Tétel adatlapja
VisszaCÍMLAP

Antonio Bonfini

Symposion de virginitate et pudicitia coniugali

INTRODUCTIO


Antonius Bonfinis in pago Patregnono (Patrignone) prope Asculum (Ascoli Piceno) sito (in agro Piceno) verisimiliter a. 1427. natus est, etquidem mense Decembri (annus natalis parum creditur fuisse 1434.). Pater Franciscus, avus Achilles, fratres natu minores Emidius et Matthaeus erant. Studiis Asculi apud famosum magistrum Henochum finitis Patregnoni, Florentiae, Patavii et Ferrariae filios familiarum divitum educabat. Spinam Roccensem a. 1456. in matrimonium duxit; quattuor filios (Iulium, Mucium, Franciscum, Achillem) et filiam (Franciscam Ventidiam) vel fortasse filias habuit. Mox civis Asculanus et magister factus est. A. 1473. magister scholae (academiae) Recinetensis electus honorem solum a. 1478. accipit, a quo anno octo annos Recineti rector linguas Latinam et Graecam, artes poeticam et rhetoricam docebat. Civis Recinensis quoque factus est. Fama Matthiae regis succensus Italiam relinquere atque in Hungariam ire voluit. Multi erant, qui eum adhortabantur. Qua de causa nonnullos libros in honore regis et reginae (Beatricis, filiae Ferdinandi regis Neapolitani) composuit, inter quos Symposion (Beatrici dedicatum) quoque erat. Postquam codices Neapoli elegantissime ornati in lucem prodierant, Bonfinis Kalendis Septembribus a. 1486. a magistratu Recinetensi licentiam duorum mensium rogavit; tres menses accepit una cum viatico. Bonfinis etiam legatus a Ferdinando rege Neapolitano in Hungariam missus est. Bonfinis die 25. eiusdem mensis Recineto profectus est, in Carnorum finibus autem in febrim incidit, quare tantum mense Decembri (nonnullis diebus ante diem 20.) Rhetiam (Retz in Austria prope Moraviam) ad Mathiam regem pervenire potuit. Kalendis Ianuariis a. 1487. Viennae regem in nomine aulicorum tam eleganti oratione salutavit, ut lector reginae eligeretur et mandatum ad res Hungaricas stilo cultiore conscribendas acciperet. Matthia rege vivo ter in Italiam revertitur, in Hungaria enim grande opus, cum libri ad historiam componendam necessarii deessent, perficere non potuit. Cum rex a. 1490. Viennae mortuus est, Bonfinis Recineti morabatur. Wladislaus II. (1490-1516.) successor Matthiae Bonfinem in Hungariam revocat, ut inceptum opus finiat. Historicus circa a. 1491. ineuntem una cum filio Francisco medico in Hungariam rediit. Circa mensem Iulium anni 1492. Bonfinis quattuor decades Wladislao regi tradidit, qui eum una cum filiis die 10. mensis Octobris nobilitate donavit et poetica lauro coronavit. Deinde Bonfinis opus historicum usque ad ad annum 1496. exeuntem continuavit, e decade autem quinta tantum quinque libros conscripsit, nam circa annum 1496. medium apoplexia correptus est. Opus conficere iam desperans in Italiam reverti voluit, rex autem retinuit. Cum vere anni 1502. iterum in patriam rediturus erat, apoplexia iterum tactus Budae moritur et in templo S. Margaretae in civitate Buda Vetere sepelitur.


×