Tétel adatlapja
VisszaCÍMLAP

Tommaso Seneca

Historia Bononiensis

qualiter Galeatius Marescottus eques extraxit Hannibalem Bentevolum de carceribus et reliqua per utrunque gesta

CONTENTA, INTRODUCTIO


Contenta


INTRODUCTIO.
De vita Thomae Senecae et Historia Bononiensi eius.
De codicibus Historiae Bononiensis.

THOMAS SENECA HISTORIA BONONIENSIS QUALITER GALEATIUS MARESCOTTUS EQUES EXTRAXIT HANNIBALEM BENTEVOLUM DE CARCERIBUS ET RELIQUA PER UTRUNQUE GESTA

SCRIPTURA.
ANNOTATIONES CRITICAE.
IXDEX NOMINUM.



Introductio

Thomas Seneca circa annum 1390. Camerini natus est. Studiis humanitatis eruditus aliquot oppida Italiae visitavit; Anconae (1420.), Aesi (hodie Jesi, 1425.), Perusiae (1428.), Papiae (1430.), Bononiae (1431.), Brixiae (1432 -34) docuit. Ab anno 1440. Arimini in aula Malatestarum moratur, ubi a. 1454. inter poetas aulicos certamen exoritur; Basinius enim vere doctum sine litteris Graecis neminem fieri posse affirmavit, quod Porcellio obiecit. Porcellius negavit se Graecis litteris satis imbutum esse, sed poetam sine his studiis quoque doctum fieri posse se sibi esse persuasum pronuntiavit. Porcellio Seneca succurrit, sed ambo devicti Ariminum reliquerunt; Seneca Bononiam repetivit et ibi in studio generali ab a. 1458. usque ad annum 1462. artem oratoriam et poeticam publice docuit. Amicitia Galeatii Marescotti equitis ibidem usus est, qui Italice soluta oratione conscripsit, quomodo ipse Hannibalem Bentevolum ex arce Varani extraxisset (1444.) et Bononiam cives sui tyrannide liberavissent, et tradidit opusculum suum Senecae, ut secundum narrationem suam carmen epicum Latine scriberet. Seneca facta Marescotti in carmine epico, quod Historia Bononiensis inscribitur, a nobis nunc primum edito profusius, quam Marescottus, composuit. Deinde Marescottus opus suum et Senecae et duo carmina Gasparis Tribrachi Mutinensis ad se scripta in codice membranaceo describenda curavit et Hannibali Bentevolo, nepoti Hannibalis Bentevoli ex carcere liberati, tradidit. Non multo post Seneca Ariminum reversus ultimum vitae trempus in aula Malatestarum agens ibidem a. 1472. moritur.

Seneca praeter Historiam Bononiensem nonnulla carmina minora quoque scripsit. - Inter eos, qui studia humanitatis ptofitentur, mediocrem locum occupat; permulti insignes - Philelphus, Ciriacus de Ancona et alií - eum in amicis habuerunt.

...


×