Galeotto Marzio
De egregie, sapienter, iocose dictis ac factis regis Mathiae ad ducem Iohannem eius filium liber
CONTENTA, INTRODUCTIO
Contenta
INTRODUCTIO.
De vita operibusque Galeotti Martii.
De codicibus et editionibus.
DE EGREGIE, SAPIENTER, IOCOSE DICTIS AC FACTIS REGIS MATHIAE AD DUCEM IOHANNEM EIUS FILIUM LIBER
SCRIPTURA.
ANNOTATIONES CRITICAE.
INDEX NOMINUM.
Introductio
Galeottum Martium Narniae in oppido Umbriae e gente vetere anno 1427. esse natum credimus. De parentiuus eius paulum scimus; ubi didicerit elementa, nescimus. Ferme vicesimum annum agens Ferrariae in schola Guarini Veronensis una cum Iano (Iohanne) Pannonio celeberrimo poeta, postea episcopo Quinqueecclesiarum (in Hungaria) didicit. Anno 1450. Romam proficiscitur et eodem anno Patavii docuit et medicinae discendae operam dedit. Janus Pannonius a. 1458. in Hungariam reversus eum invitationi a. 1461. satisfacientem ad se invitavit. Budae in aula regis Mathiae Corvini complures Hungaros (inter quos imprimis Iohannes Vitez de Zredna episcopus Varadiensis, postea archiepiscopus Strigoniensis memorandus est) cognovit. In Hungaria autem paulum temporis commoratur; revertitur in Italiam, mox Hispaniam et Galliam et Britanniam visitat. Anno 1463. iam denuo Patavii invenimus, mox (1464.) Bononiae, ubi ferme annum docuit, quo anno (1464.) in Franciscum Philelphum duas invectivas de Sfortiade scripsit. Eodem anno a Iano Pannonio iterum ln Hungariam vocatur et fortasse a 1465., cum esset Ianus legatus in Italiam missus, in Hungariam ab eo deducitur. In Hungaria scriptus esse liber, qui est De homine, habetur, quo provocavit Georgium Merulam. Anno 1472., cum coniuratio a Iohanne Vitéz et Iano Pannonio contra Mathiam regem facta supprimitur, Hungariam reliquisse videtur. Usque ad annum 1476. iterum Bononíae docet. Paene certum habemus librum De incognitis vulgo scriptum eum a. 1477. composuisse, propter quem Venetiis ab inquisitoríbus in carcerem conicitur et solum Laurentio de Medicibus et Mathia Corvino adiuvantibus iterum liber esse potuit a. 1478., a quo anno usque ad annum 1480. amicitia Mathiae regis utebatur ei dedicans editionem alteram libri De incognitis vulgo scripti. Tunc ín Italiam proficiscitur, sed a. 1482. quartum in Hungaria invenitur. Nescimus, quot annos tunc apud Mathiam regem remanserit, cuius ín aula circa annos 1484-86. scripsit De egregie, sapienter, iocose dictis ac factis regis Mathiae ad ducem Iohannem eius filium librum. Anno 1489. Laurentio de Medicibus opus De promiscua doctrina compositum dedicavit, quo igitur anno iam denuo in Italia moratur. Anno 1492. in Gallia invenimus; eodem enim anno Carolo VIII. regi librum, qui De excellentibus inscribitur, dedicat. De ultimis vitae annis paene nihil certi habetur, cui fides habeatur; sunt, qui dicant eum anno 1497. in Bohemia mortuum esse, alii Montanianae (prope Patavium), alii Lugundi; alii aliis annis.
Opera. Carmina. - Chiromantia. - De egregie, sapienter, iocose dictis ac factis regis Mathiae ad ducem Iohannem eius filium liber. - De homine libri duo. - De incognitiis vulgo. - De promiscua doctrina. - Epistolae. - Invectivae in Franciscum Philelphum. - Liber excellentium sive de excellentibus. - Refutatio in Merulam.
...