16.

Visegrád, 1345. február 2. Lajos király a szerémi és pécsi pénzverőkamarákat egy évre bérbe adja Szatmári Miklós mesternek 3300 márkáért, pontosan megállapítva a bérlettel járó jogokat és kötelességeket.

Eredetije az Esztergomi hercegprímási levéltárban: Lad. B. Fasc. 11. No. 116.

Nos Lodovicus Dei gracia rex Hungarie tenore presencium significamus quibus expedit universis, quod nos considerata industria magistri Nicolai de Zathmar, civis Budensis, fidelis nosrtri, comitatus camerarum nostrarum Syrmiensis et Quinqueecclesiensis, prelatorum nostrarum et baronorum regni nostri consilio prematuro, cum omnibus comitatibus, districtibus, civitatibus et villis, scilicet cum comitatibus Syrmiensi, Bachyensi, de Walco et de Bodrug, item de Baranya, Symigiensi, Tholnensi et Zaladiensi eidem magistro Nicolao dicto de Zathmar pro tribus millibus et trecentis marcis, partim in florenis seu aureis denariis camere nostre Bude cusis et cudendis, partim vero in grossis novis camere nostre anno in presenti fabricandis, nobis in terminis infrascriptis persolvendis. Anno domini M°CCC°XL-mo quinto, a data presencium per anni circulum simulcum decimis archiepiscopalibus locavimus isto modo, quod idem comes camerarum nostrarum, prout alii comites camerarum nostrarum, faciet fabricari denarios integros vere combustionis tercie, in forma, combustione et valetudine ac pondere denariorum anni preteriti Bude per magistrum Lorandum civem juratum de eadem, tunc comitem camerarum nostrarum per totum regnum nostrum, nunc vero comitem camerarum nostrarum Budensis et Strigoniensis cusorum in solitis consuetis locis camerarum suarum, in novando et empliando eosdem in toto regno perpetuo et uniformiter discurendos (sic!), ex quibus octo pense cum dimidia unam marcam ponderabunt in statera et octo pense ac sedecim denarii ex eisdem pro una marca fini argenti current in montanis, in aliis partibus regni tandem current pro marca mercimoniali. Item sex pro uno grosso novo et sex eisdem pro septem Wyennensibus in omnibus locis et foris publicis, preterquam in solucione lucri, camere, in qua octo Wyennenses pro sex novis denariis integris camere nostre solventur, ut inferius patebit. Item octuaginta quatuor pro uno floreno ex eisdem cambientur; pro aliis autem monetis antiquis, cuiuscunque forme sint, cambiuntur in statera recuperata combustione libertate camere requirente.

Preterea idem comes camerarium nostrarum pro utiliori comodo status regni faciet fabricari dimidios deniarios eiusdem combustionis, ex quibus duo pro uno integro denario in toto regno nostro current modo superius odinato.

Ut autem dicti denarii nostri novi ampliandi per totum regnum nostrum postpositis omnibus aliis antiquis monetis potenter discurrant, stauimus, ut per comites camere nostre vel suos officiales in foris et locis publicis, coram hominibus dominorum archiepiscopi Strigoniensis et magistri Tauarnicorum nostrorum ac testimonio alicuius capituli in officio camere in testimonium destinatis, iidem nostri denarii ad cambiendum exponantur, ut unusquisque forum facere debeat cum eisdem.

Si qui autem mercatorum vel quorumlibet hominum forum faciencium preter comites camerarum nostrarum et suos officiales antiquos denarios cambierint vel cum eisdem forum fecerint pene perdicionis bonorum suorum vendicioni et empcioni appositorum puniantur.

Item pro ampliacione et perpetuacione dictorum denariorum camere nostre committimus, ut in quolibet commitatu usque ad suos terminos, de singulis portis per quas currus feno et frugibus honeratus intrare consuevit, licet sub ipsa porta plures sint residentes homines vel solum unus commoretur, nisi tante, sit paupertatis, ut solvere non possit, quos predicti testes iuxta suas consciencias solvere posse noverint vel non, ac domini terre seu officiales sibi solucionem facere posse vel non posse juramento suo dixerint, exceptis condicionariis regalium, reginalium, ecclesiarum, et aliorum quorumlibet, necnon exercituantibus servientibus, quos domini sui juramento eorum exceperint, iidem testes scire poterint, exceptis eciam ecclesiis, civitatibus et aliis privilegiata libertate fultis, facta dicacione infra quintumdecimum diem tres novos grossos vel decem et octo denarios integros novos dicte camere in vero pondere aut vigintiquatuor Wyennenses latos pro lucro camere ipsi comiti camere dare et solvere absque contradictione aliquali salvis libertatibus predictis remanentibus teneantur.

Ubi vero porte non habentur, ibi predictum lucrum camere secundum quod in aliis temporibus iuxta dispositionem predictorum trium testium infra idem tempus persolvantur.

Civitatenses autem et alii regnicole nostri predictam libertatem habentes a solucione lucri camere taliter sint exempti si monetas camere nostre inter eos et in tenutis ac possessionibus ipsum discurrere fecerint potenter et cambiri; sin autem, libertatem ipsorum non nos, sed ipsi soli infringent, et sic solvent eundem lucrum camere sicut alii nostri regnicole, si contra eos per testificaciones predictorum trium testium possit conprobare.

Solventibus autem in quibus libet comitatibus unus locus congruus pro predicto solucione assignetur et qui presentes pre multitudine solvencium aut aliquo alio impedmento prepediti, die assignato solvere non possent, absque aliquo gravamine quatuor diebus continuis expectentur.

Si vero negligenter solvere non curarent, tunc iidem tres testes ad possessionem de qua ipsum lucrum camere non est persolutum, accedant et tam diu ibi commorentur, in expensa moderata einsdem possessionis non solventis, absquue destructione tamen aliquali, donec ipsum lucrum camere cum judicio trium marcarum persolvatur.

Si vero populi vel domini villarum non solvencium lucrum camere prenotate preterito termino solucionis dictis hominibus ia officio camere procedentibus cum pecunia debita extra villam placaturi obviarent, extunc ipsi executores negociorum camere in talibus villis descensum facere nequeant aliqualem et sic liberi a predicta descensione et byrsagio habeantur.

Item homines de dicta solucione defendentes vel quoquo modo contra nostram ordinacionem procedentes, dummodo contra ipsos hoc evidenter possit conprobari, penis non solvencium decrevimus puniendos.

Item volumus, quod dicti testes in negociis camere, videlicet in comitatibus peragendis, utpote in dicacionibus lucri camere personaliter procedant, nec officiales comitum camere nostre absque ipsis testibus possint dicari. Si vero ausu temerario contra hoc procederent et in hoc malum aliquod paterentur, merito sustinebunt.

Preterea nullus mercator extraneus vel huius regni aurum vel argentum in specie exportare presumpmant et si qui exportantes ipsum aurum et argentum in specie, preter denarios nostros aureos et argenteos, inventi fuerint, ablacione eorundem et dehonestatione personarum suarum puniantur.

Ymo si camerarii huiusmodi aurum vel argentum quoquam extra regnum deferri facerent sub signis et sigillis ipsorum vel alios ad exportandum admitterent, idem comites, quorum sigilla vel signa in ipso auro vel argento apposita invenientur, tanquam falsarii, infideles regni et transgressores mandatorum regalium puniantur.

Item sub cuiuscunque comites camerarum comitatu vel in provinciis presens nostra moneta ex mala procuratione falsicata (sic!) fuerit et habundari ceperit, ipse comes camere eandem falsam monetam captivare et anichilare non procuraverit, ipsi comiti camerarum sic imputabitur, ut si idem comes camere ipsam monetam fecisset fabricari.

Si autem ipse comes camere ad compescendum eosdem falsarios de eorum maliciosis operibus propriam aliubi non habuerit facultatem, exultatem, extunc sub testimonio dictorum trium facultatem, extunc sub testimonio dictorum trium testium veritate de eorum falsariorum maleficiis indagata, eosdem falsarios nobis et nostris baronibus ac regno nominatim debebit declarare et nos pro extirpacione eorundem sollicite tenenur incitare.

Civitatenses vero sub jurisdictione dictarum camerarum nostrarum existentes iuxta presentem taxacionem nostram et baronum nostrorum certam sumpmam de predictis monetis camere nostre infra pretacti temporis spacium pro argento cambire vel financionem eiusdem monete in eisdem denariis camere dare et solvere teneantur, videlicet civitas Zalankemen ducentas et quadraginta, item Zemlen quindecim, item Zenthdemetur quinquaginta, item Engh sexaginta, item Nogolaz vigintiquinque, item Eztyan triginta, item Segusd, Aranyas, Labaad, Chehy cum suis pertinenciis centum, item Peech quadraginta marcas cambire teneantur, quod aut ipsi civitatenses, receptis ipsis quantitatibus pecunie nove monete camere nostre integre, pro qualibet marca octo pensas cum dimidia in statera ponderantis unam marcam fini argenti, vel saltim nihil recipendo pro combustione singularum marcarum singulas quatuor pensas cum decem denariis ipsorum integrorum denariorum dictis comitibus camere dare debeat (sic!).

Si qua autem civitatum negligens fuerit in solvendo, predicti executores negociorum camere in medio talis civitatis in expensa moderata eiusdem cum subsidio judicis et juratorum ipsius civitatis tamdiu permanebunt, donec solucionem taxacionis lucri camere cum judicio duodecim marcarum facient ex integro.

Si vero iidem judices et jurati subsidium prestare et dictam pecuniam taxatam pro lucro camere persolvi cum dicto judicio facere recusarent, extunc ipsi soli de ipsorum bonis propriis solvere teneantur.

Item statuimus, quod in quiuslibet solitis locis camere in montanis civitatibus debeat fieri domus regalis, ad quam omnes homines aurum et argentum ad vendendum, comburendum et cambiendum deferre teneantur. Et si palam vel occulte comburerent, venderent et commutarent et in hac reprehenderentur, per eosdem comites camerarum omnia bona sua presentibus dictis testibus auferantur et ut infideles punitur.

Item volumus, ut in montanis nullus alias, preterquam in domo regali, aurum, quot karatorum fiat, probare debeat. Sed camerarius debeat examinare in domo regali et ponere karatos ac signum regium super ipsum. Contra hoc autem presumpmentes per eosdem comites camerarum predicta peny duximus puniendos.

Ceterum volumus, ut ipsi comites camerarum monetarios ubiqunque in civitatibus vel villis invenire poterint et eosdem captivare voluerint, judex, jurati et universitas civitatis et ville, in qua inveniuentur (sic!), ad requisicionem ipsorum comitum camererum vel officialium ipsorum eosdem captivare et ad judicium comitum camerarum teneantur assignare. Contra hoc facientes eadem pena, monetarii contumaces sunt plectendi, puniantur.

Item antiqua libertate camerarum nostrarum reqirente statuimus, ut omnes servientes et officiales ac monetarios suos ipsi comites camere nostre debeant judicare et si ipsi ex parte suorum iusticiam dare neglexerint, magister Tauarnicorum nostrorum iusticiam dare tenebuntur (sic!) quibuscunque querulantibus de eisdem.

Item pro ampliacione earundem monetarum camerarum nostrarum statuimus, ut universi ecclesiarum prelati decimas et debita status homines ipsorum proventus universos, scilicet tributa, terragia et quasvis collectas a quibuscunque ipsorum debitoribus et jobagionibus, tributariis et officialibus, cum ipsis monetis camere nostre recipere teneantur.

Nos autem promittentes assumpsimus universas nostras collectas regales et reginales per totum regnum nostrum, specialiter tributa et tricesimas nostras exigi facere et recipere cum eisdem.

Item si qui contra ipsos comites camerarum nostrarum racione injuriarum seu dampnorum ac nocumentorum personis camerariorum nostrorum in officio procentibus illatorum ad nostram vel magistri Tauarnicorum presenciam citati fuerint, in primo termino, absque ulteriori dilacione, dante justicia, ipsa causa finaliter debeat terminari.

Quicunque autem comites camere nostre predictos ordine judiciario in causam attraxerit, prefatus magister, Tauarnicorum nostrorum ex parte eiusdem justiciam faciet nostra auctoritate mediante.

Hoc eciam ordinavimus, ut de quibuslibet rebus et bonis ipsarum camerarum nostrarum ubicunque in terra et in aquis per eorundem officiales deferendis nullus tributum exigatur.

Preterea de qualibet marca unum pondus ad racionem denariorum in pondere, racione conservacionis ferramentorum, homini eiusdem archiepiscopi omni die operis et dimidius ferto homini ipsius magistri Tauarnicorum preter sumpmam convencionis nostre regalis persolvatur. Si vero ipsi comites camere nostre quolibet die operis de singulis marcis cusis singula pondera denariorum et dictos dimidios fertones premisso modo persolvere recusaverint vel dilacionem facere vellent, homines ipsius domini archiepscopi et magistri Tauarnicorum ferramenta formalia includendi habeant facultatem.

Item aule nostre vicecancellario iidem comites camere nostre proventus ad antiquo consuetos, videlicet triginta marcas in terminis solucionum subscriptarum, salvis laboribus notariorum remanentibus, plene dare et solvere teneantur.

Hoc eciam adiecto, quod injurias et dampna officialibus camerarum per quoscunque irrogata prefatus magister Tauarnicorum proscquatur et emendet.

De falsariis autem et eorum fautoribus antiquam regni nostri consuetudinem volumus observari.

Item statuimus, ut comites prarochyales unacum judicibus nobilium quorumlibet comitatuum non plus, quam tres marcas nove monete nosrte a comitibus camererum nostrarum petere vel recipere racione fororum presumpmant, ex quibus unam marcam comes parochyalis et duas judices nobilium habeant.

Ceteri nobiles autem vel cuiusvis alterius status homines fora habentes pretextu forum ipsorum ab eisdem camerariis quicquem petere vel recipere non presumpmant.

Preterea idem dominus archiepiscopus et magister Tauarnicorum tales homines in prosequendis negociorum camerarum transmittant, qui possessiones habeant et si demerita eorum requirerent, perdere habeant.

Item comites camerarum nostrarum, qui anno sequenti cameras nostras conducere voluerint, in die Strennarum venturo de predictis suis debitis racionem nobis personaliter reddendo conducant.

Preterea volumus, quod quecunque res et bona, racione non observacionis aliquorum articulorum premissorum et transgressionis mandati nostri regalis seu violacionis statuti camere, a quibuscunque personis hominum et in quibuscunque locis auferentur, in tres partes debeant dividi coequales, quarum una pars ipsi comiti camerarum, secunda autem comiti parochyali et judicibus nobilium, tercia vero pars in manus predictorum hominum domini archiepiscopi et magistri Tauarnicorum debeant provenire.

Item de quibuslibet marcis pro lucro camere in quibuslibet comitatibus dicatis et exactis unum grossum seu unum pondus homini archiepiscopi, alium vero grossum seu pondus homini magistri Tauarnicorum dare et solvere tenebuntur comites camerarum predictarum.

Ut autem idem comes camerarum memoratam sumpmam tria milia trecentarum marcarum nobis facilius solvere possit, ordinantes decrevimus, ut in octavis festi Nativitatis beati Johannis Baptiste octingentas et vigintiquinque marcas, item in octavis Nativitatis beate Virginis similiter octingentas et vigintiqinque marcas et modo simili octingentas et vigintiquinque macas in octavis festi beati Martini, residuas vero octingentas et vigintiquinque marcas in octavis Diei Strennarum ultimo solucionem faciendo, in terminis sese subsequentibus nunc venturis, hic in Wyssegrad solvere nobis tenebitur. Penam dupli incurrat, si aliquem terminorum premissorum obmiserit insolutum.

Datum in Wyssegrad in festo Purificationis beate Virginis, Anno Domini M°CCC-mo XL-mo quinto[1].


[1] Ez oklevelet, valamint a többi szerződés eredetijét is Dedek Crescens Lajos prelatus-kanonok úr szívességéből használhattam, mit ezúton is melegen megköszönök.