Matthias Fronius
Statuta jurium municipalium Saxonum in Transylvania
INDEX TITULORUM, PRAEFATIO
Index titulorum
LIBER PRIMUS
I. De Electione et Officio Judicum
II. De Citatione in Jus
III. De Contumatia Partium
IV. De Actore et Reo
V. De Probationibus et Testibus
VI. Quae Personae Testimonium dicere vetantur
VII. De Probatione instrumentorum
VIII. Quod Testes ante litis contestationem non sunt producendi, nisi pro perpetua rei memoria
IX. De Jure-jurando
X. De Sententiis judicum
XI. De Appellationibus
XII. De Executione Rei Judicatae
LIBER SECUNDUS
I. De Ritu Nuptiarum
II. De Successiombus ab intestato
III. De Tutelis
IV. De Divisione Bonorum inter Parentes et Filios eorum
V. De Testamentis
VI. De Rebus Legatis
LIBER TERTIUS
I. De Mutuo et Commodato et Solutionibus
II. De Pignoribus
III. De Jure Creditorum et Debitorum
IV. De Locato et Conducto
V. De Deposito
VI. De Emptione et Venditione et rerum praesumptione
VII. De Fidejussoribus
VIII. De Receptis Arbitris et Transactionibus
IX. Si Quadrupes Pauperiem fecerit; et de Noxalibus actionibus
LIBER QUARTUS
I. De Publicis Judiciis
II. De Furto et vi Bonorum raptorum
III. De Homicidiis
IV. De Homagiis Praestandis
V. De Injuriis Verbalibus, ibidem
VI. De Falsis, et de his qui non infamia
VII. De Adulteriis
VIII. De Bonis Damnatorum
Praefatio
Nos Stephanus Dei gratia Rex Poloniae, Magnus Dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogiciae, Kioviae, Voliniae, Podlachiae, Livoniaeque &c. Dominus, nec non Transylvaniae Princeps: Ad perpetuam rei memoriam. Etsi Principes multis praedans atque propemodum Divinis virtutibus excellere convenit, praesertim eos quorum imperio, plurimae & diversae gentes subtectae sunt : animadvertimus tamen duabus potissimum rebus pro temporum vicissitudine indigere: foris militiae armis sive ad defensionem; sive ad amplificationem imperii: domi aequabilitate iuris, qua subditos suos in officio retineant, quibus duobus vinculis ut omnia imperia coalescunt, ita iis dissolutis collabuntur. Etenim nobis Divina benignitate primum ad Transylvaniae Principatum, deinde ad hoc Regiae dignitatis fastigium euectis, praecipua ac perpetua cura fuit, ut utroque tempore, utrumque quantum in nobis esset, omnibus subditis nostris paterna quadam sollicitudine praestaremus: Cuius rei prima occasio nobis, sub initio regiminis nostri data est, dum sublatis civilibus dissidiis, quibus hoc regnum ob varia studia laborabat, certa Judiciorum Tribunalia constituimus, ne nobis foris bello occupatis, inter arma leges prorsus silerent, sed unicuique iure iustitiaque administrata, libertati, saluti ac tranquillitati publicae recte consuleretur. Qua in re cum de aliis quoque Provinciis, imperio nostro subiectis, solliciti essemus, vicinorum Barbarorum importuna insolentia, nos ab instituto nostro retraxit: Nunc itaque conatus nostros Deo promovente triennalis belli Moscovitici exantlati, hoste a ceruicibus subditorum nostrorum remoto, recuperatis Provinciis a Magno Ducatu Lituaniae superioribns annis auulsis, Livonia denique e faucibus Barbarorum extorta, & regno nostro applicata, ad institutum nostrum reversi sumus, recuperatae que Livoniae, quae sub tyranno hoste per multos annos, nullis Legibus sed arbitrio Barbarorum vivebat, scripta iura dedimus. Postquam vero ad Hungariae fines, propius accessissemus, nostrarum partium esse putavimus, etiam rationibus praedicti Regni nostri Transylvaniae providere: Itaque dum inter alios eiusdem Provinciae nostrae subditos, Fidelium nostrorum universorum Saxonum legati, Fideles nostri: Egregius ALBERTUS SYWEG, Judex Regius Civitatis nostrae Cibiniensis: ac Prudentes & Circumspecti DOMINICUS DIETRIG, Judex Regius Segesváriensis: MATHIAS FRONIUS Civis Juratus Brassoviensis: IOACHIMUS KOCH Magister Cuium Megiessien. & CASPAR BUDAKI Judex Bistriciensis, Civitatum nostrarum Transylvanicarum, huc in Polonium ad nos missi venissent, nobisque praeter alia Privilegia antiquorum Hungariae Regum confirmanda, etiam codicem JURIS MUNICIPALIS seu legum & consuetudinum, longo usu & observatione receptarum, inque quibusdam locis, de communi Saxonum ipsorum consensu auctarum, ac in quatuor libros & certa capita distinctarum, humilime nobis obtulissent, supplicantes ut instar aliarum gentium & nationum, quarum leges literarum monumentis mandatae sunt, ne soli consuetudini, quae incerta, mutabilis & oblivioni obnoxia est, niterentur, praedictis iuribus & consuetudinibus, authoritatem nostram Regiam impertiremus, illisque vim iuris scripti tribueremus, & omnia in eo contenta, quo ad omnes clausulas, sensus, capita, articulos, in formam Privilegii nostri redigi facientes admittere, approbare, eisdem universis Saxonihus & eorum haeredibus ac posteritatibus pro perpetuis legibus & consuetudinibus valituras, de Regiae nostrae potestatis plenitudine, roborare & confirmare dignaremur. Cuius quidem codicis tenor sequitur in haec verba.