Elias Corvinus
Ioannis Hunniadae res bellicae contra Turcas
INTRODUCTIO
Vita. Elias Corvinus in Valle Ioachimica (Germanice: Ioachimsthal s. Sankt-Ioachimsthal, Bohemice: Iáchymov; in Bohemia septentrionali et occidentali) e paupere familia Germanica et Lutherana ortus est; annus, quo natus est, 1537. creditur. Nomen proprium ei Rab fuit; pater Michael Rab, mater Magdalena Phlug erant. Corvinus duas sorores, quarum una infans mortua est, altera Catharina a quodam Egidio Stör uxor ducta est, et fratrem natu minorem Petrum, qui postea universitatem Wittenbergensem frequentabat. Elias paene a puero studiis poeticis se dedidit, ad quae magister eius Ioachimicus Ioannes Mathesius (postea diaconus et plebanus) stimulavit; impulsu eius Corvinus universitatem Wittenbergensem adiit, sed paulo post morbo implicatus studia interrumpere et salutem in thermis Carolinis (Germanice: Karlsbad, Bohemice: Karlovy vary; in Bohemia) petere coactus est. Sanitate restituta domi et in diversis civitatibus, ut creditur, et denique Monachii degebat, ubi protectore Simone Minervio usus est et primum carmina colligens Augustae Rheticae (Augsburg) a. 1556. edidit. Verisimile est eum in Bavaria confessionem Augustanam reliquisse et religionem Romano-catholicam accepisse. Proximo anno (1557.) Viennam profectus est, ubi patronos ecclesiasticos sibi quaerebat. Corvino magni momenti erat amicitia Georgii Ederi rectoris universitatis hanc dignitatem per quinque annos gerentis, cuius auctoritate Corvinus die 15. Septembris a. 1558. poeta laureatus factus est. Gratia aulae Caesareae fructus ab imperatore Ferdinando I. insignibus nobilitatis donatus est. Deinde aliquot opera minora Corvinus Viennae edidit. In albo (matricula) universitatis solo semestri primo anni schol. 1558-59. nomen in ratione nationis Saxonicae invenimus; nescimus, an gradum academicum attigerit. Annis 1560. et 1561. domi moratus esse videtur, unde a. 1562. Patavium, ut ius disceret, abiit. Proximos quinque vel sex annos in Italia (Romae et Ferrariae quoque) agebat. Libros duos poematum (fortasse Patavii) iterum collegit et ad editorem Rhambam Lipsiam excusum misit. Corvinus a. 1568. Patavio iterum Romam iit, inde in Siciliam, mox in insulam Melitam (Malta) vectus in classe Hispana contra infideles (Tureas) pugnabat. Pro meritis bellicis postea imperator Maximilianus II. commutationem insignium generis concedebat. Corvinus a. 1569. iterum Viennae commoratur; in albo facultatis iuris semestri primo anni sehol. 1569/70. doctor iuris inscriptus est. Quietam autem vitam perosus a. 1572. iterum mari contra Turcas pugnabat; victoria ad Naupactum (Lepanto) parta ad carmen heroicum de Ioanne Hunniade, qui de Turcis ad Albam Graecam (hodie: Belgrad) triumphavit, componendum maximi momenti erat. A classe rediens Patavii Hugonem Blotium et fortasse Ioannem Listhium Hungarum, qui fortasse animum Corvini ad res Ioannis Hunniadae praeclare gestas advertit, convenit. Carmen intra annos 1572. exeuntem (post sollemnia inauguralia, quibus Rudolphus diadema regni Hungariae accepit) et 1575. (mensem Septembrem, quo Rudolphus rex Bohemiae factus est) scriptum est, Corvinus enim Rudolphum solum regem Hungariae et non Bohemiae quoque memorat. Corvinus in carmine condendo Antonium Bonfinium (A. de Bonfinis) Rerum Ungaricarum scriptorem sequitur, cuius operis studendi occasio tantum Viennae, ut creditur, ei contingere potuit. Eo tempore professor universitatis quoque electus est, cuius nomine una cum Paulo Fabricio Rudolphum a. 1575. regem Bohemiae et Romanorum salutat. Corvinus historiam domus Austriacae quoque scripturus erat. Post a. 1578. professoratu se abdicavit, magistratum Austriae Inferioris iniit et die 23. Augusti a. 1581. senator factus est; a die 12. Februarii a. 1591. usque ad diem 23. Octobris a. 1592. cancellariam administravit. Ab archiduce Matthia bis aurea catena donatus est; a. 1593. agrorum possessor in Austria Inferiore in novo statu equitum receptus est. Uxorem Catharinam Dorner (filius Zacharias ex ea natus patre mortuo iuvenis fuit), duxit; ea 1580. mortua secundam Catharinam Weidner. Elias Corvinus die 2. Decembris a. 1602. Viennae mortuus est.