Vajkovics Imre
De origine juris, quod Ecclesia habet in censuram librorum, et de usu ejusdem usque ad Innocentii III. aetatem
CONTENTA, PRAEFATIO
Contenta
Praefatio ad lectorem
Potestatem censurandi libros a Christo Domino derivatam esse in Ecclesiam, probatur ex scriptura sacra, et Apostolica traditione
Pecenini argutiae exploduntur
A postolicorum Patrum in abolendis sequioribus libris studia
Opera primorum conciliorum in exstirpationem librorum noxiorum collata
Recensentur sententis eorum, qui vellicant ius Ecclesiae, quod illa habet in censuram librorum
Proponuntur et diluuntur argumenta eorum, qui jus legendi libros quoslibet volunt esse omnibus promiscuum
Claudii Fleurii, Petri Svavis, Van Espenii, Petri Giannoni opiniones proponuntur
Respondetur ad Claudii Fleurii argumenta
Van Espenius consutatur
Petri Svavis opinio convellitur
Petri Giannoni ratio vana esse ostenditur
Exempla disciplinae librorum Censoria ad seriem temporum digesta
Praefatio
Miraberis (nullus dubito) Lector benevole: ex decem dissertationibus meis ante annos admodum 24. jam conscriptis, eam, quae omnium ultima erat, loco primo e tenebris em ersisse, huicque proxime successisse penultimam? ac nunc demum veluti per saltum primam omnium typis datam esse? Serie quidem inversa, sed non sine caussa.
Cum enim in postremis Regni nostri Comitiis, inter inclytas alias deputationes una specialis ad librorum quoque censu ram fuisset constituta; cui prae caeteris dissertationibus meis; decima videretur esse accomodatior, eo quod separatim ac consulto, de politica dumtaxat librorum censura ageret; sola ist haec est praelo commissa, quin tunc de reliquis edendis quidquam cogitaretur.
Accidit autem, ut pro laudabili operum recentius editorum cum publico communicandi instituto, hic quoque libellus ad auctorem Ephemeridum latinarum deferretur. Isque caeteris suis super eo observationibus eam etiam jungeret, qua magis e re futurum fuisse arbitrabatur. - Si in libertinismi abolitionem stylum meum acuerem, atque converterem etiam consilium hoc mihi, pro quadam quasi divinationis specie reputari posse videbatur: ut si arcana scrinii mei fatidico quopiam afflatu fuissent detecta.
Dissertatio siquidem ultimam antecedens reapse eadem est, qum libertinismum data opera oppugnat, et iis quidem rationum momentis, quae omnem sanae mentis hominem movere debeant, authoritatibus certe tantis, quibus majores in humanis frustra quaesiveris. Penultimam itaque illam dissertationem nulla mora ex diuturnis carceribus suis ad hanc auram evocavi.
Quid porro factum? Illud nimirum: ut quemadmodum moto uno catense continuae annulo, reliqui sequuntur; ita nona illa dissertatio, utut a se distantem, vi quadam sympathica traxerit post se hancce omnium omnino primam.
Laudatus siquidem Ephemeridum editor in sua ad fecundi illius opusculi recensione, suum reliquarum etiam dissertationum edendarum ardens adeo ac amplum manifestavit desiderium: ut cuperet, omnes videre!
Nec staret per me profecto, quominus Vir Clarissimus voti ex asse potiretur; si morbis ac senio langvens animus sineret: non dico, novi quid procudere, sed vel sub incudem revocari, quod jam olim procusum fuerat.
Quia tamen nihil etiam deferre, tam urbanae infmuationi videretur fore inofficiosum. Idcirco, insuper habita nonnulla etiam incommoditate atque molestia, sit dissertatio haec boni victima consilii.
Cum caeteroquin etiam sinis illius non alius sit, atque reliquarum: prohibitio videlicet librorum perniciosorum, non secus ac praeli exorbitantis refrenatio.
Ex quorum alioquin abusibus, quid aliud quaeso poterit sibi portendere Respublica; quam quod in praesentiarum experitur Gallia? ubi ceteris turbarum causis, libelli etiam famosi accensentur.