Bartholomaeus Frankfurter
Opera quae supersunt
CONTENTA, INTRODUCTIO
Contenta
INTRODUCTIO
DEDICATIO ET CARMEN DEDICATORIUM
COMOEDIA GRYLLUS
VIGILANTIAE ET TORPORIS VIRTUTE ARBITRA CERTAMEN
EPISTOLAE
APPENDIX I. HOMERI BATRACHOMYOMA CHIA
APPENDIX II. CASPAR URSINUS VELIUS SILESITANUS
ANNOTATIONES CRITICAE
INDEX NOMINUM
Introductio
Vita. De Barlholomei Frankfordini Pannonii vila tantum perpauca, quae ex operum eius dedicationibus et epistolis colligi possunt, novimus. - E nomine familia eius Frankfordinae originis fuisse et in Hungariam migrasse conicitur; fieri potest, ut Bartholomeus noster iam in Hungaria, etquidem fortasse Budae natus sit. Annum natalem 1490. fuisse suspicamur, nam in universitate Viennensi a. 1515. magister factus est; Viennae cum humanistis Collimitio (Tanstetter), Iohanne Acher, Victore Gamp, Volfgango Pidinger et praecipue Ursino Velio et Ioachimo Vadiano amicitia coniungebatur, a quibus stimulatus et ipse humanista esse voluit. Et primum Batrachomyomachiam Homeri a Ioanne Capnione (Reuchlin) in Latinum versam et a Vadiano 1510. editam iterum publici iuris a. 1516. fecit, quam editionem cognato suo Michaeli utriusque iuris doctori, praeposito Colocensi et canonico Albae Regalis dedicavit, cui etiam Ursinus Velius suum carmen dedicatorium addidit. Budam c. a. 1517. reversus tres epistolas ad Ioachimum Vadianum scripsit quarum primam a. 1517. exeunte vel proximo ineunte, duas posteriores mensibus Martio et Aprili a. 1518. misit. In prima epistola Bartholomeus scribit se ludi magistrum Budae esse; in secunda hortatur Vadianum, ut quendam tristissimum casum caneret, e quo elucet Bartholomeum nostrum sensisse se spiritum poeticum non habere; in tertia de quodam opera suo facit mentionem, quod per Vadianum limandum et edendum rogat. Quod manuscriptum certe Comoedia Gryllus et Certamen vel alterum, cui postea alterum adiunxit, fuit. Comoedia igitur Gryllus, quam Georgio marchioni Brandeburgensi, et Certamen, quod Georgio Szatmári episcopo Quinqueecclesiensi dedicavit, certe a. 1519. in lucem edita sunt. Nescimus, quo anno Romam profectus sit, unde a. 1522. revertitur. Tunc Sembniciae (Selmecbánya) morabatur, unde epistolam ad Georgium N. notarium Crembniciensem (Körmöcbánya) scripsit, in qua cum Conrado Cordato, qui eo tempore in oppidis metallicis Hungariae septentrionalis Lutheranismum propagabat, amicitia coniunctus et ipse doctrinam Lutheri sequentem se ostendit. Bartholomeus igitur una cum Ursino Velio primum cognatum suum Michaelem praepositum, deinde Georgium marchionem Brandeburgensem et Georgium Szatmári episcopum Quinqueecclesiensem sibi patronum conciliare contendebat, tum novae religioni adhaesus et patronos relinquere et ludimagistratu Budensi abdicare coactus est. De posterioribus vitae annis nihil habemus. - Credi non possunt alia quoque opera ab eo esse composita; quaedam certe epistolae perierunt vel adhuc latent.