Tétel adatlapja

CÍMLAP

Budapest történetének okleveles emlékei

ELŐSZÓ



Ad lectorem

Magistratus civitatis Budapestinensis, sedis et capitis Hungariae aperiendos fontes diplomaticos, sine quibus historia Budapestini conscribi nequiit, anno 1911 Desiderio Csánki, directori generali Archivi Nationalis commisit, qui usque ad finem vitae, scilicet anni 1933, operi colligendo vacans collegis praeerat, Magistratus tunc litteras usque ad annum 1301 collectas ab Adalberto Gárdonyi archivario generali civitatis augeri et typo parari iussit, annoque 1936 diplomatarium, quod "Monumenta diplomatica civitatis Budapest I. (1148-1301)" inscribitur, publici iuris fecit. Quod autem opus licet inceptum tantum post bellum anno 1945 finitum pergi poterat, cum magistratus historiam Budapestini conscribi denuo curaret. Quia documenta prius collecta perierunt, Collegium Historiae Budapestinensi Redigendae litteras ex integro colligendas curavit, quibus professor universitatis scientiarum Budapestinensis emeritus Velimirius Mályusz praepositus est. Mályusz socios operis litteras originales medii aevi earumque imagines photo graphie as in Archivo Nationali asservatas perlustrari iussit, elenchumque monumentorum historiam Budapestini illustrantium conficiendum curavit, dein collegium peritorum instituens opera diplomatarii aggressus est, quod sex voluminibus constare cogitavit. Cuius seriei volumen primum esse Mályusz opus ab Alberto Gárdonyi redactum constituit diplomatarium que totum Monumenta diplomatica civitatis Budapest inscribi voluit. (Vide A. Kubinyi: Budapest története II. p. 39.) Provincia autem mihi data est, ut litteras colligens volumen tertium dicti operis componerem. Sed heu an ineepto statim desistitur! Collegium enim Historiae Budapestinensi Redigendae consilio mutato litteras posterius edendas esse censuerunt. Attamen privatus operi ineepto vacavi. Inicio decennii septimi huius saeculi, cum praeeram sectioni mediae aetatis investigandae Musaei Historiae Budapestini, permissu Alexandri Tarjányi directoris generalis eius temporis, sociis fretus novis cum collega meo Andrea Kubinyi "Regula", quam edendis fontibus iste composuit, contuli me ad concinnandum volumen tertium. Quod collegium novum brevi discesserunt.

Quod autem aliquando inceperam, ubi socius Academiae Scientiarum Hungaricae, Georgius Székely, director generalis huius temporis Musaei Historiae Budapestini operam navavit, ad effectum tandem perductum est, Operi ergo praetium est id, cui annis vigintiquinque operabar!

Quid contineat volumen istud? Invenies in eo textus integros litterarum regestaque haud plane brevia. Textu integro publicantur: a) litterae magistratuum Budae, Veteris Budae, Pestini, b) litterae civium earundem civitatuum, quae territórium Budapestini hodierni tangunt, litteraeque incolarum villarum, quae aevo medio Budapestini sitae erant, c) litterae collegiorum (exceptis locis credibilibus) ecclesiasticorum et saecularium, personarumque ecclesiasticarum (monialium et clericorum) huius loci, d) privilegia cechalia et ea, quae civitatibus donata sunt, e) sententiae magistri tavarnicorum regalium de causis civium Budae, Veteris Budae et Pestini. Litterae aliae omnes ad territorium mediaevale Budapestini hodierni pertinentes non summatum excerpta sunt. Quae omnia postea litteris ex Archivo Vaticano supplieationum et provisionum praesertim res pecuniarias illustrantibus documentisque quibusdam auxi, a quibus partes nobilium civiumque loca circa territorium Budapestini media aetate habitantium in vita civitatum ostendi possunt. Textus sequendo regulam a Societate Hungariae Historica in ephemeridibus Századok anno 1920 publicatam et pro modulo mutatam edidi. Regesta verbis litterarum composui. Apparatum criticum regestaque litteras praecedentia sermone commentationum historicarum Latine conscribendarum confeci. Index rerum nominumque tantum maximi momenti indicia historiae demonstrandae in se habet.

L. Bernardus Kumorovitz


×