Tétel adatlapja
VisszaCÍMLAP

Xystus Schier

Dissertatio de regiae budensis bibliothecae Mathiae Corvini ortu, lapsu, interitu, et reliquiis

CONTENTA, PRAEFATUS


Contenta


DISSERTATIO DE REGIAE BUDENSIS BIBLIOTHECAE MATHIAE CORVINI ORTU, LAPSU, INTERITU, ET RELIQUIIS

MANTISSA - MISCELLARVM OBSERVATIONVM

I. Hungaricaa
II. Germanica.
III. Austriaca,
IV. Viennensia.
V. Sacra.
VI. Augustiniana.
VII. Litteraria.
VIII. Physica.
IX. De Imaginibus DEIPARAE in Numis Hungaricis


Praefatus

Prodivit haec Dissertatio jam an. 1766. licet nec annum editionis expressum nec nomen Authoris explicitum exhibuerit; quippe quod solis litteris initialibus praenotatum, varii variis deinde modis interpretati fuere. Ita autem Lectoribus eruditis arrisit, ut illius exemplaria jam pridem direpta, valde rara evaserint, et adhuc a multis avide, licet incassum expetantur. Horum ergo desiderio ut satisfieret, denuo ad praelum revocanda fuit, utque se magis etiam commendaret, Mantissam e Mss. Authoris concinnatam affert sibi adnexam, quae certe ob varietatem rerum et Lectorem oblectet, et Schieri nostri amplissimam prodat lectionem.

Mantissa haec, qualis hic dicitur, estque reipsa, Authori nostro Miscellanea vocantur, quod is res diversissimas, et quidem nullo servato ordine, in illis commiscuerit, ut modo aliquid Hungaricum, modo Germanicum; nunc aliquid sacrum, nunc iterum quidpiam Hungaricum, aut Litteratum etc. prout ei occurrit, compareat; idque, ut ipse praenotaverat, ne constringeretur, aut retardaretur in adnotatione. Ut tamen in impressione Hungarica Hungaricis, Germanica Germanicis etc simul in suos paragraphos conjungerentur, consultius ducebatur. lllud vero non excidat Lectori, Authorem horum Miscellaneorum jam an. 1772. decessisse, a quo tempore utique multa scenam mutarunt, quae tamen in hac editione omnia intacta fuere permissa.

Paucae, quae per decursum subjectae sunt, notulae Authorem habent Martinum Roznák, P. Xysti Schieri quondam Contubernalem amicissimum, ac posthumorum illius operum editorem, qui si Typographiae propinquior fuisset (delitescit enim in solitudine Leukensi) Dissertationem hanc ex Mss. ejus in quibusdam magis illustrasset ac ampliasset: Sed et vindicias illius adversus Paullum Walaszky, qui ipsum vellicare attentaverat, produxisset, prout idem in Elencho operum Schierianorum a se vulgato aliquando faciendum adnotavit. Caeterum etiam sic ea pretium suum retinebit. Vale.


×