Oláh Miklós
Carmina
INTRODUCTIO
Vita. Nicolaus Olahus die 10. mensis Ianuarii a. 1493. Cibinii (Szeben, Hermannstadt) in Transylvania natus est. Parentes eius Stephanus iudex regius in oppido Szászváros cognatus Matthiae regis et Barbara Huszár vel Hunzár fuerunt. In schola Varadiensi didicit; 17 annos natus in aula Vladislai II. Hungariae et Bohemiae regis moratur. Eodem anno (1516.) se vitae ecclesiasticae dedit et secretarius Georgii Szatmári cancellarii regii et episcopi Quinqueecclesiarum factus et 1518. ibidem canonicus promotus est. Cum Szatmári a 1521. archiepiscopus Strigoniensis electus est, Olahus quoque canonicus Strigoniensis et archidiaconus Comaromiensis eligitur. Archiepiscopo a. 1524. mortuo in aulam regiam venit et apud regem Ludovicum II. filium Vladislai II. officio secretarii et consiliarii fungebatur. Cum rex Ludovicus in pugna apud Mohács conflicta (1526.) cecidisset, comitem se viduae reginae Mariae adiunxit et usque ad annum 1542. apud eam interea a Carolo V. Caesare fratre locumtenentem Hollandiae creatam plerumque Bruxellis degebat, ubi consuetudinem litterarum cum multis eruditis (unus ex iis Erasmus Roterodamus erat) habuit. In Hungariam reversus primum episcopus Zagrabiensis et cancellarius regius (a. 1543), deinde episcopus Agriensis (a. 1548.), tum archiepiscopus Strigoniensis et summus cancellarius (a. 1553.), postremo locumtenens regis (a. 1562.) creatus est. Cum sedes archiepiscopalis Strigonii a Thurcis occupata esset, res Hungariae ecclesiasticas e civitate Tyrnavia administravit. Maximilianum archiducem heredem regni filium Ferdinandi I. a. 1563. Posonii in regem Hungariae inunxit. A. 1564. exsequiis Ferdinandi Viennae fungebatur. A. 1568. 75 annos natus Posonii mortuus et ad voluntatem Tyrnaviae sepultus est.