Thomas Stretzinger
Oratio de divo Leopoldo III. Austriae marchione in universitate Vindobonensi habita
INTRODUCTIO
Thomas Stretzinger e Neunburga Forensi (Korneuburg) ortus est. Nec annum, quo natus est, nec eius studiorum et vitae cursum novimus. Stretzinger, ad quem Ioachimus Vadianus octostichon scripsit, orationem de Leopoldo III. Austriae marchione habitam praeposito monasterii Claustroneoburgensis (Klosterneuburg), Georgio Hausmanstetter dedicavit, in cuius honorem Cuspinianus ad eius preces librum de historia Austriaca, cuius titulus Austria, composuit. Thomam Stretzinger igitur cum Cuspiniano et Celti et Vadiano et aliis, qui ineunte saeculo XVI. in universitate Vindobonensi studia humanitatis promovebant, familiaritate iunctum esse iure coniecturam facere possumus. Secundum documenta a. 1515. et 1518. Thomas presbyter saecularis Pataviensis fuit. Praeterea eum munere notarii universitatis Vindobonensis functum esse constat. A. 1521. doctoribus omnium facultatum in aulam universitatis convocatis primum litteras Caroli V. imperatoris, tum bullam apostolicam mandatumque rectoris promulgavit, ut intra octo dies omnes libri Lutherani ad notarium comportarentur. Bienno post die 4. mensis Augusti a. 1523. Stretzinger mortem sibi conscivisse necrologium Claustroneoburgense memoriae tradit: "A. d. [15]23 mag. Thomas Straeczinger semet suspendit." Cuius facti causam ignoramus.
Ex operibus Thomae Stretzinger haec sola oratio a. 1513. typis impressa ad nos pervenit, in qua divum Leopoldum III. Austriae marchionem e gente Babenbergica ortum laudibus celebravit. A. 1492. a facultate theologica universitatis Vindobonensis in festo S. Leopoldi sermones haberi coepti erant, quorum oratorum primus Ioannes Forter ordinis Carmelitarum fuit. Stretzinger orationem ineunte a. 1513. prelo mandatam die 15. mensis Novembris a. 1512. habuisse videtur. Rector huius anni Georgius Collimitius Tannstetter et decanus theologorum I. L. Ricutius Vellinus fuit. In orationis praefatione non solum Georgius Hausmanstetter, sed etiam decanus coenobii Vincendus Weissenberger commemoratur, quibus opusculum dicavit.