Tétel adatlapja
VisszaCÍMLAP

Radó Polikárp

Index codicum manu scriptorum liturgicorum Regni Hungariae

CONTENTA, PRAEFATIO


Contenta


Ratio huius Indicis
Abbreviationes
Prima pars. Codices in bibliothecis Hungariae asservati
Secunda pars. Codices in bibliothecis olim ad Hungariam pertinentibus asservati
Tertia pars. Codices in bibliothecis Regnorum exterorum asservati
Appendix: Codices latentes v. deperditi



Praefatio

Nemo est, quin sciat, quantum detrimenti ceperit patria nostra, inclitum Regnum Hungariae ab iniuriis temporum incursionibusque hostilibus et quomodo splendor ac decus Regni medio-aevalis detrita sint. Ideo fateri debemus apud nos plures codices decursu saeculorum deperiisse, quam apud alias nationes.

Ut tamen codices nobilissimi medii aevi, hoc est: liturgici, ex ignorantiae oblivionisque tenebris eruerentur, Praefectus Bibliothecae Regnicolaris Széchenyianae, cl. vir dr. Josephus Fitz opus mihi iniunxit omnium codicum manuscriptorum liturgicorum medii aevi, qui in Hungaria inveniuntur, vel inde originem duxerunt, catalogum concinnare. Opusculum praesens tantum initium pro-dromusque operis maioris est, quod Deo favente editurus sum. Id quod nunc edidi, tantum adiuvare vult doctos viros etiam Regnorum exterorum in investiganda liturgiae historia. Susceptum opusculum permultis naevis laborare optime scio, sed ut iterum dicam, tantum lacunam vult supplere, dum opus maius post inspectionem omnium codicum in lucem prodire potest.

Tota materia dividitur in tres partes: Prima parte continentur omnes codices liturgici, etiam externae provenientiae, qui in bibliothecis Regni nostri asservantur. Secunda parte: omnes pariter codices, qui ad aliquam bibliothecam Regni historici Hungariae (usque ad a. 1918) pertinent. Tertia parte: omnes codices provenientiae Hungaricae, qui fato libellorum in bibliothecas exteras devenerunt.

Spero aliquam parvam utilitatem etiam hoc opusculum praestare posse et enixe rogo omnes viros doctos, ut me in suscepti maioris operis executione adiuvare velint.

Anschrift - Indirizzo: Radó Polikárp VIII., Baross-u. 62. Budapest.


×