Naldo Naldi
Epigrammaton liber
INTRODUCTIO
Naldus Naldius s. Naldus de Naidis, Iacobi filius, poeta latinus sua aetate admodum celebratus. Florentiae die XXXI. augusti 1436. natus est. Vix duodecimum annum attigit, ut ipse scribit in carmine, quod in libro secundo elegiarum legitur, cum patrem amisit et paulo post matris fratrisque minoris natu funera flevit. Res familiaris, iam satis exigua, haud probis tutoribus administrata, mox penitus corruit et Naldius, adversae fortunae vices expertus, gravi inopia laboravit, ut ex libris magistratus decimarum patet, qui in publico archivio Florentino servantur.
Studia tamen humanitatis, quibus iam a puero, ut videtur, deditus erat, non reliquit, quin etiam in dies ardentius et constantius Musarum cultum persecutus est. Ingenium eius praecox carmina nonnulla primi elegiarum libri testantur, anno aetatis suae XV. in laudem puellae, nomine Albae, quae eum artissimis amoris vinculis sibi devinxerat, composita.
Posterius autem, qua pauperie erat, ut sibi opes, quibus sustentaretur, compararet, facta praeclara principum et virorum amplissimorum sui temporis magnis laudibus extollere et omnem futuri spem in huiusmodi sermonis poetici genere ponere coactus est. Quo effectum est, ut Medicum liberalitatem, qui tunc Florentiae summam imperii tenebant, sibi conciliaret et in eorum clientelam receptus saepissime, una cum praeclaris suae aetatis viris doctis, principum aulam frequentaret.
Anno 1477. ineunte, Laurentio Medice patrono, negotium exigendae Fighini pecuniae publico decreto obtinuit. Paulo post ab eodem principe instanter petivit, - et quidem tunc frustra, ut videtur, - ut custos arcis Corzanae vel scriba in publico tabulario eligeretur.
Anno 1476. exeunte Forilivium se contulit, ut munus scribae vel praeceptoris apud Pinum Ordelaphum obtineret; annis 1478-80. Venetiis commoratus est, ubi eum privatim vel publice eloquentiam professum esse verisimile est.
In patriam reversus, anno 1484. professor studiorum humanitatis in gymnasio Florentino creatus est, ubi quinquennium publice docuit. Die VI. octobris 1497. ad legendum in studio Pisano, quod tum Prati erat, electus est. sed munus delatum nunquam suscipere potuit, quia paulo post Academia Florentiam translata est.
Quo anno Naldius mortuus sit, incertum est; eum post annum 1513. decessisse ex eo conicimus, quod in electione papae Leonis X. longam elegiam composuit eique dedicavit.
Naldius noster, Academiae Platonicae socius, cum multis viris illustribus suae aetatis familiaritatis vinculis coniunctus est. Ficini ab adolescentia amicus fuit et ab eo in epistulis saepissime laudibus nimiis commemoratur. Epistolas ad eum scripserunt praeter Marsilium Ficinum, Federicus Urbinas, Nicolaus Micheloctius, Hermolaus Barbarus, carmina autem Politianus, Alexander Braccius, Ugolinus Verinus, Bartholomaeus Rigolius, Robertus Ursus et alii.