterato petens, et dispensator patriarchae ait: „Vere sciatis, quod iste iam tertio accipere vult.” Nihilominus ille misericordissimus praecepit dicens: „Da ei duodecim numismata, quia ne forte ipse est Christus, Deus meus et Dominus, qui me temptat, utrum plus possit in isto accipere, quam ego dare.”
Tertio, quod iusta adquisitio prosperatur plus, quam falsa. Nauclerus quidam peregrinus damna pertulit, sanctumque Iohannem rogavit cum lacrimis, ut misereretur. Cui dedit quinque libras auri. Ille emptis per haec mercibus misit in navim, et naufragium in mari pertulit, et sic praeter navem omnia perdidit. Accessit ergo ad ipsum sanctum iterato petens misereri. Cui sanctus dixit: „Crede, frater, quod nisi miscuisses pecunias Ecclesiae illis pecuniis, quae tibi remanserunt prius ex lucro illicito, nullatenus naufragium pertulisses. Sed quia de malis habuisti illas, perditae sunt cum eis etiam, quae fuerunt ex bonis.” Unde praecepit sanctus patriarcha de novo dari eidem decem libras auri denuncians, ne commiseret eis alias pecunias. Quibus ille emens iterum merces in eandem navim in mari perdidit omnia simul et navem praeter alias. Voluit ergo nauclerus prae angustia cordis seipsum necare. Deus autem revelavit hoc beato Iohanni, et nunciavit illi, ut veniret ad se, qui aspersus pulvere et indutus sacco accessit. Cui sanctus Iohannes dixit: „Misereatur tui Deus, nam hoc tibi contigit propter illam iniuste possessam navem.” Moxque iussit dari eidem unam navium Ecclesiae plenam frumento viginti milium modiorum dicens: „Credo, quod de cetero naufragium non indices.” Sic ergo egressus ille est ab Alexandria cum illa navi. Postea nauclerus ipse affirmabat, quod XX diebus ac noctibus navigans rapta navi a vento vehementi nesciebant etiam per stellas, quomodo vel ubi essent, tamen gubernator videbat sanctum Iohannem patriarcham tenentem secum gubernaculum et dicentem: „Ne timeas, bene navigas.” Tandem post XX. diem applicuerunt insulis Britanniae et descendentes in terram reppererunt ibi famem magnam vigere. Unde illi gavisi Deum benedixerunt, quod in ipsas insulas frumentum fuerat adductum, et sic pretio optimo vendens nauclerus gaudebat.
Inde quoque accepit stannum multum, et asportavit in Alexandriam, ut illud venumdaret. Et venit ad illum quidam ab antiquo sibi socius in negotiando, petivitque ex eodem stanno, et dedit ei quinquaginta libras. At ille volens probare, si foret stannum bonum, solvit illud in ignem, et invenit argentum purum. Putans ergo se fore temptatum, accessit ad nauclerum dicens: „Quid voluisti facere, ut mihi dares argentum pro stanno sic me temptando?” Expavescens nauclerus dixit: „Crede, quod pro stanno ego illud habeo. Veni ad navim et vide!” Accedentes ergo ecce invenerunt, quod totum illud stannum factum est optimum argentum. Et admirans nauclerus ait: „Deus, qui fecit de aqua vinum, ipse per orationes sancti patriarchae fecit, ut hoc stannum fieret argentum.” Et sic Deum laudantes in sancto de cetero iuste negotiando ditati sunt. O ergo mercatores, advertite haec.
Quarto, quod iuxta mensuram dati pro Deo remetietur Deus homini. Cuidam de clarissimis divitibus accidit, quod furibus domum eius ingressis perdidit omnia usque ad stramentum, et sic depauperatus venit ad sanctum Iohannem patriarcham. Misertus ergo sanctus dixit ad aures dispensatoris auri, ut daret illi quindecim libras auri, sed ille non dedit, nisi quinque libras. Tandem venit quaedam mulier vidua, et sancto Dei obtulit quinque centenarios auri pro Ecclesiae scilicet subsidio et pauperum. Quibus susceptis interrogavit dispensatorem, quot libras dedit illi homini depauperato. Respondit, quod „quindecim, ut iussistis” – inquit. Sanctus autem per Dei gratiam agnovit, quod mentitus est, et vocato illo homine interrogavit, et ille dixit, quod tantummodo quinque libras dederit. Tunc sanctus dixit ad dispensatores: „Exquirat Deus, quoniam si dedissetis quindecim, mulier ista obtulisset quindecim centenaria, et ut certos vos faciam, vocetur mulier illa.” Quae cum venisset, dixit sanctus eidem: „Obsecro, dic mihi, quantum voluisti dare Christo?” Et illa confessa est, quod voluit dare quindecim centena, et tot colligasset, sed postea cogitaverit, quod daret tantummodo quinque centena. Unde dispensatores illi, qui fuerunt in culpa, ceciderunt confusi ad pedes sancti patriarchae petentes veniam et promittentes de cetero nil tale se facturos. Ecce ergo claret veritatis dictum: Date, et dabitur vobis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. 8
Quinto, quod iniurias remittere debemus, et benefacere iniurianti. Sanctus patriarcha habebat quendam nepotem, nomine Georgium, qui rixatus est cum quodam cive, et conviciis ab illo affectus coepit flere. Cuius fletus causam audiens dixit nepoti: „Quis omnino ausus est aperire os suum contra te? Crede, fili mi, quoniam faciam in eum rem talem, quod tota Alexandria mirabitur.” Tunc ille tristitiam deposuit putans, quod faceret illum flagellari, et vindictam facere. Postea sanctus deosculans pectus nepotis dixit: „Fili, si ex veritate nepos meus es, praepara teipsum, ut flagellari et convicia pati velis ab omni homine.” Confestim igitur pro illo cive misit, et astantibus multis civibus ac nepote suo, dixit illi: „Ecce talis. Tu fecisti talem iniuriam huic nepoti meo. Non bene fecisti laedens proximum. Dic, quantum debes Ecclesiae meae!” Et ille: „Tantum.” Tunc sanctus ait: „Ecce remitto tibi omne debitum ex toto pro iniuria nepoti meo, et sic mihi facta, sed ammodo caveas tibi ab offensis proximi tui, ne Deus irascatur tibi.” Et de hoc tota Alexandria mirata est, ut praedixerat.
Item cum cuidam elemosynam petenti dari praecepisset quinque nummos, et ille indignatus, quod modicum dederit, in contumelias prorupit, et in faciem eius conviciari coepit, propter quod famuli eius voluerunt irruere in ipsum et caedere. Sed sanctus omnino prohibuit dicens: „Sinite, fratres, ut mihi maledicat, quotiens ego contra Christum offendi, et unum convicium non portabo pro Christo.” Iussitque sacculum afferri, et coram illo apponi, ut inde tolleret, quantum vellet.
Sexto, quod qui pro Deo dat, dabitur ei gratia et gloria. Sancto Iohanne patriarcha exsistente frequenter in exstasi mentis, posito in oratione, talibus verbis cum Deo disputare auditus est: „Sic, sic, bone Iesu, ego distribuendo et tu donando vel ministrando videamus, quis vincat.” Et pro inductione ad elemosynam sanctus patriarcha narrare consueverat, quod pauperes semel in sole considentes coeperunt loqui de his, qui eis dabant elemosynas, et de his, qui eis non dabant elemosynas, illos laudando, et istos vituperando.
Erat autem quidam telonarius, nomine Petrus, dives valde, sed immisericors, qui omnes ad domum suam accedentes pauperes cum ira repellebat. Pauperes ergo de hoc inter se conquesti sunt. Unus autem pauperum dixit: „Quid vultis mihi dare, si ego hodie elemosynam ab illo accipiam?” Pacto facto venit ad petendum elemosynam. Ille videns pauperem prae foribus statim et in furia cum non inveniret lapidem, iactavit in faciem illius panem siliginis, quem tunc famulus in domum deferebat. Quem pauper suscipiens ad consocios detulit indicans, quod elemosynam ab illo acceperit. Post duos dies Petrus telonarius infirmatur ad mortem, viditque se ad iudicium tractum in somnis, et omnes actus suos in statera vidit appendi, angelosque tristes et daemones gaudere. Cumque nil aliud inveniretur, quod in altera parte staterae appenderetur, appositus est iste panis siliginis, et aequalitas ponderis facta est, ut sibi videbatur. Tunc dixerunt Petro telonario angeli: „Vade, adauge ad panem hunc, alioquin te daemones apprehendent.” Evigilans dixit in se: „Si unus panis siliginis, quem iactavi per furorem, tantum mihi profuit, quanto magis valebit omnia indigentibus elargiri?” Coepit ergo magnas elemosynas facere.
Contigit autem quadam die, ut obviaret sibi naufragus nudus postulans tegumentum, et continuo pretiosa veste se exspolians illi dedit. Sed ille accipiens statim pretio vendidit. Unde Petrus nimis contristatur dicens: „En non fui dignus, ut mei memoriam haberet egenus?” Cumque obdormivisset, vidit quendam super solem fulgentem, ferentem crucem super caput suum, et hunc indutum isto vestimento, quod dederat egeno. Qui dicit ei: „Petre, cognoscis hoc vestimentum?” Et ille: „Etiam, Domine.” Dicit ei Dominus: „Ecce ego illo vestior, et gratias ago voluntati tuae, quia in frigore cooperuisti me.” Unde in se reversus Petrus coepit beatificare egenos dicens: „Vivit Dominus, non moriar, donec fiam unus ex pauperibus.” Unde omnia, quae habuit, pauperibus distribuit.
Insuper ordinavit, quod quidam suus famulus duceret ipsummet, id est Petrum in Ierusalem, et ibi venderet in servum cuidam Christiano pro triginta numismatibus, quae etiam pauperibus erogaret. Petrus ergo factus servus omnia vilia servitia faciebat. Dominus autem Iesus sibi frequenter apparebat, et vestimentum, quod prius pro Christo dederat, ac numismata triginta ostendens ipsum consolabatur, et breviter loquendo tantam gratiam a Deo promeruit, quod solo verbo surdum audire et mutum eundem loqui fecit, ut omnes mirarentur et sanctitate praeclarus regnum caeleste feliciter obtinuit.
Ad idem de retributione in caelo pro elemosyna: Sanctus patriarcha vadens ad visitandos pauperes cum quodam episcopo, nomine Troilo, qui fuit amator pecuniae, et habebat tunc apud famulum triginta libras auri, cui sanctus dixit: „Frater Troile, ama et honora fratres Christi”, id est pauperes. Veritus autem episcopus sermonem hunc sancti patriarchae praecepit famulo, qui portabat illas XXX libras, dari cuilibet pauperi sedenti de pecunia. Unde percipiens tantum erogasse febre aegrotavit. Invitatus ad prandium a sancto Iohanne se excusavit, scilicet febre correptum. Sed sanctus agnovit causam huius, et statim ad eundem accessit et hilari vultu dixit: „Frater Troile, ego dixi tibi facere charitatem in pauperes propterea, quia ego volebam hoc eis praestare, sed meus distributor non habuit apud se sufficienter tantam quantitatem, ideo tibi illud faciendum dixi. Ecce autem attuli, ut illas triginta libras, quas erogasti, solvam tibi.” Videns episcopus aureos in manu sancti mox bene convaluit, et suscepit. Tandem ad prandium ivit cum sancto. Post prandium dormienti episcopo apparuit ecce quaedam domus caelestis, cuius pulchritudinem et magnitudinem non potest lingua narrare, et ianuam habebat totam auream cum titulo supra descripto sic: „Mansio aeterna, et requies Troili episcopi.” Cum legisset titulum, gavisus est episcopus, sed cum perlegeret, ecce quidam regis cubicularii, id est angeli advenientes deposuerunt titulum illum, et mutaverunt scribentes sic: „Mansio aeterna, ac requies Iohannis archiepiscopi Alexandriae, empta libris triginta.” Hoc viso episcopus surgens narravit sancto omnia, et ex tunc factus est magnus elemosynarius. Plura alia ob brevitatem pertranseo.
Sequitur de eius transitu mortis
Ipse beatus patriarcha cum febre correptus morti se appropinquare cerneret, dixit sic: „Gratias ago tibi, Deus, quoniam exaudisti miseriam meam rogantem bonitatem tuam, ac inveniretur morienti mihi nisi unicus tremissis, hunc igitur pauperibus dari iubeo.” Est autem secundum Catholicon tremissis masculini generis idem, quod tertia pars solidi, quia ter missus solidum facit. Ecce sancti claret mira pietas et paupertatis dilectio, quia omnia erogaverat. Tandem post mortem positum est venerabile corpus eius in sepulchro, ubi corpora duorum episcoporum fuerant tumulata, et corpora illa mirabiliter sancti Iohannis corpori cesserunt et locum medium vacuum dimiserunt. Claruit autem circa annum Domini sexcentesimum quintum tempore Phocae imperatoris, cuius corpus usque modo stat incorruptum, quod caesar Thurcorum misit pro munere ex Constantinopoli Hungariae regi Mathiae, et tunc reverenter tenetur in capella regia castri Budensis, ubi ad eius invocationem crebra coruscant miracula. Praestante Domino nostro Iesu Christo, cui sit laus et gloria per aeterna saecula. Amen.



1 Sir 44,20
2 Mt 5,7
3 Prv 14,21
4 Prv 21,3
5 Mt 25,42
6 Mt 25,41
7 I Mcc 2,57
8 Lc 6,38




Kezdőlap