Tétel adatlapja
VisszaCÍMLAP

Vajkovics Imre

De censoria librorum disciplina libri duo

Liber secundus seu Index alphabeticus propositionum damnatarum in adjumentum censurae concinnatus...

PRAEFATIO


Propositiones (ut vocamus) damnatas in ordinem redegi Alphabeticum, eo potissimum consilio, ut haberem ad manum indicem repertorium, quo levarer in munere Revisoris librorum, quod Regia authoritate, & Justu Praesidum gero.

Accidit enim persaepe, tulique molestius, quod cum in recensione librorum, doctrina se mihi offerret damnata, non perinde inciderit, etiam locus, ex quo, sine mora rationem reddere possem: Cujusnam estet faetus Auctoris? in quali Concilio? a quo Pontifice? quibus verborum formis? quave sententia? cur denique fuiss et eadem proscripta?

Exstant quidem Auctorum complurium in has commentarii, iique alii, aliis spissiores, & magis contentiosi, quales sunt: Viva, Cardenas, & alii. Sed ego indice opus habebam, per quem directo ad fontes ipsos deducerer non vero longis interpretationibus, quae mentem per ambiguas sententias, diducerent, ac velut in rivulos complures dissiparent.

Praestitit hoc in genere, non nihil commodi P. Didacus Duarte, nec non Anonymus Erroneae (quemadmodum ille compellat) Theologiae collector; quorum alter, ad usum confessariorum brevem expositionem propositionum damnatarum ordine Alphabetico adornavit; Alter vero easdem propositiones juxta seriem Tractatuum Theologicorum digessit: in subsidium videlicet Professorum Theologiae.

Ego, ut neutrius industriae, quidquam velim detractum, ita comperi, eandem meo proposito nondum esse sufficientem.

Pater namque Duarte: propositionum illarum sensum; suis fere reddidit verbis, ipsas autem, ut sonant, ac proinde in quantum pondus Auctoritatis maximum habent, plerumque reticuit. Hinc factum: Ut ego nec a, Commentatorum quidem, quorum opera utor, vocibus recedam facile: Ut qui non legum conditorem, sed collectorem dumtaxat agam.

Theologia vero erronea; ut ut Theses easdem, suis formis, proprusque sub imaginibus repraesentet, tarundem nihilominus inveniendarum difficultatem non admodum imminuit. Sequitur namque (quod modo dixi ) seriem tradsatuum Theologicorum, quo fit : ut cum una eademque propositio vetita, ad plures referri queat Tractatus, magnus subinde relinquatur dubio, ac quaestioni locus: An illa , in hac, vel alia Theologis erroneae parte sit investiganda.

Atque (ut illud etsam addam, quod praeterire nequeo) duobus his Cathalogis, nec tertiam quidem Propositionum damnatarum partem contineri. Mea autem haec opella , inde ab Innocentio I. adeoque Saeculi 5ti initio, ad, hodiernum usque Pontificem pertingit.

Ordinem ad haec non solum contexit Alphabeticum, verum etiam copiofis admodum titulis eundem exhibet distinttum; quo nimirum: Separatione vocum majore, clarior evadat propositionum distinctio, laborque inveniendi reddatur facilior, Quod, ut adhuc certius obtinerem; illud insuper studui, vel maxime; ut sententiam quamvis prohibitam, ei voci, seu titulo subjicerem, qui ipsius sensum principalem, ac (ut dicimus ) characterem exprimeret.

Quod si alicubi a scopo aberravi, supplevi tamen defectum, adjectis ad calcem, materiarum, ubi opus erat. Titulis aliis, qui latentem fortasse etiamnum Thesim detegerent. Immo materias quasdam solis citationibus absolvo: eorum nempe: locorum, quibus eas perinde, aut etiam magis congruere Judicabam.

Moralis equidem, &dogmaticae scriptoribus Theologiae, nihil puto poste accidere commodius: Quam una sub voce, ceu titulo Collectas reperire reprobatas ab Ecclesia Propositiones, ad propositum facientes.

An vero index iste meus Professoribus quoque, &Confestariis novum quodpiam adferre postit commodum, inveniendi promptius, quod nonnunquam querendum est? Isthuc equidem animum impraesentiarum non attendi, qui cum haec agerem, curavi unice, ut muneri meo exequendo, fierem magis idoneus.

Spero tamen, quin, & frudus eosdem quoque polliceri audeo, quos ego, quoties adhuc usus tulit, uberrimos hinc reportavi: Redempto videlicet tempore pretioso, per rei inventae celeritatem: cujus, secus certissimam facturus eram jacturam , mora inquisitionis. Exemplo pro renata sit: Opus, quod, dum haec colligerem, sub manus venit: Revidendus absque mora erat Liber cui Titulus: Pastor bonus, a quo certe ita celeriter, ut petebatur, vix me expedivissem, nisi Index hic fuisset mihi adjutorio. Quantum autem suerit hoc adjutorium, quamvis ex parte tantum, satis tamen, indicant ea, quae inferius voce: Opstraedt, adnotata habentur. Quod igitur mihi tunc fuerat, poterit alias etiam, aliis commodo esse.

Vadimonium nihilominus istud, haud alia in me conditione suscipio: quam si Professor, Confessariusve, 'non fuerit aspernatus legem: quam ipsis ego, dum ista colligerem, prostitutam me habuisse, paulo ante commemoravi.

Non esse nimirum: Thesim, quam praesens v. g. occasio petit inveniri, sub obvia quavis illius voce, caeco quodam modo inquirendam: Sed cogitandum paulisper, atque apud animum determinandum esse illius characterem, scopumque damnationis praecipuum.

Hac enim demum ratione, via recta, adeoque brevissima venietur ad terminum, qui fuit unitus, aut certe potissimus suscepti hujus opusculi finis.

Utebatur eodem Excellentissimus Dominus Episcopus Georgius Klimo, quamdiu Posonii agebat Praesidem Commissionis ad negotia Religionis institutae. Quod sane haud levi argumento fuerit: Collectionem hanc, Magistratibus quoque ac Dicasteriis, quibus Librorum Censura concreditur, usui esse posse. Neque enim recepi illam a laudato Praesule, nisi post complures annos a Successore ejusdem: Excellentissimo Domino Episcopo Francisco e Com. Berchtoldt. Et quidem cum approbatione M. P. Subscripta, quam tamen ab hodierna quoque Censura obtinui.

...


×