Tétel adatlapja
VisszaCÍMLAP

Jacobus Canter

Rosa Rosensis

INTRODUCTIO


Iacobus Canter ex antiqua et docta familia Groningensi (in Hollandia) ortus est. Cuius pater Ioannes (c. 1422-97), artium liberalium et legum civilium doctor, cum uxore Abele et filiis Andrea (I), Petro, Ioanne, Andrea (II), Iacobo filiabusque Usula et Ghebba domi Latine colloquebatur; eorum "teneram aetatem recens editam una et materno lacte et Latinis litteris imbui solitam" iam Erasmus Roterodamus admiratus est.

Quo anno Iacobus Groningae natus sit, incertum est. Annus ab iis, qui Ioannis Koelhoff civis Coloniensis narrationem ad Iacobum pertinere iudicarunt, computando c. 1471 inventus esse videtur. Koelhoff enim unum e filiis Ioannis Canteris, iuvenem fere 18 annorum c. 15. Aug. 1489 Coloniam venisse et omnium animos admiratione percussisse scripsit, cum de quacunque re sibi proposita doctissime disserere potuisset et sacras scripturas, ecclesiae doctores, poetas Romanos penitus se nosse ostendisset. Re vera autem Iacobum Coloniam duobus annis ante venisse ex albo universitatis Coloniensis apparet, ubi iam 11. Mai 1487 canonibus ascriptus est. Qua de causa narratio Koelhoffi ad Andream (II) fratrem videtur esse referenda, qui demum 14. Iul. 1491 in universitate Coloniensi condicione sane singulari albo ascriptus est. Cum Andreas I, puer mirabilis, decimum annum agens a Friderico III. 25. Iun. 1472 ad coronandum Vindobonam vocatus in itinere mortuus sit, Andream II non prius quam exeunte a. 1472 natum esse elucet. Andreas (II) postea civitatis Coloniae poeta et orator publicus factus est et inde pecuniam ab a. 1504 usque ad 1509 singulis annis capiebat.

Utrique fratri eloquentia vix cessisse Ioannes videtur, qui 3. Nov. 1483 Coloniae et 4. Nov. 1484 Heidelbergae albo civium academicorum ascriptus est, in aula Friderico III. (†1493) imperatoris officium astrologi praestitit et ante a. 1523 mortuus est.

...


×