CÍMLAP
|
EPILOGUS |
Beati Kitaibelii ultimum nec levissimum opus, nunc ex manuscriptis ejus
conscriptum, prelo commissum et plane absolutum cum botanicis communicamus,
qui, si rude forsitau censeant et majore ex parte impolitum, haud
praetervideant' auctoris quondam celeberrimi primitias esse delineationum
serius expoliendarum et exstruendarum hucusque intactas, nec a me nisi
temere et quantum necesse fuit emendatas. Quarum adnotationum primae
rariorum inter plantarum Hungariae tomum primum et secundum ortae videntur,
ultimae autem proximo ante mortem tempore, m. Novembri a. MDCCCXVII.
Species plantarum, quae citantur semper sunt illae a cel. Willdenovio
editae. Botanici vero Berolinenses de flora Hungarica componenda eodem
modo ac ipsi Hungarici merentur, si hisce cum notis derelictis ea, quae
in herbario Willdenoviano prostant specimina a Kitaibelio olim missa
comparabunt et Hungariae botanici, qui Kitaibelii hortum siccum ab
archiduce Josepho, palatii comite, septem millium florinorum pretio pro
Museo publico Hungarico emtum studiis suis amplectentur, ad edendam floram
Hungaricam, jam longius summopere desideratam, vi unita sese accingent.
Reliquias hasce Kitaibelianas, hinc inde fugitiva manuscriptas, nec omnino
puras, commentariolis aliquot augere maluissem, sed ne res in posterius
referatur tempus, melius duxi, omnia ea, quae addenda vel explicanda
videbantur, iis relinquere, qui Florae nostrae ditissimae componendae
operam navabunt.
Ante quam vero finem imponam, necesse ut praeceptori meo, viro summopere
colendo, directori et professori Dri Eduardo Fenzl summas agam gratias pro
eximia benevolentia, qua Pesthini servata manuscripta mihi paravit, dein
botanices professori Halensi Dri. de Schlechtendal cujus curae non solum
editionem illico typis instituendam sed etiam emendationes typographicas
debeo. Ingratum vero me haberem nisi erga viros illustrissimos,
consiliarium aulicum et camerarium c. r. de Kubinyi, bibliothecarium de
Mátray et archivarium de Czanyuga, qui libentissime manuscripta Vindobonam
ad me miserunt, gratissimum animum semper servarem. Valete et favete.
Dabam Vindobonae, Id. Junii 1863.
Augustus Kanitz.