Francisci principis Rakoczy Responsum ad supplicationem sex comitatuum, contra relegationem patrum Societatis Jesu e Regno Hungariae. Anno 1706
PRAEFATIO
Famosa Societas Jesu in regno Hungariae jam anno 1706 prorsus interitura erat, nísi hac quoque in patria, velut: ubivis gentium, suos nacta fuisset fautores perinde, ac persecutores: dolendum quam maxime, quod utrosque Enthusiastas! Sex inclyti Comitatus supplicem Principi Francisco Rákóczio porrexere libellum, quo hujus Societatis exilium deprecabantur. Responsum Principis e Codice manuscripto Bibliothecae Caesareae exaratum in quo P. Confessarii Kiss, Principis Aviam a morte ipsius adulatorio modo depraedantis facinus inter alia sratagemata jesuitica primas tenet, ishic in lucem editur. Abundat hoc non mediocribus sane veritatis criteriis, ut Autentiam ipsius nonnisi is in dubium revocaturus sit, cujus privatum commodum luculentissimis ceteroquin argumentis, quae nos hic loci haudquaquam deficerent, contrariari non veretur. Illud unum pro coronide in votis habemus, ut exoticarum illarum pro et contra Jesuitas declamationum loco nonnisi manifesa hisorica acta et sacra praelo committerentur, que posteritatem nosram suo de hac Societate judicio non tantopere conturbarent, quantopere de Templariorum interitus causa hodiedum in ambiguo versamur.