Tétel adatlapja
VisszaCÍMLAP

Vajkovics Imre

Dissertatio de potestate principium saecularium in censuram librorum

CONTENTA, PRAEAMBULUM


Contenta


Ius censurandi libros regium explicatur
Sententia Benedicti XIV.
Exemplis veterum confirmatur
Accusatur typographorum licentia
Imploratur adversus eam principum potentia
Adversariorum argumenta
Satisfit objectionibus
Jura imperii & sacerdotii quantum ad librorum censuram conciliantur
Jus censurandi libros principes possunt aliis delegare
De censura Posoniensi
Forma censurae Posoniensis
Instructio pro Regiis revisoribus confecta
Materia censurae Posoniensis
Quaenam censurandi ratio ab episcopis Ungariae adhibenda?
Quae a magistratibus?
An typographi catholici sub tolerantiae praesidio, possint tuta conscientia imprimes re libros haereticos



Praeambulum

Omnis scriba doctus profert de thesauro suo nova & vetera. Sunt verba Domini ac Magistri nostri, apud Matth.13 . 52. Sed ego scribarum ejusmodi collegio me inferrre non praesumo. Cui nimirum: nec ea suppetit eruditionis suppellex, quae thesaurus dici mereatur; nec tanta materi ei varietas, ut novi quidquam in medium proferre valeam.

Cum scripto itaque non nisi vetusto, me comparere jam praevie; ac eo potissimum fine insinuo: ut si quid in illo se obtulerit, a moribus hodiernis diversum, id totum ad ejusdem natales sit referendum. Anni enim quatuor supra viginti sunt jam praeterlapsi, quod Regium Librorum Censorem, apud E. C. L. t. Regium agens Posonii conscripserim Librum, cui titulum praefixi sequentem:

Decas dissertationum Ecclesiastico-Politiorum di Censuria, Librorum disciplina, in Ecclesia Dei, secundum seriem temporum usitata, & ad nostram usque aetatem perducta.

Quod vero novem prioribus sua adhuc in nocte relictis; hanc dumtaxat ultimam, una cum adjuncta sibi Posonsensis Censurae forma, nunc luce donatam velim, ea etiam me permovit ratio: quod antecedentes illae, respiciant potissimum: Juridictionem Ecclesiasticam, haec vero sola: Principum Potestatem in Librorum Censuram.

Cujus regulandae Provinciam, cum nuper Inclytae Deputationi, Articulo 67- Novissimae Diaetae concreditam esse legerem; tempus adesse opportunum rebar, ut opusculum tot annis pressum, tandem in apricum proferrem. Quo vero istuc fidentius praestarem; animos mihi illud quoque addidit, quod legibus edendorum, in lucem librorum, a Magistro in Arte: Horario videlicet, cumulate satisfecerim. Pro eo enim quod ille jubeat: ut

siquid tamen olim scripseris, in Metii descendat Judicis aures, nonumque prematur in annum.

opusculum hoc, & annis latuit fere tripla pluribus, & Judicem habuit Metio, eruditione haud inferiorem, ipsum nempe: adeo Censurae Regiae praesidem: Georgium Klimonem, magnum illum Episcopum olim VEcclesiensem qui etiam illud annis, quibus Officio hoc fungebatur, apud se detinuit, & probavit.

Absit nihilominus: ut praescribendi modum quempiam docendi fine me moverim. Qui libellum hunc haberi nolim: nisi Historici instar monumenti, quo videlicet: illustris illa Posoniensis Censurae memoria conservetur, atque una, ut eadem, nitore suo, & probata multorum annorum utilitate, inclytae Deputationi seipsam commendet, quo nimirum; qua parte adhuc superat, ulterius quoque Conservetur, qua vero ne fors exulat, pristinae possessioni postliminio restituatur, perpoliaturque.

Rem profecto SSae suae Majestati placituram, vel inde divinare licet: quod Censura eadem, Creatura sit Mariae Theresiae, Matris suae desideratissimae, cujus Angustissimus ipse, non minus Regnorum literes, quam Virtutum imitator existit.

De vestris autem Gratiosissimi, Colendissimique Domini Domini Deputati encomiis (quae in hujusmodi Dedicationibus celebrari usuvenit) ne verbum quidem faciam. Quid quid enim adferrem, longe minus foret: Judicio ac existimatione illa, qua Inclyti status, & ordines approbante ipso Augustissimo, Vos, Vos inquam: & quidem articulariter declaraverit este idoneos: quibus, non modo elaborandum Artis Censoriae systema (quod tamen vel solum omnigenam requirit eruditionis Encyclopaediam) concrederent; verum etiam, Quos, ipsorum adeo Censorum Duces ac Magistros constituerent. Cardinalis certe Georgius Draskovicsius, Hungariae olim ad Concilium Tridentinum Ablegatus, summae sibi, & Regno nostro glorias duxit: quod dignus sit habitus, quem S. illa Synodus eorum numero accenseret, qui ad conficiendum indicem Librorum prohibitorum fuissent deputati, valete! atque opusculo huic, mihique favete, qui persevero:

Praetitulatarum
Dominationum Vestrarum!


×