4.

Hely nélkül, 1324. december 21. Károly király az erdélyi nemeseket felmenti a rendkívüli adók, élelmiszeradó és descensus terhe alól, megállapítva a nemesek jobbágyaitól a király descensusa alkalmával beszolgáltatandó élelmiszerek mennyiségét.

Eredetije ismeretlen. A váradi káptalan 1326. július 24-én kelt átírólevelében a Magyar Nemzeti Múzeum levéltárának törzsanyagában.

Kivonatos ismertetés Tagányitól: Magyar Gazdaságtörténeti Szemle. 1898. 602. l.

Karolus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque rex, princeps Sallernitanus et Honoris ac Montis Sancti Angeli dominus omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris presencium noticiam habituris salutem in omnium salvatore. Licet ad quorumlibet pro sequenda graciose fidelium vota liberalitatis regie dextra quadam generalitate sit habilis, illis tamen graciosa specialitate debet esse debitrix, quos ad obsequira grata continuos, fructuosos et utiles claris semper indiciis experimur. Proinde ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod ex parte universorum nobilium seu regalium serviencium de terra Transsilvana, fidelium nostrorum per Georgium dictum Cheh de Reud et Nicolaum dictum Wos fuit nobis humiliter suplicatum, ut de victualibus, exactionibus fertonum ac descensibus baronum, specialiter woywode Transilvani, quibus hactenus admodum aggravabantur, ipsi totum ea relaxando de benignitate regia graciam facere dignaremur. Nos itaque attendentes fidem puram et devocionis contanciam eorumdem nobilium, qui nobis et sacre Corone regie sunt gratuitis semper et fructuosis obsequiis obsecuti et sue fidei constanciam evidentissimis meritis demonstranciam considerantesque immensa grata et accepta servicia, que eosdem nobiles nobis a toto eo tempore, a quo regnum nostrum Hungarie, quod ius et ordo nobis dedit geniture, intravimus, pro exaltacione nostri regiminis et reformacione status regni eiusdem ac reintegracione reipublice cum effusione sui sanguinis laudabiliter exhibuisse scimus et exhiberi sentimus in presenti ac exhibituros pro firmo credimus in futurum. De quibus iam acceptis eorumdem serviciis cum propter sui pluraliatem per singula presentis serie scripti comprehendi non posint, hec pauca rememoracione digna presentibus decrevimus annotanda, quod in conflicti, quem Dousa quondam woywoda Transilvanus cum Moys filio Moys notorio nostro et regni nostri infidele in Tupa prope Clusvar habuit, hiidem nobiles sub milicia dicti woywode nostro mandato in devocione nostri nominis viriliter et strennue preliantes de ipso infidele nostro victoriam laudabilem reportarunt; postmodum autem cum Saxones Transilvani ad falsas suggestiones emulorum nostrorum a fide nostra oberrassent, prefati nobiles fidelitatis robore accincti ipsorum Saxonum exercitum campestri bello congedientes in devocione nostri nominis et honoris potenter et viriliter debellarunt; in quibus quidem conflictibus quamquam divina clemencia ipsis fidelibus nobilibus nostris in eorum personis nobis et regno nostro trimphum concesserit, tamen aliqorum ex ipsis patres, fratres et propinqui consanguinei ceciderunt, quidam eorum captivitatem inciderunt et alii immo fere omnes gravia et letalia vulnera pertulerunt. Licet igitur memorati nobiles terre Transilvane pro tot et tantis eorum serviciis graciosis pocioribus regiis beneficiis et favoribus forent digne prosequendi, tamen ut votis ipsorum benigno favore occurreamus, ad presens ad instanciam presertim predictorum Georgii et Nicolai pre ipsorum benigno favore occurreamus, ad presens ad instanciam presertim predictorum Georgii et Nicolai predictos descensus et victualia, quibus woywode Transilvano pro tempore constituto hactenus tenebantur, item quodlibet debitum seu collectam, que sive sit collecta fertonis vel dimidii fertonis sive cuiuslibet generis exaccionis, quocunque nomine censeantur, pro memoratis nobilibus Transilvanis universis et singulis ac eorum herebidus et successoribus de prelatorum et baronum nostrorum consilio et consensu et de plenitudine gracie nostre per omnia et perpetuo duximus relaxandum; volentes et presenti edicto in perpetuum valituro statuentes, quod iidem nobiles universi et singuli ac eorum posteritates, necnon populi et iobagiones eorum universi nullos descensus, nullaque victualia woywode Transilvano et eisdem officialibus dare, similiter et nullum debitum, tallia, prestaciones et nullam collectam tam fertonis et dimidii fertonis, quam alterius cuiuslibet generis exaccionis ullo unquam tempore dare et solvere teneantur, nec cuiquam woywode vel eius officiali pro tempore constituto et quibuslibet officialibus nostris huiusmodi descensus et victualia, debitum, collectam, tallia seu prestaciones quascunque liceat super ipsos nobiles et eorum iobagiones exigere, recipere aut dicare; hoc solum excepto et misericorditer per nos taliter moderato, quod si nos vel nostros successores in terram Transilvanam persenaliter venire et adesse contigerint, tunc et non alias populi seu iobagiones ipsorum nobilium non plus pro victualibus regie majestati opportunis nisi de singulis centum curiis unam tunellam vini, pecudem seu bovem pascualem, unum porcum, et unam marcam pro pipere et saphrano sive croko dare teneantur. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras privilegiales novi et authentici sigilli nostri dupplicis munimine roboratas. Datum per manus discreti viri magistri Andree Prepositi ecclesie Budensis, aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri, Anno Domini Millesimo trecentesimo vigesimoquarto, duodecimo Calendas Januarii, regni nostri anno similiter vicesimoquarto.