Tétel adatlapja
VisszaCÍMLAP

Istvánffy Miklós

Carmina

INTRODUCTIO


Vita. Nicolaus Istvanffy e nobili vetereque familia Hungarica ortus est Avus eius Stephanus filius Iohannis vicecomitis de Baranya fuit, qui temporibus Matthiae Corvini (1458-90.) et Wladislai II. (1490-1516.) regum domi militiaeque excellebat et anno 1508. ministris aulae liberorum regalium praefectus est. Cum filium Paulum natu minimum ad munus sacerdotale destinasset, a. 1515. ad studia per testamentum 200 florenos et torquem 200 florenos valentem ei legavit. Patre mortuo Paulus Patavium se contulit ibique artibus liberalibus iurisque disciplinae duodecim annos (circa annos 1518-28.) operam navavit. In patriam reversus primum cum rege Iohanne de Zapolya, eo mortuo cum rege Ferdinando stetit. Cum Turcae a. 1543. magna parte regionis Transdanubianae potiti sunt, Paulus tunc officio vicecomitis in comitatu Baranya fungens extorris cum coniuge Hedviga Gyulay liberisque in oppidum Sziget commigravit, ubi cura arcis administrandae ei a rege commissa est. Variis mandatis feliciter fideliterque confectis assessor sedis iudiciariae regiae nominatus, mox (anno 1547.) in numerum consiliariorum regis ascitus est, quo munere Posonii in consilio locumtenentis regis usque ad a. 1553., quo mortuus est, fungebatur. Versus facere iam Patavii incepit; duo eius carmina Latina ibi scripta panegyrico cuidam Iani Pannonii Bononiae a. 1522. typis excuso annexa leguntur; exstat insuper carmen Latinum in vexillum hastae sepulcralis tumulo Stephani - qui filius fratris Iohannis erat - a. 1544. a Thoma Nadasdy Danubio suffocati destinatae compositum. A. 1539., cum nuptiae regis Iohannis celebrabantur, fabellam Petrarcae Romanensem de Gualthero et Griseldi scriptam (De obedientia ac fide uxoria mythologia) versibus Hungaricis reddidit. In bibliotheca eius asservabatur exemplar priorum triginta librorum Historiarum Bonfinii, quod a. 1543. typis expressum est.

Nicolaus noster die 8. mensis Decembris a. 1538. in pago Kisasszonyfalva in comitatu Baranya natus est. Puerulus quattuor annorum a. 1543. una cum parentibus castellum avitum deserere coactus nonnullos annos in oppido Sziget degebat; posthac a patre ad discendos mores politiores litterarumque elementa in aulam Petri Varday archiepiscopi Strigoniensis missus est, quo mortuo a. 1549. Nicolaus Olahus tunc episcopus Agriensis eum assumpsit et anno 1551. (vel 1552.) ad studia persequenda Patavium misit. A. 1553. se studiis medicinae daturus eodem venit Iohannes Sambucus quoque, vir ille doctissimus litterarumque humaniorum celeberrimus cultor, qui studiis Istvanffy et Georgii Bona, quem avunculus Olahus mense Maio a. 1552. eodem misit, iussu eiusdem praeerat. A. 1556. per Venetias domum reversus Musis ad tempus valedicens Marti se addixit et in arce Sziget duce Nicolao Zrinyi clarissimo illo heroe prima militiae rudimenta posuit.

A. 1558. suo eximio fautori Olaho se adiungit secretarii munere fungens, quo adiuvante anno proximo notarius cancellariae factus decem annos apud eum, qui et cancellarius regis erat, usque ad a. 1568., quo ille mortuus est, permansit. Quo anno uxorem duxit Elisabetham Both et in cancellaria ad gradum secretarii processit. Munere tam egregie functus est, ut a. 1578. consiliarius regis, a. vero 1581. propalatinus (i. e. vacante dignitate palatinali locumtenens palatini in iudiciis) a rege dictus, anno autem insequenti in comitiis ab ordinibus unanimo consensu declaratus sit. Eodem tempore rex Rudolphus eum una cum fratre Stephano in numerum baronum ascripsit.

A. 1588. cum aliis delectis viris Hungaris et Austriacis in Poloniam missus, ut Maximilianum archiducem e captivitate liberarent, a prima die a. 1590. tribus mensibus in civitate Bitomiae (Beuthen) hac re tractanda consumptis tandem exeunte mense Martio domum reversus est. Qua occasione etiam Cracoviam et Czenstochoviam adiit.

A. 1592. post quinque tranquilla lustra denuo exortae sunt inimicitiae cum Turcis, cum bassa Bosnensis in Croatiam irrupisset; toto fere hoc anno, sicut ipse scribit, in castris erat. Anno proximo cum impetu Sinan bassae exarsit longum illud bellum (a. 1593-1606 ), cuius ille omnibus fere expeditionibus maioribus - licet paene sexagenarius - non sine secunda militiae fama intererat.

A. 1598. inter delectos viros erat, quibus mandatum est, ut Transilvaniam a principe Sigismundo Bathory nomine regis Rudolphi acciperent. Cum filiolo unico Paulo trium annorum a. 1581. amisso saepius frustra a rege petivisset, ut filias veros et legitimos heredes masculinos crearet, rebus Transilvanicis nimium laboriosis et arduis egregie obitis Rudolphus rex eximia eius merita honoraturus hanc gratiam ei filiabusque libenter concessit; praeterea eum ianitorum regalium magistrum nominavit.

In comitiis a. 1608., cum diadema capiti regis Matthiae impositum est, post tam longum intervallum ab ordinibus iterum palatinus electus est. Inter candidatos ne mentio quidem nominis Istvanffy facta est, quoniam a. 1603. adversus leges litteras sententionales contra Stephanum Illeshazy edidit. Sive hac ipsa re sive propterea, quod Illeshazy palatinus electus iniuriam vindicare velle fama ferebatur, vehementer excitatus subita paraplexia tactus est. Reliquos vitae annos in arce sua Vinicze (in comitatu Varasdiensi) peregit, ubi primo Aprilis a. 1615. vita functus est Libros suos magna ex parte domui socielatis Iesu Zagrabiensi legavit, qui nunc ex parte in Bibliotheca Universitatis Scientiarum Budapestinensis asservantur.

Poemata Latina iam Patavii iuvenis circa quindecim annorum una cum Georgio Bona Sambuco usus magistro condere coepit; Musis, ut e carminibus, quorum maximam partem intra annos 1561. et 1571. composuit, patet, posterius quoque addictissimus mansit. Summa familiaritate coniunctus erat cum Stephano Radetio canonico Strigoniensi, postea episcopo Agriensi et praeposito Posoniensi necnon locumtenente regis et praefecto camerae Hungaricae († 1585. Posonii), qui et ipse non ultimus vatum et candidus censor carminum eius erat. Radetius amicissime amplectebatur eos, qui litteris humanioribus se impendebant, quibuscum in horto suo Posoniensi, ubi tiliam quandam Apollini vatum coetu assistente piorum consecravit, vatum comitante caterva confabulando deambulare solebat. Cuius coronae colloquentium socios praeter Istvanffy admisit Sambucum, qui ab a. 1564. Viennae commorabatur et Nicasium Ellebodium Casletanum Belgam (1577.) et Georgium Purchyrrhium (Purkircher; 1530-1578.), qui duo posteriores Posonii artem medicinam exercebant et viri perfecte planeque eruditi Graecis et Latinis litteris erant.

Postea admodum raro Camenis usus esse videtur. Praeter aliquot epitaphia duo tantum carmina occasione legationis suae Polonicae Bitomiae scripta exstant. Sed litterae humaniores elegantioresque semper ei cordi erant; a 1591. a Clusio (Ch. de l'Escluse) herbarum illo peritissimo tunc Francofurti ad Moenum degente, quocum epistolarum commercium habebat, opera Heliodori et Achillis Tatii sibi mitti rogavit ("Si Latini non erunt, - scribit - etiam Graecos mitti cupio".)

Res Hungaricas scribere ad a. 1590. aggressus est. Ab excessu Matthiae regis (a. 1490) exorsus a. 1608. iam ad annum 1606 pervenit, cum, ut supra diximus, scribendi facultate paralysi dexterae corporis partis orbatus opus absolvere ultimamque ei manum apponere non potuit et res gestas ab a. 1606. usque ad a. 1613. paucis dumtaxat verbis (in libris XXXV-XXXVIII.) complexus est.


×