Tétel adatlapja
VisszaCÍMLAP

Naldo Naldi

Elegiarum libri III. ad Laurentium Medicen

INTRODUCTIO


De vita operibusque Naldi de Naldis:

Naldus de Naldis s. Naldus Naldius die 31. mensis Augusti a. 1439. patre Iacobo Florentiae natus est. Sodalis Academiae Platonicae Florentinae erat, Marsilius Ficinus et Angelus Politianus et alii in amicorum numero habuerunt. A. 1488. in Studio Florentino professor studiorum humanitatis, a. 1497. Pisis artis rhetoricae et poeticae electus est.

Quo anno mortuus sit, nescimus. A. 1513. ad electum papam Leonem X. longam elegiam scripsit, ante annum autem 1520. iam de vita excessisse creditur.

Naldus de Naidis in elegiis componendis praecipue Ovidium et Christophorum Landinum sibi ad imitandum proposuit.

Quia Albiera (Alba) Albitia die 14. mensis Iulii a. 1473. mortua est (v. Eleg. lib. I. eleg 27.), elegiae a Naldio inter annos 1473. et 1492. Laurentio Medici dedicatae sunt.

Opera: Carmen Bucolicum. - De laudibus Bibliothecae libri IV. ad Matthiam Corvinum Pannoniae regem. - Elegia ad Leonem X. - Elegiarum libri III. ad Laurentium Medicen. - Epistolae. - Hastiludium.

De codice elegiarum:

Libri III. elegiarum solum codicem habet, quem dedicatorium Florentiae Bibliotheca Medicea Laurentiana asservatur: Plut. XXXV., cod. 34. Saec. XV. Membr. Codex 108. folia continet. - Elegias nos numeravimus.


×