Tétel adatlapja
VisszaCÍMLAP

Alexander Cortesius

De laudibus bellicis Matthiae Corvini Hungariae regis

CONTENTA, INTRODUCTIO


Contenta


INTRODUCTIO.
  De Alexandra Cortesio.
  De codice et incunabulo et aliis editionibus.
DE LAUDIBUS BELLICIS MATTHIAE CORVINI HUNOARIAE REGIS.
ANNOTATIONES CRITICAE.
INDEX NOMINUM.



Introductio

Alexander Cortesius a. 1464. vel ante Romae natus est, fratris enim eius minoris natu Pauli, qui melius de litteris meritus est, annum natalem 1465. certum habemus. Pater eorum Antonius et ipse litteratus Sancto Geminiano ortus in secretariatu apostolicae sedis occupabatur. Uterque filius exemplum patris secuti in aula Sixti IV. scriptores apostolici fuerunt. Alexander cum Medicibus et societate Florentina necessitudine coniungebatur. Intra annos 1485-90. scripsit librum de laudibus bellicis Matthiae regis, nam de Vienna capta (1485.) mentio fit et Matthias rex iam a. 1490. de vita excessit. Poeta in Dedicatione alium quoque librum de artibus pacis Matthiae regis scribere pollicetur, promissum autem nobis scientibus non fecit.

Alexander Cortesius a. 1491., Paulus a. 1510. mortui sunt.

Opera Alexandri Cortesii: Carmina. - De laudibus bellicis Matthiae Corvini Hungariae regis. - Epistolae. - Orationes sacrae.

...


×