Exortiso te cinis in nomine Patris omnipotentis † et in nomine Ihesu † Christi Filii Dei et Spiritus Sancti, qui per ignem in favillam converti praecepit, ut sicut iussione Dei per sanctum famulum eius Moysen, cinis vituale in populo aspersus omnem congregationem Israel sanctificavit, ita et tu exorcisatus in nomine Sanctae Trinitatis in terra et cilicio, aspersus in eis, qui scrutinia sunt babitaturi super stantes vel transituros diabolus non lateat, sed manifestetur et expellatur, ut puri et sinceri inveniantur.
Te autem petimus et rogamus omnipotens Pater, ut ninivitarum populus ad praedicationem Ionae Prophetae misericordiam tuam Domine exorantes, suorum veniam meruerunt consequi peccatorum. Ita et hi, qui ad tuam gratiam percipiendam venire desiderant, amputatis maculis carnalibus per sacri baptismatis regenerationem suorum finem constituant vitiorum per eum, qui venturus est… Magyar Könyvszemle 1927, 49. Vö. Franz I, 465.