Matteo Andreis
Epithalamium in nuptias Vladislai Pannoniarum ac Boemiae regis et Annae Candaliae reginae
CONTENTA, INTRODUCTIO
Contenta
INTRODUCTIO.
De Matthaeo Andronico.
De editione epithalamii.
ANNOTATIONES CRITICAE.
MATTHAEUS ANDRONICUS TRAGURINUS EPITHALAMIUM IN NUPTIAS VLADISLAI PANNONIARUM AC BOEMIAE REGIS ET ANNAE CANDALIAE REGINAE
INDEX NOMINUM.
Introductio
De Matthaeo Andronico.
Hoc epilhalamio de Matthaeo Andronico certiores facti sumus; cetera indicia igitur nobis de vita et operibus eius desunt. - E cognomine eum ex oppido Tragurio (Trau in Dalmatia) ortum cognovimus; eum in Italia (fortasse Patavii) didicisse et Hungariam visitasse e dedicatione et epithalamio certum esse videtur.
Quia nuptiae Vladislai II. et Annae Candaliae (Anne de Foix) die 29. mensis Septembris a. 1502. celebrabantur et editio epithalamii iam mense Iulio eiusdem anni in lucem prodiit, epithalamium compositum festis nuptialibus praecessit.
Andronicus carmen suum Nicolao de Chiiak (Csák) episcopo Chienadiensi (in Hungaria) dedicavit, cui familiariter coniunctus videtur, immo fortasse in Italia - e dedicatione Nicolaum de Chiiak Patavii didicisse comperimus - amici facti sunt.
...