Erdei- és hegyi-cseremisz szótár
PRAEFATIO
Vocabularii hujus Čeremissici componendi primum consilium id fuit, ut quae jam de grammatica dialecti Silvestris linguae Čeremissicae in commentariis "Nyelvtudományi Közlemények" inscriptione "Cseremisz tanulmányok" usus disserueram, vocum Čeremissicarum collectione absolverem; tum ut quae in Regulyi scriptis post obitum relictis ad promovendam hujus linguae cognitionem idonea existebant, aliquando tandem publici juris facerem. Concinnandi rationem aptissimam eam sum ratus, ut utriusque dialecti voces, quae quidem eaedem erant, juxta se ponerem, praemissa forma vocis Silvestri-čeremissica, subjuncta vero, et quidem asterisco praefixo, forma Montano-čeremissica. Sed jam breviter exponam, quibus ex fontibus utriusque dialecti voces hauserim.
A.) Voces Silvestri-čeremissicae depromptae sunt:
1) Ex collectione Regulyi, additis iis, quae passim in ejusdem "notatis grammaticis" reperiebantur (sign. R.)
2) Ex Sermonibus Čeremissicis in commentariis "Nyelvtudományi Közlemények" t. III. p. 139-152 editis (sign. P.)
Praeterea nonnullae paucissimae ex indice quodam vocabulorum Russice conscripto, qui 286 voces continebat (sign. L.), atque e Pallasii Lexico Comparativo (sign. S.). Quibus quum uterer, non sum oblitus, quanta eis fides habenda esset. Postremo e Višnevskii grammatica Čuvašica, cui additus est brevis index comparativus, nonnullarum vocum formae diversae (sign. V.)
B.) Voces Montano-čeremissicae:
1) ExCastrénii grammatica (1845.) et indice vocabulorum eidem subjuncto (sign. C.)
2) Ex versione Novi Testamenti Čeremissica, adhibita, ex qua illa facta est, versione Slavica et Russica, ad vocum significationes accurate definiendas (sign. B). - His accedunt, quae in grammatica Čereremissica Kazanensi (1836) occurrunt (sign. K.), vel in Wiedemanni grammatica e Catechismo Kazanensi citantur ...