[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXIII.]

Item de sancto Matthaeo evangelista
Sermo primus cum legenda

Cum transiret Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: Sequere me. Matt. IX. 1 et in evangelio hodiernae festivitatis. (A)

In quibus verbis maxime pietatis et misericordiae Christi exemplum peccatoribus proponitur, quia Iesus Matthaeum lucris temporalibus inhiantem et publicanum necdum a quaestu malo pro tunc desistentem voluit tamen ex immensa pietate ipsum convertere ad poenitentiam et vocare ad sui sequelam ac in apostolatus dignitatem promovere. Unde Beda in homilia hodierna: Vidit Iesus Matthaeum non tam corporeo intuitu, quam internae miserationis aspectu, quo et Petrum negantem, ut reatum suum agnoscere et deflere posset, respicere dignatus est. Haec ille. Ex quo patet, quod Deus poenitentes ad misericordiam libenter suscipit, quantumcumque in magnis antea fuerint peccatis. Tu ergo, o homo, cum sentis tibi infundi compunctionem, scito quia Dominus te respicit, et libenti animo sequere hanc gratiam, ut agas poenitentiam. Unde ut spem habeant peccatores, ecce hodie nobis proponitur exemplum in Matthaei conversione, de quo dicit thema: Cum transierit Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus, secundum quod commendatur de his:
· Primum mysterium de divinali respectione, ibi: Vidit Iesus
· Secundum de poenitentiali perfectione, ibi: hominem sedentem, sed conversum per Christum et poenitentem
· Tertium de Christi imitatione, ibi: sequere me (B)

Circa primum de divinali respectione, ex quo dicitur, quod Iesus vidit aspiciendo Matthaeum, Chrysostomus quaestionem proponit: Cur Iesus hoc modo voluit Matthaeum vocare visitando et respiciendo. Nam transivit ad ipsum, et aspexit, ac sic vocavit, ut notat evangelium. Hoc autem non legitur Christus fecisse aliis apostolis aliquibus, puta Bartholomaeo, Thomae, Simoni, Thaddaeo etc. Et ad id respondet Chrysostomus, quod ex quo nil deterius officio telonearii est inter quaestus, qui liciti reputantur apud homines, secus de illicitis, ut usura, furto, rapina, alea et huiusmodi, quae sunt illicita et ideo deteriora, sed inter quaestus licitos teloneum est vilius et deterius, propter quod publicani dicebantur, qui publicis teloneis vel vectigalibus insistebant, quae vix sine peccato exerceri possunt. Itaque per hoc, quod Iesus talem in tali officio residentem visitavit, respexit et vocavit, ostendere voluit suam pietatem immensam, adeo quod nullus est tam malus aut miser in mundo, quem Deus non vocet ad poenitentiam, sed vult omnes salvos fieri, I. Timo. II.: Qui vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire.
2 Hinc Bernardus super Cantica dicit: Omnino propter mansuetudinem, quae in te praedicatur, currimus post te, Iesu bone, audientes, quod non spernas pauperem, peccatorem non horreas, non horruisti confitentem latronem, non lacrimantem peccatricem, non supplicantem Chananeam, non deprehensam in adulterio, non sedentem in teloneo, non negantem discipulum, non persecutorem discipulorum tuorum, id est Paulum, denique non ipsos crucifixores tuos. Haec ille. Nam Christus oravit pro crucifigentibus.
Alia ratio ad idem est, ut monstretur, quia Christus Deus variis modis et respectibus aspicit homines in mundo. (C)
Pro quo notandum, quod Deus omnes homines et alia creatura cuncta videt generaliter et aspicit semper. Iuxta illud Ps.: De caelo respexit Dominus super omnes filios hominum.
3 Et Proverb. XV.: In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos. 4 Ac Heb. IV.: Omnia nuda et aperta sunt oculis eius. 5 Propterea ubique die et nocte debemus esse circumspecti et disciplinati in actibus nostris. Unde Boethius De consolatione philosophiae: Magna est nobis indita necessitas probitatis, cum omnia agamus ante oculos iudicis cuncta cernentis. Haec ille. Verumtamen secundum quod colligitur ex Scripturis, Deus respicit homines quintupliciter:
· Primo aliquos amabiliter
· Secundo quosdam inimicabiliter
· Tertio quosdam exsecrabiliter
· Quarto quosdam felicitanter
· Quinto quosdam misericorditer
Primo Deus respicit quosdam amabiliter, scilicet amore praeveniendo et in amore conservando. Ps.: Oculi Domini super iustos, et auris eius ad preces eorum. 6 Hinc exemplum Gen. IV.: Respexit Dominus ad Abel et ad munera eius etc. 7 Augustinus: Nil bonum ex te coram Deo sine te bono.
Secundo quosdam Deus respicit inimicabiliter, ut peccatores in peccatis iacentes. Ps.: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. 8 Item Abacuc I.: Mundi sunt oculi tui, Domine, ne videas malum, scilicet amabiliter vel approbando, et respicere ad iniquitatem poteris. 9 Exemplum Gen. VI.: Videns Deus, quod multa malitia hominum esset in terra, poenituit eum hominem fecisse. 10 Augustinus: Scio omnem criminosum inimicum esse Deo.
Tertio quosdam Deus videt exsecrabiliter, id est excommunicando, maledicendo et extra sacrum eiciendo, scilicet a sacra visione faciei divinae, ut animas in peccatis decedentium, et omnes daemones ac damnatos. Ps.: Intende ad visitandas omnes gentes, non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem. 11 Item Isa. ultimo: Vermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. 12 Lyra: id est omni homini beato. A fortiori Deo erunt ad satietatem, id est repletionem et perfectam iucundationem visionis in illorum, scilicet punitione inimicorum Dei. (D)
Iuxta quae verba quaestio hic occurrit pertractanda, utrum Deus et beati in caelo habeant aliquam delectationem vel complacentiam ac laetitiam in poenis visis damnatorum. Ratio quaestionis, quia Ps. dicit: Laetabitur iustus, cum viderit vindictam, scilicet punitionis aeternae, manus suas lavabit in sanguine peccatorum.
13 Ex quibus habetur, quod delectabuntur iusti in poenis malorum. Sed in contrarium est, quia in Deo et beatis est excellentissima et perfectissima charitas, quae habet diligere etiam inimicos, videtur ergo, quod non placet eis poena damnatorum. Ad haec ergo respondetur secundum Lyram super Isa. ubi supra ac communiter doctores super IV. dist. ultimam, praecipue Richardum, quod beati non delectantur de per se in poenis damnatorum, et a fortiori nec ipse Deus, cuius misericordiae non est numerus. Sed beati videntes poenas damnatorum habebunt gaudium et complacentiam triplici modo de per accidens. Uno modo, inquantum vident in hoc divinae iustitiae exercitium. Alio modo inquantum vident ex hoc in seipsis divinae misericordiae beneficium, quo poenas illas tales et tantas evaserunt. Tertio inquantum gloria beatorum ex quo habet augmentum, eo quod opposita iuxta se posita magis elucescunt, I. Elenchorum. Et sic intelligitur illud psalmus secundum Lyram: Laetabitur iustus, cum viderit vindictam – ecce primum. Manus scilicet lavabit in sanguine peccatorum, id est propter opera munda sua gaudebit evasisse illas poenas ex Dei misericordia. Nam manus opera significant – ecce secundum. Et dicet homo, id est quilibet rationabiliter loquens: Si utique est fructus iusto, si pro quia [sic] fructus est iusto in augmentum gloriae. Ex istis, o homo, animadverte, quoniam si poenitentiam non egeris, maxima tibi erit confusio in Inferno, ubi beati omnes videbunt tuas poenas in aeternum, et tu lamentabis, quod beatitudinem amisisti, nec videre Deum aut sanctorum gloriam meruisti, quam unius horae poenitentia vera mereri potuisses. Augustinus in quodam sermone: Nulla maior insania, quam pro delectatione momentanea perdere indicibilia gaudia et se obligare ad aeterna tormenta.
Quarto videt Deus quosdam felicitanter, videlicet animas hominum in caelum deducendas et beatos. Sap. IV.: Gratia et misericordia Dei in sanctos et respectus in electos illius. 14 Ideo Christus Ioh. XVI. dicit: Iterum videbo vos et gaudebit cor vestrum, nemo tollet. 15 O beata visio haec!
Quinto videt quosdam misericorditer, scilicet peccatores, quos convertit a peccatis, unde de Ninivitis Ionae III.: Vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt a via sua mala, et misertus est super malitia eorum. 16 Hanc visionem deprecari debemus cum Ps. dicente: Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego. 17 Unicus – inquam –, id est unicam animam habens, qua perdita omnia simul pereunt. Sequitur: Vide humilitatem meam et laborem, scilicet poenitentiae, et dimitte universa delicta. 18 (E)
Quaeritur hic, qualibus signis et effectibus percipere vel sentire poterit homo, quod scilicet Deus ipsum aspexerit oculo suae misericordiae. Respondetur, quod secundum Scripturas aspectus misericordiae divinae praecipue facit effectus quattuor, per quos tamquam per signa cognoscitur. Primus effectus timoris (scilicet de peccato) immissio. Ps.: Qui aspicit terram – id est terrenum peccatorem –, et facit eum tremere,
19 sic reus timet ad aspectum iudicis. Et hoc facit divinae misericordiae intuitus, ut scribitur Prover. XV.: Per timorem declinet omnis homo a malo. 20 Secundus est voluntatis bonae inspiratio. Lu. XV.: Vidit eum (scilicet filium prodigum) pater, cum adhuc longe esset. 21 Augustinus: Bonum propositum redeundi ad patrem non habuisset, si aspectu misericordiae caruisset. Chrysostomus super Matt.: Bonae voluntates sic suaves sunt apud Deum, sicut odoriferi flores, et per consequens libenter aspiciuntur. Tertius est cordis compunctio. Lu. XXIII.: Respexit Dominus Petrum, et egressus flevit amare. 22 Nam oculi Domini ut flamma ignis dissolvit ceram, sic dissolvit cor peccatoris. Ps.: Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. 23 Quartus est oratio humilis tribulatorum vel exauditio, Ecci. XXXV.: Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et non discedit donec aspiciat Altissimus. 24 Ps.: Respexit in orationem humilium, et non sprevit precem eorum. 25 His signis effectualiter homo cognoscit misericordiam Dei adesse. In beato Matthaeo claruerunt duo horum, scilicet inspiratio voluntatis bonae et contritio verae poenitentiae in conversione, et potuerunt alia ibi fore. (F)
Circa secundum de poenitentiae perfectione sit pro conclusione sententia Remigii et Bedae dicentium scilicet, quod publicani Matthaei conversio cunctis perfectae poenitentiae exemplum tribuit, qui ad iussum Christi cuncta pericula salutis abdicavit, et propria reliquit, qui ante aliena rapuit. Quaestio ergo occurrit, quae vel qualia sunt pericula salutis verae poenitentiae impeditiva, in quibus scilicet Matthaeus tenebatur, sed per Christum est liberatus. Ad quod respondetur, quod sicut ex ipso evangelii passu potest colligi, Matthaeus fuit quinque periculis irretitus. Et haec sunt pericula quinque, quibus multi implicantur et impediuntur a vera poenitentia, ne possunt salvari.
Primum est amor terrenorum et aestuans avaritia, quia teste Salvatore Matt. XIX.: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum.
26 Talis fuit Matthaeus, unde dicitur in evangelio: Vidit Iesus hominem. Non dicitur: „virum”, sed hominem, ab humo, id est terra, quia ut Gregorius ait, Matthaeus diligendo terrena factus erat totus terrenus, sic est omnis avarus. Quaero namque te, o homo, an terra ista infima elevetur aliquando intantum, ut attingere possit solem vel caelum. Dices, quod non. Quare? Quia est gravissima inter elementa. Sic avaritia, quae est amor terrenorum, adeo gravat animam, ut sit terrena, nec possit levari ad caelestia. Sed quomodo anima avari gravari possit, ut sit terrena, cum sit spiritus? Respondetur, quod hoc fit primo amore, quia Augustinus super Ioh. dicit: Talis est unusquisque, qualia amat, et qualis est dilectio sua. Si terrenam amas, terra es. Haec ille. Nam amor habet transformare amantem in amatum, ut dicit Hugo. Secundo hoc fit propter infrigidationem, quia sicut terra est frigida, ita et avaritia cordis frigefactiva a divini amoris calore. Augustinus li. LXXXIII Quaestionum: Venenum charitatis est cupiditas. Tertio propter veneni inclusionem. Sicut enim terra licet ab extra sit pulchre ornata floribus, herbis et plantis, tamen intra se claudit animalia venenosa, et in medio centro habet Infernum, ut dicit Hieronymus super Ionam. Sic avarus licet ornetur exterius vestibus et divitiarum gloria, tamen intra habet clausa venena mortalium peccatorum, I. Tim. VI.: Radix omnium malorum est cupiditas. 27 Habet etiam Inferni cruciatum, tam in praesenti per curas, timores et varias anxietates, et habebit in futuro, ut patet de epulone.
Secundo est boni operis desidia. Unde Matthaeus in evangelio dicitur sedisse, in quo otium significatur, quod est periculosum. Bernardus in Epistola ad fratres de monte: Omnium temptationum et malorum sentina est otium. Tria quippe sunt loca: caelum, Infernus et terra. Caelum est ad quiete regnandum, Infernus ad iacendum in tormentis. Isa. XIV.: Subter te sternetur tinea etc. 28 Sed terra ista est ad laborandum, scilicet in bonis operibus poenitentiae. Iob V.: Sicut avis ad volandum, sic homo nascitur ad laborandum. 29 Unde Bernardus super Cantica sermone XXXIII. dicit sic: Qui in labore hominum non sunt, in labore daemonum profecto erunt.
Tertium est conquisitio implicans ad crimina. Unde Magister in IV. dist. XVI. dicit, quod quicumque deditus est alicui officio, quod sine peccato exerceri non potest, veram poenitentiam agere non potest, nisi id officium deserat. Matthaeus autem sedisse dicitur ad teloneum, quo est vitiosum, ut dicit Gregorius. (G)
Quaeritur, utrum telonea exigere sit damnabile peccatum. Respondetur secundum Raimundum et fratrem Angelum de Clavasio aliosque: Circa hoc sunt quattuor praecipua consideranda. Primo, quod si est impositum ab antiquo a regibus vel principibus auctoritatem imponendi habentibus, potest esse licitum. Nam si nescitur, a quibus fuit impositum, tamen putatur, quod ab illis, qui poterant, sic ex longa consuetudine, cuius initii non exstat memoria in contrarium, excusatur. Alias secus et dummodo fiant moderatae exactiones, ne pauperes nimium graventur, patet extra de verbo. signifi. c. „Super quibusdam”. Si autem pedagium est novum sine auctoritate legitima impositum, tales imponentes vel etiam aggravantes antiqua pedagia vel telonea et omnes exigentes iniusta raptores sunt, et tenentur ad restitutionem illis, a quibus receperunt, vel saltem pauperibus, si illos ignorant, et hoc de necessitate praecepti XIV. q. VI. „Si res” concor. ultim. Inno., et addit frater Angelus de Clavasio in Summa, quod hodie per processum curiae tales sunt excommunicati excommunicatione papali, vide ibi. Secundo, si impositum est ex iusta causa, quae est defensio viatorum vel navigantium vel patriae, vel pace tuenda vel pro via reparanda et huiusmodi. Et si recipiens facit id, pro quo est impositum, recipere potest sine scrupulo conscientiae, alias rapina est, et tenetur restituere, ut dictum est concordanti Hostiense. Tertio, si non exiguntur a clericis et personis ecclesiasticis, nisi ipsi causa negotiationis deferant, quia si quis ab istis exigit per se vel per interpositam personam, excommunicationem incurrit ipso facto, extra de censibus c. „Quamquam” li. VI. Item non debent etiam exigi a Romipetis et peregrinis visitantibus oratoria sanctorum, XXIV. q. III. „Si quis Romipetas”. Quarto, si exiguntur tantummodo de his, quae causa negotiationis vel mercimonii deferuntur, unde de his quae quis facit portare pro necessitate ad usum suae vitae et familiae, non potest exigi pedagium, nec valet etiam consuetudo in contrarium secundum Hostiensem. Haec frater Angelus. Ex istis patet, quod telonearii sunt in magno periculo, quia rarissime exigunt secundum praedictam formam per omnia, et insuper quia non fit hoc officium sine peccato mendacii, fraudis, periuriae, rixae et huiusmodi.
Quartum periculum salutis vel impedimentum verae poenitentiae est delectationis consuetudo et complacentia, quia Glossa super Ioh. dicit: Difficile surgit, quem moles malae consuetudinis premit. Nam qui facit peccatum, servus est peccati. Ioh. VIII.
30 Talis fuit Matthaeus, qui dicitur publicanus, Luc. V. 31, quia assuetus fuit huiusmodi vitiosis publicis negotiis.
Quintum est exemplum societatis in malicia. Unde Chrysostomus super Matth.: Periculum est habitare cum malis, nam corrumpunt bonos mores colloquia prava, I. Cor. XV. 32 Hieronymus XXIII. q. III. „Resecandae”: Sicut scabiosa ovis pecora corrumpit, sic malus bonum. Matthaeus multorum consimilium publicanorum exempla et societates habuit. Unde cum fecisset convivium Christo in domo sua, advenit turba multa, scilicet publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes cum Iesu, Lu. V. 33 Simon de Cassia: Ecce Christus unum convertit et multos attraxit. Ex his patet, quod Matthaeus perfecte fuit conversus, quia omnia pericula abdicavit, scilicet avaritiae affectum, otium, malum quaestum, consuetudinem et pravam societatem. O ergo et tu, homo, si vis vere poenitere et salvari, fuge pericula! (H)
Circa tertium de Christi imitatione sufficiat pro conclusione, quod beatus Matthaeus imitatus est Christum per gloriosum et perfectissimum martyrium, cuius hic passionis seriem prosequamur ex Legenda communi.
Legenda
Matthaeus apostolus in Aethiopia praedicans in civitate, quae dicitur Nadaber, duos magos repperit, nomine Zaroen et Arphaxat, qui se quasi deos adorari faciebant. Matthaeus autem in praedicta civitate apud eunuchum Candacis reginae, quem Philippus baptizaverat, hospitatus, contra illos praedicabat Iesum et in eo salutem hominum. Quadam die eunucho interrogante sanctum Matthaeum, quomodo tot linguas loqueretur, exposuit ei, quod Spiritu Sancto descendente omnium linguarum scientiam cum ceteris apostolis recepisset, ut fides Christi per orbem praedicaretur. Tunc venit quidam dicens magos illos cum duobus advenisse draconibus, qui flatu sulphureo cunctos occiderent. Apostolus autem signo crucis se muniens exivit, quem mox ut dracones viderunt, ante pedes eius prostrati protinus dormierunt. Dixitque magis: „Ubi est ars vestra? Excitate eos, si potestis, ego autem nisi Dominum rogassem, quod in me cogitaveratis inferre, in vos retorsissent.” Cum autem populus convenisset, praecepit in nomine Iesu draconibus, ut abirent, et nullum laedentes protinus abierunt. Coepitque populo praedicare, quomodo homo eiectus est de Paradiso, sed per Christum in caelestem Paradisum est revocatus.
Ecce autem subito tumultus exortus est plangentium regis filium mortuum, quem cum magi suscitare non possent, suadebant regi, quod in deorum consortium raptus fuisset, et ideo templum et simulacrum sibi construi oporteret. Praedictus autem eunuchus apostolum advocavit, qui oratione fusa illum protinus suscitavit. Hoc viso rex Egippus per universas suas provincias mandavit dicens: „Venite et videte Deum in effigie hominis latentem!” Venerunt ergo cum coronis aureis et variis sacrificiis volentes ei sacrificare, quos apostolus compescuit dicens: „Ego non sum deus, sed servus Domini Iesu Christi.” Illi ergo de auro et argento, quod sibi attulerant, ipso iubente ecclesiam magnam fabricarunt, in qua apostolus XXXIII annis sedit, et totam Aegyptum ad fidem Christi convertit. Rex autem cum uxore et omni populo baptizatus est. Ephigeniam quoque, regis filiam apostolus Deo dicatam plus quam CC virginibus praefecit.
Post hoc Hyrtacus regi successit, et Ephigeniam concupiscens dimidium regni apostolo promittebat, si eam in coniugium suum faceret consentire. Cui apostolus ait, ut iuxta morem praedecessoris sui die Dominica ad ecclesiam conveniret, et praesente Ephigenia cum virginibus audiret, quam bona essent iusta coniugia. Quo rex advenit, et apostolus de bono matrimonii praedicavit. Tandem ait: „Cum bonum sit matrimonium, si salvo foedere teneatur. Tamen scitis, quod si regis sponsam aliquis servorum usurpare praesumeret, mortem demereretur. Ita et tu, rex, sciens Ephigeniam aeterni regis sponsam effectam, quomodo poteris tibi copulare?” Tunc iratus rex abscessit, apostolus autem intrepidus Ephigeniam cum ceteris virginibus benedixit, et omnes ad constantiam confortavit. Post missarum autem sollemnia rex misit spiculatorem, qui iuxta altarem Matthaeum orantem gladio interfecit. Tandem cum Ephigeniam nec per matronas directas posset aliquatenus ad consensum inclinare, totam eius domum igne vallavit, ut ipsam cum virginibus ceteris concremaret. Apostolus autem eisdem apparens omnem ignem a domo excussit, qui erumpens regis palatium invasit, et solo rege vix evadente cum unico filio cuncta consumpsit. Statim autem daemon filium eius invasit, qui ad sepulchrum apostoli properavit patris crimina confitens, pater vero turpissimus leprosus effectus cum curari non posset, propria manu se peremit gladio. Populus autem fratrem Ephigeniae ab apostolo baptizatum regem constituit, qui cultum Christianum magnifice ampliavit.
Rogemus ergo Dominum, ut per beati Matthaei merita det nobis gratiam et tandem gloriam. Amen.



1 Mt 9,9
2 I Tim 2,4
3 Ps 32,13
4 Prv 15,3
5 Hbr 4,13
6 Ps 33,16
7 Gn 4,4
8 Ps 33,17
9 Hab 1,13
10 Gn 6,5-6
11 Ps 58,6
12 Is 66,24
13 Ps 57,11
14 Sap 4,15
15 Ioh 16,22
16 Ion 3,10
17 Ps 24,16
18 Ps 24,18
19 Ps 103,32
20 Cf. Prv 15,24
21 Lc 15,20
22 Lc 22,62
23 Ps 67,3
24 Sir 35,21
25 Ps 101,18
26 Mt 19,24
27 I Tim 6,10
28 Is 14,11
29 Iob 5,7
30 Ioh 8,34
31 Lc 5,27
32 I Cor 14,33
33 Lc 5,29




Kezdőlap