Galeotto Marzio
Invectivae in Franciscum Philelphum
CONTENTA, INTRODUCTIO
Contenta
INTRODUCTIO.
I. De vita operibusque Galeotti Martii.
II. De codice invectivarum.
GALEOTTUS MARTIUS INVECTIVAE IN FRANCISCUM PHILELPHUM.
DEDICATIO
INVECTIVA I.
Galeottus Martius Francisco Philelpho salutem.
INVECTIVA II.
Galeotti Martii Narniensis invectiva in apologiam Francisci Philelphi.
ANNOTATIONES CRITICAE.
INDEX NOMINUM
Introductio
Vita. Galeottum Martium Narniae in oppido Umbriae e gente vetere anno 1427. esse natum credimus. De parentibus eius paulum scimus. ubi didicerit elementa, nescimus. Ferme vicesimum annum agens Ferrariae in schola Guarini Veronensis una cum Iano (Ioanne) Pannonio celeberrimo poeta, postea episcopo Quinqueecclesiarum (in Hungaria) didicit. Anno 1450. Romam proficiscitur et eodem anno Patavii docuit et medicinae discendae operam dedit. Iainus Pannonius a. 1458. in HungarLam reversus eum invitationi a. 1461. satisfacientem ad se invitavit. Budae in aula regis Mathiae Corvini complures Hungaros (inter quos imprimis Ioannes Vitez de Zredna episcopus Varadiensis, postea archiepiscopus Strigoniensis memorandus est) cognovit. In Hungaria autem paulum temporis commoratur, revertitur in Italiam, mox Hisparniam et Galliam et Britanniam visitat. Anno 1463. iam denuo Patavii invenimus, mox (1464.) Bononiae, ubi ferme annum docuit, quo anno (1464.) in Franciscum Philelphum duas iuvectivas de Sfortiade scripsit. Eodem anno a Iano Pannonio iterum in Hungariam vocatur et fortasse a. 1465., cum esset Ianus legatus in Italiam missus, in Hungariam ab eo deducitur. In Hungaria scriptus esse liber, qui est De homine, habetur, quo prorvocavit Georgium Merulam. Anno 1472., cum coniuratio a Ioanne Vitez et Iano Pannonio contra Mathiam regem facta supprimitur, Hungariam reliquisse videtur. Usque ad annum 1476. iterum Bononiae docet. Paene certum habemus librum De incognitis vulgo scriptum eum a. 1477. composuisse, propter quem Venetiis ab inquisitoribus in carcerem conicitur et solum Laurentio de Medicibus et Mathia Corvino adiuvantibus iterum liber esse potuit a. 1478., a quo anno usque ad annum 1480. amicitiia Mathiae regis utebatur ei dedicans editionem alteram libri De incognitis vulgo scripti. Tunc in Italiam proficiscitur, sed a. 1482. quartum in Hungaria invenitur. Nescimus, quot annos tumc apud Mathiam regem remanserit, cuius in aula circa annos 1484-86. scripsit opusculum, quod De egregie, sapienter et iocose dictis ac factis regis Mathiae inscribitur Ioanni Corvino regis filio dedicatum. Anno 1489. Laurentio de Medicibus opus De promiscua doctrina compositum declicavit, quo igitur anno iam denuo in Italia moratur. Anno 1492. in Gallia invenimus; eodem enim anno Carolo VIII. regi librum, qui De excellentibus inscribitur, dedicat. De ultimis vitae annis paene nihil certi habetur, cui fides habeatur; sunt, qui dicant eum anno 1497. in Bohemia mortuum esse, alii Montanianae, alii Lugundi, alii aliis annis.
Opera. Carmina. - Chiromantia. - De egregie, sapienter et iocose dictis ac factis regis Mathiae. - De homine libri duo. - De inoognitis vulgo. - De promiscua doctrina. - Epistolae. - Invectivae in Frenciscum Philelphum. - Liber excellentium sive de excellentibus. - Refutatio in Merulam.
...