Tétel adatlapja
VisszaCÍMLAP

Bohuslaw Lobkowitz von Hassenstein

Epistolae

Accedunt Epistolae ad Bohuslaum scriptae

PRAEFATIO


Operae pretium esse arbitrati editionem Bohuslai Hassensteinii epistolarum publici iuris facimus, ut litteratorum hominum civitati facillimus aditus pateat ad cognoscendam litterarum consuetudinem principis omnium, quos Bohemia tulit, poetarum et oratorum Latinorum.

Perversum ordinem, quem epistolis in quinque libros distributis Thomas Mitis in editione sua instituerat, servare omisimus epistolasque e ratione temporum - sicut Truhlár - ordinavimus. Ut iustum iis locum assignaremus, quae quovis certi temporis indicio carent, earum argumenta aliaque litterarum monumenta perscrutanda erant, unde coniecturam caperemus, quo fere tempore haec vel illa epistola exarata esset. Quod negotium quantis obnoxium sit difficultatibus, harum rerum periti facile agnoscent. Nec tantam iudicii subtilitatem nobis arrogamus, ut ubique verum aut saltem id, quod ad verum proxime accedat, liberi ab omni errandi periculo invenisse contendamus.

Codices editionesque omnes perlustravimus et quae ibi non probanda videbantur, correximus, genuino tamen textu, quoad et quantum fieri potuit, religiose observato. Sed iis locis, qui glossematis vel manifestis erroribus deformati essent, aptiores lectiones aut coniecturas admisimus, quas aliorum iudicio probatas vel quadam veritates specie commendatas putavimus. Nec minus curavimus, ut pauca illa, quae novaremus, in Bohuslai dicendi genus quadrarent. Considerandum autem est autographis deperditis textus maximam partem repetendos esse ab editionibus, quae multis demum annis post Bohuslai obitum foras datae sunt. - Notas marginales, quas Mitis addidit, sed quae epistolis Bohuslai autographis certo non ascriptae sunt, quia minimi videbantur pretii, promere nobis non placuit. Alia tamen, quae utilia aut quibusdam de causis memoratu digna habuimus, commentario critico subiunximus. Ita delegavimus conferendi causa ad locos e Vita Bohuslai (a Thoma Mite in editione m scripta) sumptos, qui quidem ad rem enarrantam pertinerent.

Editio nostra plurimis locis ab editione Iosephi Truhlár (t) discrepat. In usum virorum doctorum, qui praeter editionem nostram editiones antiquiores, quales imprimis Mitis, Cornova, Truhlár adornaverunt, ad manus vel locos ex iis laudatos habent, tabulas synopticas adneximus, quibus conspectus harum editionum cum nostra collatarum illustraretur.

Augustinus Potuček


×