Stephanus Taurinus
Stauromachia id est cruciatorum servile bellum
INTRODUCTIO
...
Hoc carmen epicum, cuius tituli in editione principali in pagina tituli Stauromachia, id est Cruciatorum Servile Bellum, ante librum I. autem Servilis Belli Pannonici lib. I. sunt, Taurinus exeunte anno 1514., quo bellum quoque finitum est, componere aggressus est et quamvis multis in aula archiepiscopi obsequiis impeditus totum circa mensem Aprilem a. 1517. iam paene ad finem - lima quoque excepta - perduxit, cum Albam Iuliam proficiscitur, ubi novem menses propter negotia opus limare non potuit, diu deinde aegrotatus et postea sanus factus exeunte anno 1518. tandem carmini ultimam manum imposuit, cui Kalendis Ianuariis a. 1519. dedicationem ad Georgium marchionem Brandenburgensem scriptam praeposuit. Singulos libros poematis numeris et Marginalibus instruxit. Mensibus Ianuario et Februario anni eiusdem 1519. Indicem Abcdarium composuit et Epilogum die 6. mensis Martii a. 1519. scriptum ad cacem libri posuit. Deinde totum manuscriptum Viennam ad Udalricum Fabri Rhetum et Franciscum Siculum Transilvanum misit, qui more aetatis suae suis carminibus adiunctis certo eodem anno imprimendum curaverunt. Fieri potest, ut ipse Taurinus rogaverit Udalricum et Franciscum, ut librum imagine ligno incisa, quae cruciatum Georgii Zeglii illustraret, ornarent. Taurinus propter longinquitatem opus corrigere non potuit, qua de causa complura menda typographica libro irrepserunt. Quia Taurinus die 11. mensis Iunii a. 1519. Cibinii in Transilvania mortuus est, opus excusum videre iam non potuit.
De pretio carminis epici poetico nihil laudabile dici potest. Nec ipse Taurinus magni aestimavit, cum Stauromachiam suam nugas dicit. Nec Georgius Dósa, nec Thomas cardinalis primas partes agunt sicut nec Batrachomyomachia Homeri personam primam habet, Totum carmen - sicut Taurinus fatetur - maximam partem e sententiis et versibus poetarum et scriptorum antiqui et humanistici aevorum ut imago musiva (mosaic, mosaique, mosaico, Mosaik, mozaik) compositum est, cuius, ut ita dicam, ossa sunt Batrachomyomachia Homeri ab Ioanne Capnione (Reuchlin) in Latinum versa et a Vadiano a. 1510. Viennae edita. Hexametri Taurini quandoque claudicant et licentia poetica antiquis scriptoribus non concessa saepe utitur. Immo Taurinus nonnunquam obscurus quoque dici potest, cui quid lucis plerumque fontes Taurini a nobis agniti afferunt. Verum totum opus ad lucernam compositum oleum olet, sicut et ipse poeta confitetur.
Non igitur pretium poeticum poematis, sed historicum a nobis aliquanti aestimandum est. Taurinus ipse scribit se decorum historiae servare studuisse contendisseque. Ille enim tempore belli rustici Budae et Strigonii moratus et legatus archiepiscopi quasdam Hungariae partes peragrans permulta indicia documentaque, quorum vestigia in eius poemate quoque inveniri possunt, ad hoc tempus cognoscendum et vidit et collegit ita, ut carmen epicum fons belli rustici habendus sit. Si Taurinus rerum scriptor fuisset, certe valde eximium opus - fontem primigenium - composuisset. - Magni praeterea a nobis aestimandae sunt inscriptiones Romanae in Transilvania (in Dacia Romana) partim a Iohanne Megerechensi, partim a Taurino repertae et indici Abcdario insertae, quarum editio princeps tunc primum in lucem prodiit. Quia Taurinus certo non solum inscriptiones in Indice editas, sed alias quoque repperit, collegit et descripsit, iure ac merito inter primos, qui huic operae se tradiderunt studueruntque, numerandus est.
Ceterum permultas partes in Hungaricum in versibus originalibus convertit Márki (librum II. totum interpretatus est).