Mikusay János
Institutiones linguae hungaricae
TABULAE, PROOEMIUM
Tabulae
Lector benevole!
Introductio
Pars I. De Literis, earumque Enunciatione et Scriptione
Pars II. De finali mutatione vocum
Sectio I. De mutatione Substantivi
Sectio II. De finali mutatione Adjectivi
Sectio III. De finali Verbi mutatione
Caput I. Regulae Applicationis suffixorum
Caput II. Explanatio sensus suffixorum
Prooemium
Lector Benevole!
In causam communis illius persvasionis, imo querelae "lingvam hungaricam nullatenus ex libris condisci posse" inquirens, non aliam, penes tantam hujus lingvae regularitatem, atque eo ipso facilitatem, invenire potui causam: quam quod nullus auctorum systema suum indoli hujus lingvae bene accommodaverit; aut saltem illam plene exhauserit. Quamvis enim jam innumera, ut ita dicam, in hoc merito existant opera, magna secus diligentia conscripta: quia tamen alii, naturae hujus lingvae non satis gnari, spiritu imitatorio, et modo prorsus servili, lingvae latinae sese plus debito conformarunt; alii magis jam indolem lingvae perspicientes, brevissimis structuram ejus exhaurire voluerunt opusculis: hinc sequi nil aliud poterat, quam ut in discente erronea illa superius attacta, vel excitaretur, vel magis confirmaretur opinio. - Defectum itaque hunc suppleturus, praesens edere constitui opus, ex quo, licet illud jactatorum "methodus lingvam intra trimestre spatium addiscendi" promittere nequeam: cum hoc magis ab individuali discentis capacitate et applicatione pendeat: tuto tamen spondere ausim, Te non modo cognitionem lingvae hungaricae facillime, et fundatissime assecuturum; sed et structuram illius internam adeo perspecturum, ut brevi judicern in ejusdem agere possis negotiis. Opus hoc, ut mox observabis, leges quidem lingvae in maxima proponit generalitate; ne tamen vel ideo discenti obscurum evadat, ita compilatum est: ut multitudine exemplorum, vim legum, generatim prolatarum, una in maxima exhibeat specialitate. Dialectum eam secutus sum, qua Verseghy, quave major pars utitur Hungariae, ideo: quod illa principiis philologicis in fusiore opere meo manuscripto evolutis, genioque ac indoli lingvae hung. magis omnino, quam Révaiana correspondere videatur. Ne tamen vel per id defectum in opere, quod omni respectu completum cuperem, committam, proponam et hanc: quin imo prolatis pro et contra argumentis, arbitrio cujusvis relinquam, eamdem sequi vel respuere. Dialectus quidem haec, ut praevideo, plures contra me initio, quam olim Verseghium, concitabit adversarios; sed causae meae justitiae, sinceroque Patriotarum, lingvam suam colendi studio confisus; eo majorem ipsorum partem, adducendis per me rationibus dispositum iri persvadeor: ut plus illis, quam Révaio, venerandaeque secus deferant antiquitati. - Caeterum de valore operis hujus convictus, illud omnibus, et discere, et se magis perficere volentibus, commendare sustineo, utque quivis optatum suum scopum ope ejus assequatur, sincero animo precor.
Zagrabiae die 1. Sept. 1833.
Auctor