Tétel adatlapja
VisszaCÍMLAP

Fragmenta Latina codicum in Bibliotheca Universitatis Budapestinensis

CONSPECTUS MATERIAE, AD LECTOREM


Conspectus materiae


INDEX NUMERICUS FRAGMENTORUM CUM ARGUMENTIS

Ad lectorem

DESCRIPTIO FRAGMENTORUM 1-300
Biblica, patristica, sermones
Universitaria et scholaria
Liturgica sine cantu
Liturgica cum cantu

ABBREVIATIONES, BIBLIOGRAPHIA, INDICES
Abbreviationes
Bibliographia
Textus et subsidia
Commentationes per libros et articulos
Index personarum et rerum
Index possessorum
Index chronologicus
Tempus et genus scripturarum
Provenientia et originis et usus
Dominicae, Feriae et Festa Domini per anni circulum
Index Sanctorum
Initia cantuum officii
Invitatoria
Antiphonae
Responsoria brevia et prolixa
Hymni

INITIA CANTUUM MISSAE
Introitus
Gradualia
Versus alleluiatici
Sequendae
Offertoria
Communiones

IMAGINES FRAGMENTORUM PHOTOTYPICE EXPRESSAE



Ad lectorem

Librorum manuscriptorum medii aevi copia apud nationes Europaeas varia quidem, sed non inconspicua habetur. Hungaria peiorem in hac re partem sortita est. Quod factum sane dolendum mala fortuna, quam saeculis 16. et 17. patria nostra experiebatur, explicari potest. Temporibus enim infestis illis loca et religionis et studii simul cum bibliothecis, quibus olim ditata exstiterant, immani barbarorum rabie devastata et ad nihilum redacta sunt. Pro tali rerum patriae infausto eventu non erit mirandum, si de codicum in praesenti Hungaria sat modesto numero (1200) pauci tantum originem suam e domibus librariis intra fines antiquae Hungariae petere possunt (160). Ad haec infelicia historiae accedunt mala, quae libri a facie inimici ad confinia ab occasu regni erepti pati debebant. Continuum fere etiam refugiis imminens periculum Turcici hostis, angustae se defendendi et liberandi curae, innovatus vel mutatus religionis status libros servandi officium in neglectum verterunt. Hinc quodammodo naturale erat et fieri frequentissime debebat, ut libri incuriae dati sensim dilabi, distrahi, divelli coepissent. Partes librorum aut fornacibus aut bibliopegarum officinis traditae erant. Artifices demum ad ligandos et operiendos impressos libros foliis vel codicum particulis utebantur. Quo modo id fieri solebat, perspicue nos docet pagella quaedam tegumini tomi primi Bibliothecae Tyrnaviensis S.J. catalogi adglutinata (cf Fr.l.m. 94.). Haec vero sunt fragmenta, quae debito examini subiecta libros, auctores, eruditionis genera, ex toto iam dispersa, saltem indiciorum instar, nobis prae oculis ferunt. Ad detegenda fragmentorum arcana intendere pro supervacaneo nullibi habetur. Ast nec hoc negaverim huiusmodi studium in re medii aevi iam maiores ac prope summis operibus suffecturas vires desiderare. Valent vero ista opera multum ad melius cognoscendum complexum rei litterariae patriae in saeculis anteactis. Id enim examini accuratiori etsi non per omnia delimatam, aptam tamen materiam affert.

Itaque de ratione operis dictum iam satis est. Nunc de consilio, quo id peragendum esset, sententiam nostram plenius declaramus.

...


×