Tétel adatlapja
VisszaCÍMLAP

Hagymási Bálint

Opera

Carmina et Opusculum de laudibus et vituperio vini et aquae

INTRODUCTIO


Vita. De ipso Valentino Cybeleio, praeterquam quod ex operibus eius cognosci potest, nihil plane scimus. Paene certo habemus eum de genere) nobili Hungarico postea cognominibus de Szent-Giróth et Beregszó praedito iam saeculo XIV. noto et de partibus orientalibus et septentrionalibus Hungariae orto et exeunte saeculo XV. in partes meridionales migranti descendisse. Cybeleius (sive Cybeleus sive Cibeleus) Hungarice Hagmasi vel de Hagmas, de Hadmassch, de Hadgymas, de Hadymass, de Haghmas, de Hagmas scribebatur (hodie: Hagymássy). Valentinus noster avum Valentinum, patruum Eliam) et fratrem natu minorem Casparem) habuisse creditur. Valentinus in civitate Varasd in comitatu Varasd (in Croatia) circa annum 1490. natus est. Intra annos 1505-16. (certo autem ab anno 1509. usque ad annum 1513.) Bononiae litteris studebat. Patronus eius Georgius Szatmári episcopus Quinqueecclesiensis (1505-21., deinde archiepiscopus Strigoniensis 1522-23.) erat, qui eum una cum nepote suo Laurentio Bistritio (s. de Bistritia; aliter Kretschmer) et Sebastiano Magio in studio Bononiensi ab Ioanne Baptista Pio instituendum curavit. Cum Pius a. 1509. carmina sua, quae Elegidia) inscribuntur, Bononiae edidit, in fine libri Cybeleius quoque quattuor carmina (a nobis 1-4. numerata) collocavit. C. annum 1512., dum iuvenes Bononiae morantur, Valentinum (rogatu Laurentii) Georgius episcopus canonitum Quinqueecclesiensem et Albensem (Székesfehérvár) eligit, de quo poeta noster longo carmine (numero 5. significato) gratias agit, quod Bononiae excudendum curat.) Carmini Elegidio, ut Valentinus nominat) commendationem Laurentius Bistritius praescripsit, quam nos in Appendice edidimus. Cum Magius a. 1513. Bononiae) quoddam carmen Iani Pannonii in lucem prodidit, in dedicatione ad Georgium episcopum scripta Valentini musarum alumni mentionem facit), ex quo coniici potest tres iuvenes tunc quoque Bononiae didicisse. Quo anno Valentinus in Hungariam reversus sit, certo nescimus, a. autem 1516. certe iam in Hungaria degit, die enim 12. Ianuarii a. 1517.) in civitate Alba Regali (Székesfehérvár) dedicationem operis paulo ante compositi (Opusculum de laudibus et vituperio vini et aquae) ad Georgium episcopum scripsit, quod opus die 17. mensis Iulii a. 1517. Hagenoae (Hagenau) excusum est.) - De reliquis vitae annis Valentini nihil scimus; prorsus ignoratur, quo anno mortuus sit.


×